WERSJA PREMIUM:


Tu jeste¶:


Menu:




Tabele stron

Teksty LG
Teksty Monastycznej LG
Teksty Liturgia Horarum



 

Internetowa Liturgia Godzin
Wesprzyj rozwój serwisu

 
Die 24 decembris A.D. 2025
Hebdomada IV psalterii
Hebdomada IV Adventus

Laudes matutinæ



V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.
Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper,
et in sæcula sæculórum. Amen. Allelúia.

Quæ omnia omittuntur, quando Invitatorium immediate præcedit.


Magnis prophétæ vócibus
veníre Christum núntiant,
lætæ salútis prævia,
qua nos redémit, grátia.

Hinc mane nostrum prómicat
et corda læta exæstuant,
cum vox fidélis pérsonat
prænuntiátrix glóriæ.

Advéntus hic primus fuit,
puníre quo non sæculum
venit, sed ulcus térgere,
salvándo quod períerat.

At nos secúndus præmonet
adésse Christum iánuis,
sanctis corónas réddere
cælíque regna pándere.

Ætérna lux promíttitur
sidúsque salvans prómitur;
iam nos iubar præfúlgidum
ad ius vocat cæléstium.

Te, Christe, solum quærimus
vidére, sicut es Deus,
ut perpes hæc sit vísio
perénne laudis cánticum. Amen.


Ant. 1 De Sion véniet Dóminus omnípotens, ut salvum fáciat pópulum suum.

Psalmus 107
Laus Domini et imploratio auxilii
Quia exaltatus est super cælos Dei Filius, super omnem terram eius gloria prædicatur (Arnobius)

Parátum cor meum, Deus, †
parátum cor meum, *
cantábo et psallam: euge, glória mea!
Exsúrge, psaltérium et cíthara, *
excitábo auróram.
Confitébor tibi in pópulis, Dómine, *
et psallam tibi in natiónibus.
Quia magna est usque ad cælos misericórdia tua, *
et usque ad nubes véritas tua.
Exaltáre super cælos, Deus, *
et super omnem terram glória tua.
Ut liberéntur dilécti tui, *
salvum fac déxtera tua et exáudi me.
Deus locútus est in sancto suo: †
"Exsultábo et dívidam Síchimam, *
et convállem Succoth dimétiar;
meus est Gálaad, et meus est Manásses, †
et Ephraim fortitúdo cápitis mei, *
Iuda sceptrum meum.
Moab lebes lavácri mei, †
super Idumæam exténdam calceaméntum meum, *
in Philistæam vociferábor".
Quis dedúcet me in civitátem munítam? *
Quis dedúcet me usque in Idumæam?
Nonne, Deus, qui reppulísti nos? *
Et non exíbis, Deus, in virtútibus nostris?
Da nobis auxílium de tribulatióne, *
quia vana salus hóminis.
In Deo faciémus virtútem, *
et ipse conculcábit inimícos nostros.
Glória Patri, et Fílio, *
et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper, *
et in sæcula sæculórum. Amen.

Ant. De Sion véniet Dóminus omnípotens, ut salvum fáciat pópulum suum.

Ant. 2 Propter Sion non tacébo, donec egrediátur ut splendor Iustus eius.

Canticum (Is 61, 10 - 62, 5)
Iubilatio prophetæ de nova Ierusalem
Vidi sanctam civitatem Ierusalem novam... paratam sicut sponsam ornatam viro suo (Ap 21, 2)

Gaudens gaudébo in Dómino, *
et exsultábit ánima mea in Deo meo;
quia índuit me vestiméntis salútis, *
et induménto iustítiæ circúmdedit me,
quasi sponsum decorátum coróna, *
et quasi sponsam ornátam monílibus suis.
Sicut enim terra profert germen suum, †
et sicut hortus semen suum gérminat, *
sic Dóminus Deus germinábit iustítiam et laudem coram univérsis géntibus.
Propter Sion non tacébo *
et propter Ierúsalem non quiéscam,
donec egrediátur ut splendor iustus eius, *
et salvátor eius ut lampas accendátur.
Et vidébunt gentes iustum tuum, *
et cuncti reges ínclitum tuum;
et vocábitur tibi nomen novum, *
quod os Dómini nominábit.
Et eris coróna glóriæ in manu Dómini *
et diadéma regni in manu Dei tui.
Non vocáberis ultra "derelícta", *
et terra tua non vocábitur ámplius "desoláta";
sed vocáberis "volúntas mea in ea", *
et terra tua "inhabitáta",
quia complácuit Dómino in te, *
et terra tua inhabitábitur.
Habitábit enim iúvenis cum vírgine, *
et habitábunt in te fílii tui;
et gaudébit sponsus super sponsam, *
et gaudébit super te Deus tuus.
Glória Patri, et Fílio, *
et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper, *
et in sæcula sæculórum. Amen.

Ant. Propter Sion non tacébo, donec egrediátur ut splendor Iustus eius.

Ant. 3 Spíritus Dómini super me, evangelizáre paupéribus misit me.

