WERSJA PREMIUM:


Tu jeste¶:


Menu:




Tabele stron

Teksty LG
Teksty Monastycznej LG
Teksty Liturgia Horarum



 

Internetowa Liturgia Godzin
Wesprzyj rozwój serwisu

 
Die 11 octobris A.D. 2026
Hebdomada IV psalterii
DOMINICA XXVIII PER ANNUM

Officium lectionis



V. † Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.
Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper,
et in sæcula sæculórum. Amen. Allelúia.

Omnia supra dicta omittuntur, quando Invitatorium immediate præcedit.


Quando Officium lectionis dicitur noctu vel summo mane:

1  Médiæ noctis tempus est;
prophética vox ádmonet
dicámus laudes ut Deo
Patri semper ac Fílio,

2  Sancto quoque Spirítui:
perfécta enim Trínitas
uniúsque substántiæ
laudánda nobis semper est.

3  Terrórem tempus hoc habet,
quo, cum vastátor ángelus
Ægýpto mortem íntulit,
delévit primogénita.

4  Hæc iustis hora salus est,
quos tunc ibídem ángelus
ausus puníre non erat,
signum formídans sánguinis.

5  Ægýptus flebat fórtiter
tantórum diro fúnere;
solus gaudébat Israel
agni protéctus sánguine.

6  Nos verus Israel sumus:
lætámur in te, Dómine,
hostem spernéntes et malum,
Christi defénsi sánguine.

7  Dignos nos fac, rex óptime,
futúri regni glória,
ut mereámur láudibus
ætérnis te concínere. Amen.

Quando Officium lectionis dicitur diurno tempore:

1  Salve dies, diérum glória,
dies felix Christi victória,
dies digna iugi lætítia,
dies prima.

2  Lux divína cæcis irrádiat,
in qua Christus inférnum spóliat,
mortem vincit et reconcíliat
summis ima.

3  Sempitérni regis senténtia
sub peccáto conclúsit ómnia;
ut infírmis supérna grátia
subveníret,

4  Dei virtus et sapiéntia
temperávit iram cleméntia,
um iam mundus in præcipítia
totus iret.

5  Resurréxit liber ab ínferis
restaurátor humáni géneris,
ovem suam repórtans úmeris
ad supérna.

6  Angelórum pax fit et hóminum,
plenitúdo succréscit órdinum,
triumphántem laus decet Dóminum,
laus ætérna.

7  Harmoníæ cæléstis pátriæ
vox concórdet matris Ecclésiæ,
"Allelúia" frequéntet hódie
plebs fidélis.

8  Triumpháto mortis império,
triumpháli fruámur gáudio;
in terra pax, et iubilátio
sit in cælis. Amen.


Ant. 1 Quis ascéndet in montem Dómini, aut quis stabit in loco sancto eius?

Psalmus 23
Domini in templum adventus
Christo apertœ sunt portœ cœli propter carnalem eius assumptionem (S. Irenæus)

Dómini est terra et plenitúdo eius, *
orbis terrárum et qui hábitant in eo.
Quia ipse super mária fundávit eum, *
et super flúmina firmávit eum.
Quis ascéndet in montem Dómini, *
aut quis stabit in loco sancto eius?
Innocens mánibus et mundo corde, †
qui non accépit in vanum nomen eius, *
nec iurávit in dolum.
Hic accípiet benedictiónem a Dómino, *
et iustificatiónem a Deo salutári suo.
Hæc est generátio quæréntium eum, *
quæréntium fáciem Dei Iacob.
Attóllite, portæ, cápita vestra, †
et elevámini, portæ æternáles, *
et introíbit rex glóriæ.
Quis est iste rex glóriæ? *
Dóminus fortis et potens, Dóminus potens in prœlio.
Attóllite, portæ, cápita vestra, †
et elevámini, portæ æternáles, *
et introíbit rex glóriæ.
Quis est iste rex glóriæ? *
Dóminus virtútum ipse est rex glóriæ.
Glória Patri, et Fílio, *
et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper, *
et in sæcula sæculórum. Amen.

Ant. Quis ascéndet in montem Dómini, aut quis stabit in loco sancto eius?

