Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto.
et in sæcula sæculórum. Amen. Allelúia.
Omnia supra dicta omittuntur, quando Invitatorium immediate præcedit.
1 Christe, cunctórum dominátor alme,
plebs tibi supplex résonat in aula,
ánnuo cuius rédeunt colénda
témpore festa.
2 Hic locus nempe vocitátur aula
regis imménsi nitidíque cæli
porta, quæ vitæ pátriam peténtes
áccipit omnes.
3 Hæc tuam plebem sacra cogit ædes,
hæc sacraméntis pia ditat usque,
cælicis escis alit in perénnis
múnera vitæ.
4 Quæsumus ergo, Deus, ut seréno
ádnuas vultu fámulos gubérnans,
qui tui summo célebrant amóre
gáudia templi.
5 Æqua laus summum célebret Paréntem
teque, Salvátor, pie rex, per ævum;
Spíritus Sancti résonet per omnem
glória mundum. Amen.
Ant. 1
Attóllite, portæ, cápita vestra, et elevámini, portæ æternáles.
Psalmus 23
Domini in templum adventus
Christo apert sunt port cli propter carnalem eius assumptionem (S. Irenæus)
Dómini est terra et plenitúdo eius, *
orbis terrárum et qui hábitant in eo.
Quia ipse super mária fundávit eum, *
et super flúmina firmávit eum.
Quis ascéndet in montem Dómini, *
aut quis stabit in loco sancto eius?
Innocens mánibus et mundo corde,
qui non accépit in vanum nomen eius, *
nec iurávit in dolum.
Hic accípiet benedictiónem a Dómino, *
et iustificatiónem a Deo salutári suo.
Hæc est generátio quæréntium eum, *
quæréntium fáciem Dei Iacob.
Attóllite, portæ, cápita vestra,
et elevámini, portæ æternáles, *
et introíbit rex glóriæ.
Quis est iste rex glóriæ? *
Dóminus fortis et potens, Dóminus potens in prlio.
Attóllite, portæ, cápita vestra,
et elevámini, portæ æternáles, *
et introíbit rex glóriæ.
Quis est iste rex glóriæ? *
Dóminus virtútum ipse est rex glóriæ.
Glória Patri, et Fílio, *
et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper, *
et in sæcula sæculórum. Amen.
Ant.
Attóllite, portæ, cápita vestra, et elevámini, portæ æternáles.
Ant. 2
Quam dilécta tabernácula tua, Dómine virtútum.
Psalmus 83
Desiderium templi Domini
Non habemus hic manentem civitatem, sed futuram inquirimus (Hebr 13, 14)
Quam dilécta tabernácula tua, Dómine virtútum, *
concupíscit et déficit ánima mea in átria Dómini.
Cor meum et caro mea *
exsultavérunt in Deum vivum.
Etenim passer invénit sibi domum,
et turtur nidum sibi, ubi ponat pullos suos: *
altária tua, Dómine virtútum, rex meus et Deus meus.
Beáti qui hábitant in domo tua, *
in perpétuum laudábunt te.
Beátus vir cuius est auxílium abs te, *
ascensiónes in corde suo dispósuit.
Transeúntes per vallem sitiéntem in fontem ponent eam, *
étenim benedictiónibus véstiet eam plúvia matutína.
Ibunt de virtúte in virtútem, *
vidébitur Deus deórum in Sion.
Dómine Deus virtútum, exáudi oratiónem meam; *
áuribus pércipe, Deus Iacob.
Protéctor noster, áspice, Deus, *
et réspice in fáciem christi tui.
Quia mélior est dies una in átriis tuis super mília,
elégi ad limen esse in domo Dei mei, *
magis quam habitáre in tabernáculis peccatórum.
Quia sol et scutum est Dóminus Deus,
grátiam et glóriam dabit Dóminus; *
non privábit bonis eos qui ámbulant in innocéntia.
Dómine virtútum, *
beátus homo qui sperat in te.
Glória Patri, et Fílio, *
et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper, *
et in sæcula sæculórum. Amen.
Ant.
Quam dilécta tabernácula tua, Dómine virtútum.
Ant. 3
Gloriósa dicta sunt de te, cívitas Dei.
Psalmus 86
Ierusalem omnium gentium mater
Illa qu sursum est Ierusalem libera est, qu est mater nostra (Gal 4, 26)
Fundaménta eius in móntibus sanctis;
díligit Dóminus portas Sion *
super ómnia tabernácula Iacob.
Gloriósa dicta sunt de te, *
cívitas Dei.
Memor ero Rahab et Babylónis inter sciéntes me;
ecce Philistæa et Tyrus cum Æthiópia, *
hi nati sunt illic.
Et de Sion dicétur: "Hic et ille natus est in ea, *
et ipse firmávit eam Altíssimus".
Dominus réferet in librum populórum: *
"Hi nati sunt illic".
Et cantant sicut choros ducéntes: *
"Omnes fontes mei in te".
Glória Patri, et Fílio, *
et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper, *
et in sæcula sæculórum. Amen.
Ant.
Gloriósa dicta sunt de te, cívitas Dei.
V.
Adorábo ad templum sanctum tuum.
R.
Et confitébor nómini tuo, Dómine.