Psalmus 145
Sperantium in Dominum beatitudo
Laudamus Dominus in vita nostra, id est in moribus nostris (Arnobius)

Lauda, ánima mea, Dóminum; †
laudábo Dóminum in vita mea, *
psallam Deo meo, quámdiu fúero.
Nolíte confídere in princípibus, *
in fíliis hóminum, in quibus non est salus.
Exíbit spíritus eius, et revertétur in terram suam; *
in illa die períbunt cogitatiónes eórum.
Beátus cuius Deus Iacob est adiútor, *
cuius spes in Dómino Deo suo.
Qui fecit cælum et terram, *
mare et ómnia quæ in eis sunt.
Qui custódit veritátem in sæculum, †
facit iudícium oppréssis, *
dat escam esuriéntibus.
Dóminus solvit compedítos, *
Dóminus illúminat cæcos.
Dóminus érigit depréssos, *
Dóminus díligit iustos,
Dóminus custódit ádvenas, †
pupíllum et víduam susténtat, *
et viam peccatórum dispérdit.
Regnábit Dóminus in sæcula, *
Deus tuus, Sion, in generatiónem et generatiónem.
Glória Patri, et Fílio, *
et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper, *
et in sæcula sæculórum. Amen.

Ant. Spíritus Dómini super me, evangelizáre paupéribus misit me.


Is 11, 1-3a

Egrediétur virga de stirpe Iesse, et flos de radíce eius ascéndet; et requiéscet super eum Spíritus Dómini: spíritus sapiéntiæ et intelléctus, spíritus consílii et fortitúdinis, spíritus sciéntiæ et timóris Dómini; et delícia eius in timóre Dómini.



V.  Crástina die * Delébitur iníquitas terræ.
R.  Crástina die / Delébitur iníquitas terræ.
V.  Et regnábit super nos Salvátor mundi.
R.  Delébitur iníquitas terræ.
V.  Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto.
R.  Crástina die / Delébitur iníquitas terræ.


Lc 1, 68-79

Ant. Compléti sunt dies Maríæ ut páreret Fílium suum primogénitum.

Benedíctus Dóminus Deus Israel, *
quia visitávit et fecit redemptiónem plebis suæ;
et eréxit cornu salútis nobis, *
in domo David, púeri sui:
sicut lócutus est per os sanctórum, *
qui a sæculo sunt, prophetárum eius;
salútem ex inimícis nostris, *
et de manu ómnium, qui odérunt nos:
ad faciéndam misericórdiam cum pátribus nostris, *
et memorári testaménti sui sancti;
iusiurándum, quod iurávit ad Abraham, patrem nostrum, *
datúrum se nobis,
ut sine timóre, de manu inimicórum nostrórum liberáti, *
serviámus illi,
in sanctitáte et iustítia coram ipso, *
ómnibus diébus nostris.
Et tu, puer, prophéta Altíssimi vocáberis: *
præíbis enim ante fáciem Dómini paráre vias eius,
ad dandam sciéntiam salútis plebi eius, *
in remissiónem peccatórum eórum,
per víscera misericórdiæ Dei nostri, *
in quibus visitávit nos Oriens ex alto:
illumináre his, qui in ténebris et in umbra mortis sedent, *
ad dirigéndos pedes nostros in viam pacis.
Glória Patri, et Fílio, *
et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper, *
et in sæcula sæculórum. Amen.

Ant. Compléti sunt dies Maríæ ut páreret Fílium suum primogénitum.



Christum redemptórem, fratres caríssimi, devotióne mentis orémus, qui véniet cum glória et potestáte magna, atque súpplices invocémus:
Veni, Dómine Iesu.

Christe Dómine, qui excélsus in fortitúdine vénies, réspice humília nostra,
- ut dignos nos fácias munéribus tuis.
Veni, Dómine Iesu.

Qui Evangélium homínibus manifestáre venísti,
- da tuam nos semper prædicáre salútem.
Veni, Dómine Iesu.

Tu, qui es benedíctus et vivis et ómnia regis,
- da nos gaudéntes exspectáre beátam spem et advéntum magnificéntiæ tuæ.
Veni, Dómine Iesu.

Et nos, qui advéntus tui grátiæ anhelámus,
- divinitátis tuæ múnere consoláre.
Veni, Dómine Iesu.


Pater noster, qui es in cælis:
sanctificétur nomen tuum;
advéniat regnum tuum;
fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra.
Panem nostrum cotidiánum da nobis hódie;
et dimítte nobis débita nostra,
sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris;
et ne nos indúcas in tentatiónem;
sed líbera nos a malo.



Festína, quæsumus, ne tardáveris, Dómine Iesu, ut advéntus tui consolatiónibus sublevéntur, qui in tua pietáte confídunt. Qui vivis et regnas cum Deo Patre in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sæcula sæculórum. Amen.


Si præest sacerdos vel diaconus, populum dimittit, dicens:
V. Dóminus vobíscum.
R. Et cum spíritu tuo.
V. Benedícat vos omnípotens Deus, Pater, et Fílius, et Spíritus Sanctus.
R. Amen.

Et si fit dimissio, sequitur invitatio:
V. Ite in pace.
R. Deo grátias.

Absente sacerdote vel diacono, et in recitatione a solo, sic concluditur:
Dóminus nos benedícat, et ab omni malo deféndat, et ad vitam perdúcat ætérnam. R. Amen.



 Based on LITURGIA HORARUM IUXTA RITUM ROMANUM (editio typica)