Ant. 2 Benedícite, gentes, Deum nostrum, qui pósuit ánimam nostram ad vitam, allelúia.

Psalmus 65
Hymnus ad sacrificium gratiarum actionis
De resurrectione Domini et conversione gentium (Hesychius)

I

Iubiláte Deo, omnis terra, †
psalmum dícite glóriæ nóminis eius, *
glorificáte laudem eius.
Dícite Deo: "Quam terribília sunt ópera tua. *
Præ multitúdine virtútis tuæ blandiéntur tibi inimíci tui.
Omnis terra adóret te et psallat tibi, *
psalmum dicat nómini tuo".
Veníte, et vidéte ópera Dei, *
terríbilis in adinventiónibus super fílios hóminum.
Convértit mare in áridam, †
et in flúmine pertransíbunt pede; *
ibi lætábimur in ipso.
Qui dominátur in virtúte sua in ætérnum, †
óculi eius super gentes respíciunt; *
rebélles non exalténtur in semetípsis.
Benedícite, gentes, Deum nostrum, *
et audítam fácite vocem laudis eius;
qui pósuit ánimam nostram ad vitam, *
et non dedit in commotiónem pedes nostros.
Quóniam probásti nos, Deus; *
igne nos examinásti, sicut examinátur argéntum.
Induxísti nos in láqueum, *
posuísti tribulatiónes in dorso nostro.
Imposuísti hómines super cápita nostra, †
transívimus per ignem et aquam, *
et eduxísti nos in refrigérium.
Glória Patri, et Fílio, *
et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper, *
et in sæcula sæculórum. Amen.

Ant. Benedícite, gentes, Deum nostrum, qui pósuit ánimam nostram ad vitam, allelúia.

Ant. 3 Audíte omnes, qui timétis Deum, quanta fecit ánimæ meæ, allelúia.

II

Introíbo in domum tuam in holocáustis; †
reddam tibi vota mea, quæ protulérunt lábia mea, *
et locútum est os meum in tribulatióne mea.
Holocáusta medulláta ófferam tibi cum incénso aríetum, *
ófferam tibi boves cum hircis.
Veníte, audíte, †
et narrábo, omnes qui timétis Deum, *
quanta fecit ánimæ meæ.
Ad ipsum ore meo clamávi, *
et exaltávi in lingua mea.
Iniquitátem si aspéxi in corde meo, *
non exáudiet Dóminus.
Proptérea exaudívit Deus, *
atténdit voci deprecatiónis meæ.
Benedíctus Deus, qui non amóvit oratiónem meam *
et misericórdiam suam a me.
Glória Patri, et Fílio, *
et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper, *
et in sæcula sæculórum. Amen.

Ant. Audíte omnes, qui timétis Deum, quanta fecit ánimæ meæ, allelúia.

