V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.
Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper,
et in sæcula sæculórum. Amen. Allelúia.
1 Mágdalæ sidus, múlier beáta,
te pio cultu venerámur omnes,
quam sibi Christus sociávit arcti
fodere amóris.
2 Cum tibi illíus pátefit potéstas
dæmonum vires ábigens treménda,
tu fide gaudes potióre necti
grata medénti.
3 Hæret hinc urgens tibi caritátis
vis ut insístas pédibus Magístri,
férvidis illum comitáta semper
sédula curis.
4 Tuque complóras Dóminum, crucíque
ímpetu flagrans pietátis astas;
membra tu terges studiósa et ungis
danda sepúlcro.
5 Quos amor Christi péperit, triúmphis
nos fac adiúngi sócios per ævum,
atque Dilécto simul affluénter
pángere laudes. Amen.
Ant. 1
Dicit Iesus Maríæ: Múlier, quid ploras? quem quæris?
Psalmus 121
Civitas sancta Ierusalem
Accessistis ad Sion montem et civitatem Dei viventis, Ierusalem clestem (Hebr 12, 22)
Lætátus sum in eo quod dixérunt mihi: *
"In domum Dómini íbimus".
Stantes iam sunt pedes nostri *
in portis tuis, Ierúsalem.
Ierúsalem, quæ ædificáta est ut cívitas *
sibi compácta in idípsum.
Illuc enim ascendérunt tribus, tribus Dómini, *
testimónium Israel, ad confiténdum nómini Dómini.
Quia illic sedérunt sedes ad iudícium, *
sedes domus David.
Rogáte quæ ad pacem sunt Ierúsalem, *
secúri sint diligéntes te.
Fiat pax in muris tuis, *
et secúritas in túrribus tuis.
Propter fratres meos et próximos meos *
loquar: "Pax in te!"
Propter domum Dómini Dei nostri *
exquíram bona tibi.
Glória Patri, et Fílio, *
et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper, *
et in sæcula sæculórum. Amen.
Ant.
Dicit Iesus Maríæ: Múlier, quid ploras? quem quæris?
Ant. 2
Tulérunt Dóminum meum, et néscio ubi posuérunt eum.
Psalmus 126
Vanus labor sine Domino
Dei dificatio estis (1 Cor 3, 9)
Nisi Dóminus ædificáverit domum, *
in vanum labórant qui ædíficant eam.
Nisi Dóminus custodíerit civitátem, *
frustra vígilat qui custódit eam.
Vanum est vobis ante lucem súrgere,
et sero quiéscere, et manducáre panem labóris. *
Verúmtamen dabit ipse diléctis suis duplícia.
Ecce heréditas Dómini, fílii, *
merces fructus ventris.
Sicut sagíttæ in manu poténtis, *
ita fílii iuventútis.
Beátus vir qui implévit pháretram suam ex ipsis; *
non confundétur, cum loquétur inimícis suis in porta.
Glória Patri, et Fílio, *
et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper, *
et in sæcula sæculórum. Amen.
Ant.
Tulérunt Dóminum meum, et néscio ubi posuérunt eum.
Ant. 3
Dicit Iesus: María. Convérsa illa dicit ei: Rabbóni, quod dícitur: Magíster.
Canticum (Eph 1, 3-10)
De Deo salvatore
Benedíctus Deus et Pater Dómini nostri Iesu Christi, *
qui benedíxit nos in omni benedictióne spiritáli in cæléstibus in Christo;
sicut elégit nos in ipso ante mundi constitutiónem,
ut essémus sancti et immaculáti *
in conspéctu eius in caritáte,
qui prædestinávit nos in adoptiónem filiórum
per Iesum Christum in ipsum, *
secúndum beneplácitum voluntátis suæ,
in laudem glóriæ grátiæ suæ, *
in qua gratificávit nos in Dilécto,
in quo habémus redemptiónem per sánguinem eius, *
remmisiónem peccatórum.
Secúndum divítias grátiæ eius,
quæ superabundávit in nobis *
in omni sapiéntia et prudéntia;
notum fáciens nobis mystérium voluntátis suæ *
secúndum beneplácitum eius,
quod propósuit in eo, *
in dispensatiónem plenitúdinis témporum,
instauráre ómnia in Christo, *
quæ in cælis et quæ in terra.
Glória Patri, et Fílio, *
et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper, *
et in sæcula sæculórum. Amen.
Ant.
Dicit Iesus: María. Convérsa illa dicit ei: Rabbóni, quod dícitur: Magíster.