V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.
Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper,
et in sæcula sæculórum. Amen. Allelúia.
1 Urbs Ierúsalem beáta,
dicta pacis vísio,
quæ constrúitur in cælis
vivis ex lapídibus,
angelísque coronáta
sicut sponsa cómite,
2 Nova véniens e cælo,
nuptiáli thálamo
præparáta, ut intácta
copulétur Dómino.
Platéæ et muri eius
ex auro puríssimo;
3 Portæ nitent margarítis
ádytis paténtibus,
et virtúte meritórum
illuc introdúcitur
omnis qui ob Christi nomen
hic in mundo prémitur.
4 Tunsiónibus, pressúris
expolíti lápides
suis coaptántur locis
per manum artíficis;
disponúntur permansúri
sacris ædifíciis.
5 Glória et honor Deo
usquequáque altíssimo,
una Patri Filióque
atque Sancto Flámini,
quibus laudes et potéstas
per ætérna sæcula. Amen.
Ant. 1
Sanctificávit Dóminus tabernáculum suum: Deus in médio eius, non commovébitur.
Psalmus 45
Deus refugium et virtus
Vocabunt nomen eius Emmanuel, quod est interpretatum: "Nobiscum-Deus" (Mt 1, 23)
Deus est nobis refúgium et virtus, *
adiutórium in tribulatiónibus invéntus est nimis.
Proptérea non timébimus, dum turbábitur terra, *
et transferéntur montes in cor maris.
Fremant et intuméscant aquæ eius, *
conturbéntur montes in elatióne eius.
Flúminis rivi lætíficant civitátem Dei, *
sancta tabernácula Altíssimi.
Deus in médio eius, non commovébitur; *
adiuvábit eam Deus mane dilúculo.
Fremuérunt gentes, commóta sunt regna; *
dedit vocem suam, liquefácta est terra.
Dóminus virtútum nobíscum, *
refúgium nobis Deus Iacob.
Veníte, et vidéte ópera Dómini, *
quæ pósuit prodígia super terram.
Auferet bella usque ad finem terræ,
arcum cónteret et confrínget arma, *
et scuta combúret igni.
Vacáte, et vidéte quóniam ego sum Deus; *
exaltábor in géntibus, et exaltábor in terra.
Dóminus virtútum nobíscum, *
refúgium nobis Deus Iacob.
Glória Patri, et Fílio, *
et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper, *
et in sæcula sæculórum. Amen.
Ant.
Sanctificávit Dóminus tabernáculum suum: Deus in médio eius, non commovébitur.
Ant. 2
In domum Dómini lætántes íbimus.
Psalmus 121
Civitas sancta Ierusalem
Accessistis ad Sion montem et civitatem Dei viventis, Ierusalem clestem (Hebr 12, 22)
Lætátus sum in eo quod dixérunt mihi: *
"In domum Dómini íbimus".
Stantes iam sunt pedes nostri *
in portis tuis, Ierúsalem.
Ierúsalem, quæ ædificáta est ut cívitas *
sibi compácta in idípsum.
Illuc enim ascendérunt tribus, tribus Dómini, *
testimónium Israel, ad confiténdum nómini Dómini.
Quia illic sedérunt sedes ad iudícium, *
sedes domus David.
Rogáte quæ ad pacem sunt Ierúsalem, *
secúri sint diligéntes te.
Fiat pax in muris tuis, *
et secúritas in túrribus tuis.
Propter fratres meos et próximos meos *
loquar: "Pax in te!"
Propter domum Dómini Dei nostri *
exquíram bona tibi.
Glória Patri, et Fílio, *
et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper, *
et in sæcula sæculórum. Amen.
Ant.
In domum Dómini lætántes íbimus.
Ant. 3
Laudem dícite Deo nostro, omnes sancti eius.
Sequens canticum dicitur cum Allelúia, prouti hic notatur, quando cum cantu profertur; in recitatione vero sufficit ut Allelúia dicatur in initio et fine uniuscuiusque strophæ
Canticum (Cf. Ap 19, 1-2. 5-7)
De nuptiis Agni
Allelúia.
Salus et glória et virtus Déo nostro, *
(R. Allelúia)
quia vera et iusta iudícia eius.
R. Allelúia (allelúia).
Allelúia.
Laudem dícite Deo nostro, omnes servi eius, *
(R. Allelúia)
et qui timétis eum, pusílli et magni.
R. Allelúia (allelúia).
Allelúia.
Quóniam regnávit Dóminus Deus noster omnípotens, *
(R. Allelúia.)
gaudeámus et exsultémus et demus glóriam ei.
R. Allelúia. (allelúia).
Allelúia.
Quia venérunt núptiæ Agni, *
(R. Allelúia)
et uxor eius præparávit se.
R. Allelúia (allelúia).
Allelúia.
Glória Patri, et Fílio, *
(R. Allelúia)
et Spirítui Sancto.
R. Allelúia (allelúia).
Allelúia.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper, *
(R. Allelúia)
et in sæcula sæculórum. Amen.
R. Allelúia (allelúia).
Ant.
Laudem dícite Deo nostro, omnes sancti eius.