V. Vivus est sermo Dei et éfficax.
R. Et penetrabílior omni gládio ancípiti.



Incipit liber Aggæi prophétæ
1, 1 - 2, 10

Hortatio ad templum reædificandum. Templi futuri gloria

In anno secúndo Daríi regís, in mense sexto, in die una mensis, factum est verbum Dómini in manu Aggæi prophétæ ad Zoróbabel fílium Saláthiel, ducem Iuda, et ad Iesum fílium Iósedec, sacerdótem magnum, dicens: "Hæc ait Dóminus exercítuum dicens: «Pópulus iste dicit: Nondum venit tempus domus Dómini ædificándæ». Et factum est verbum Dómini in manu Aggæi prophétæ, dicens: «Numquid tempus vobis est ut habitétis in dómibus laqueátis, et domus ista desérta?»
Et nunc hæc dicit Dóminus exercítuum: «Pónite corda vestra super vias vestras: seminástis multum et intulístis parum, comedístis et non estis satiáti, bibístis et non estis inebriáti, operuístis vos et non estis calefácti, et qui mercédes congregávit misit eas in sácculum pertúsum».
Hæc dicit Dóminus exercítuum: «Pónite corda vestra super vias vestras; ascéndite in montem, portáte ligna et ædificáte domum, et acceptábilis mihi erit et glorificábor, dicit Dóminus. Respexístis ad ámplius et ecce factum est minus, et intulístis in domum et exsufflávi illud; quam ob causam? dicit Dóminus exercítuum. Quia domus mea desérta est, et vos festinátis unusquísque in domum suam. Propter hoc super vos prohíbiti sunt cæli ne darent rorem, et terra prohíbita est ne daret germen suum; et vocávi siccitátem super terram et super montes, et super tríticum et super vinum et super óleum, et quæcúmque profert humus, et super hómines et super iuménta, et super omnem labórem mánuum»".
Et audívit Zoróbabel, fílius Saláthiel, et Iesus fílius Iósedec, sacérdos magnus, et omnes relíquiæ pópuli vocem Dómini Dei sui et verba Aggæi prophétæ, sicut misit eum Dóminus Deus eórum ad eos; et tímuit pópulus a fácie Dómini. Et dixit Aggæus núntius Dómini de núntiis Dómini pópulo, dicens: "Ego vobíscum sum, dicit Dóminus".
Et suscitávit Dóminus spíritum Zoróbabel, fílii Saláthiel, ducis Iuda, et spíritum Iesu, fílii Iósedec, sacerdótis magni, et spíritum reliquórum de omni pópulo; et ingréssi sunt et faciébant opus in domo Dómini exercítuum Dei sui. In die vigésima et quarta mensis, in sexto mense.
In anno secúndo Daríi regis, in séptimo mense, vigésima et prima mensis, factum est verbum Dómini in manu Aggæi prophétæ dicens: "Lóquere ad Zoróbabel, fílium Saláthiel, ducem Iuda, et ad Iesum, fílium Iósedec, saccrdótcm magnum, et ad réliquos pópuli, dicens: «Quis in vobis est derelíctus qui vidit doraura istam in glória sua prima? et quid vos vidétis hanc nunc? numquid non ita est quasi non sit in óculis vestris?
Et nunc confortáre, Zoróbabel, dicit Dóminus, et confortáre, Iesu, fili Iósedec, sacérdos magne, et confortáre, omnis pópulus terræ, dicit Dóminus exercítuum; et fácite (quóniam ego vobíscum sum, dicit Dóminus exercítuum) verbum quod pépigi vobíscum cum egrederémini de terra Ægýpti, et spíritus meus erit in médio vestrum: nolíte timére».
Quia hæc dicit Dómimis exercítuum: «Adhuc unum módicum est, et ego commovébo cælum et terram, et mare et áridam, et movébo omnes gentes; et véniet desiderátus cunctis géntibus, et implébo domum istam glória, dicit Dóminus exercítuum. Meum est argéntum et meum est aurum, dicit Dóminus exercítuum. Magna erit glória domus istíus novíssimæ plus quam primæ, dicit Dóminus exercítuum; et in loco isto dabo pacem, dicit Dóminus exercítuum»".


Agg 1, 8; Is 56, 7

R. Ascéndite in montem et ædificáte domum, * Et acceptábilis mihi erit, dicit Dóminus.
V. Domus mea, domus oratiónis vocábitur cunctis pópulis. R. Et acceptábilis mihi erit, dicit Dóminus.



Ex Commentário sancti Cyrílli Alexandríni epíscopi in Aggæum
(Cap. 14: PG 71, 1047-1050)

Nomen meum glorificatum est in gentibus

Témpore advéntus Salvatóris nostri gloriósius absque ulla comparatióne divínum templum appáruit tantóque illo vétere præclárius et excelléntius, quanto quis cultum religiónis legálem a cultu in Christo et evangélico et veritátem ab umbris différre iudicáverit.
Ad hæc illud quoque dici posse árbitror. Unum erat templum, et Ierosólymis tantum, et una gens Israelítica in eódem sacrifíciis fungebátur. Postquam vero nostrum símilis factus est Unigénitus, cum esset Deus et Dóminus, et illúxit nobis, ut ait Scriptúra, de cétero orbis terrarum dómibus sanctis et adoratóribus innumerabílibus, qui spiritálibus sacrifíciis et odóribus universórum Deum venerántur, implétus est. Et hoc, opínor, est quod Malachías, tamquam ex persóna Dei præcínuit: Quia magnus rex ego, dicit Dóminus, et nomen meum glorifícátum est in géntibus, et in omni loco incénsum offértur nómini meo, et sacrifícium mundum.
Verum est ígitur, glóriam novíssimi templi, Ecclésiæ puta, maiórem fore. Sollícitis autem et de eius ædificatióne laborántibus velut xénium a Salvatóre et donum de cælo datum iri Christum, ómnium pacem, per quem accéssum habémus in uno Spíritu ad Patrem, declárat, cum ait: Dabo pacem in loco isto et pacem animæ in acquisitiónem omni construénti ad excitándum templum hoc. Ait enim alícubi Christus quoque: Pacem meam do vobis. Quæ res quómodo condúcat diligéntibus, docébit Paulus: Pax Christi, inquit, quæ exsúperat omnem sensum, custódiet corda vestra et intellegéntias vestras. Orábat item sápiens Isaías, dicens: Dómine Deus noster, pacem da nobis, ómnia enim reddidísti nobis; quia semel Christi pace dignátis fácile ánimam suam serváre et ad virtútis munus probe expléndum ánimum dirígere licet.
Itaque omni construénti pacem datum iri profitétur. Sive enim Ecclésiam quíspiam ædíficat, et mystagógus, sive sacrórum mysteriórum intérpres, super domum Dei constitútus est: sive suæ ánimæ prodest, ut lápidem vivum et spiritálem se éxhibens in templum sanctum, et habitáculum Dei in spíritu, talis hoc emoluménti omníno reportábit, ut ánimæ suæ salútem adipísci non difficúlter possit.


Ps 83, 5; Zac 2, 11

R. Beáti qui hábitant in domo tua, Dómine: * In perpétuum laudábunt te.
V. Applicabúntur gentes multæ ad Dóminum in die illa, et erunt mihi in pópulum. R. In perpétuum laudábunt te.



Te Deum laudámus: *
te Dóminum confitémur.
Te ætérnum Patrem, *
omnis terra venerátur.
Tibi omnes ángeli, *
tibi cæli et univérsæ potestátes:
tibi chérubim et séraphim *
incessábili voce proclámant:
Sanctus, Sanctus, Sanctus *
Dóminus Deus Sábaoth.
Pleni sunt cæli et terra *
maiestátis glóriæ tuæ.
Te gloriósus *
Apostolórum chorus,
te prophetárum *
laudábilis númerus,
te mártyrum candidátus *
laudat exércitus.
Te per orbem terrárum *
sancta confitétur Ecclésia,
Patrem *
imménsæ maiestátis;
venerándum tuum verum *
et únicum Fílium;
Sanctum quoque *
Paráclitum Spíritum.
Tu rex glóriæ, *
Christe.
Tu Patris *
sempitérnus es Fílius.
Tu, ad liberándum susceptúrus hóminem, *
non horruísti Vírginis úterum.
Tu, devícto mortis acúleo, *
aperuísti credéntibus regna cælórum.
Tu ad déxteram Dei sedes, *
in glória Patris.
Iudex créderis *
esse ventúrus.
Te ergo quæsumus, tuis fámulis súbveni, *
quos pretióso sánguine redemísti.
Ætérna fac cum sanctis tuis *
in glória numerári.

Hæc ultima pars hymni ad libitum omitti potest:

Salvum fac pópulum tuum, Dómine, *
et bénedic hereditáti tuæ.
Et rege eos, *
et extólle illos usque in ætérnum.
Per síngulos dies *
benedícimus te;
et laudámus nomen tuum in sæculum, *
et in sæculum sæculi.
Dignáre, Dómine, die isto *
sine peccáto nos custodíre.
Miserére nostri, Dómine, *
miserére nostri.
Fiat misericórdia tua, Dómine, super nos, *
quemádmodum sperávimus in te.
In te, Dómine, sperávi: *
non confúndar in ætérnum.



Orémus. Tua nos, quæsumus, Dómine, grátia semper et prævéniat et sequátur, ac bonis opéribus iúgiter præstet esse inténtos. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sæcula sæculórum. Amen.


Saltem in celebratione communi, additur acclamatio:

V. Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.



 Based on LITURGIA HORARUM IUXTA RITUM ROMANUM (editio typica)