WERSJA PREMIUM:


Tu jeste¶:


Menu:




Tabele stron

Teksty LG
Teksty Monastycznej LG
Teksty Liturgia Horarum



 

Internetowa Liturgia Godzin
Wesprzyj rozwój serwisu

 
Die 22 iulii A.D. 2025
S. MARIÆ MAGDALENÆ
Festum

Officium lectionis



V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.
Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper,
et in sæcula sæculórum. Amen. Allelúia.

Omnia supra dicta omittuntur, quando Invitatorium immediate præcedit.


Mágdalæ sidus, múlier beáta,
te pio cultu venerámur omnes,
quam sibi Christus sociávit arcti
fœodere amóris.

Cum tibi illíus pátefit potéstas
dæmonum vires ábigens treménda,
tu fide gaudes potióre necti
grata medénti.

Hæret hinc urgens tibi caritátis
vis ut insístas pédibus Magístri,
férvidis illum comitáta semper
sédula curis.

Tuque complóras Dóminum, crucíque
ímpetu flagrans pietátis astas;
membra tu terges studiósa et ungis
danda sepúlcro.

Quos amor Christi péperit, triúmphis
nos fac adiúngi sócios per ævum,
atque Dilécto simul affluénter
pángere laudes. Amen.


Ant. 1 Os suum apéruit sapiéntiæ, et lex cleméntiæ in lingua eius.

Psalmus 18 A, 2-7
Laus Domini rerum conditoris
Visitavit nos Oriens ex alto... ad dirigendos pedes nostros in viam pacis (Lc 1, 78. 79)

Cæli enárrant glóriam Dei, *
et ópera mánuum eius annúntiat firmaméntum.
Dies diéi erúctat verbum, *
et nox nocti índicat sciéntiam.
Non sunt loquélæ neque sermónes, *
quorum non intellegántur voces.
In omnem terram exívit sonus eórum, *
et in fines orbis terræ verba eórum.
Soli pósuit tabernáculum in eis, †
et ipse tamquam sponsus procédens de thálamo suo, *
exsultávit ut gigas ad curréndam viam.
A fínibus cælórum egréssio eius, †
et occúrsus eius usque ad fines eórum, *
nec est quod se abscondat a calóre eius.
Glória Patri, et Fílio, *
et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper, *
et in sæcula sæculórum. Amen.

Ant. Os suum apéruit sapiéntiæ, et lex cleméntiæ in lingua eius.

Ant. 2 Sanctæ mulíeres sperántes in Deum cantavérunt in corde suo.

Psalmus 44
Regis nuptiæ
Ecce Sponsus venit, exite obviam ei (Mt 25, 6)

I

Eructávit cor meum verbum bonum, †
dico ego ópera mea regi. *
Lingua mea cálamus scribæ velóciter scribéntis.
Speciósus forma es præ fíliis hóminum, †
diffúsa est grátia in lábiis tuis, *
proptérea benedíxit te Deus in ætérnum.
Accíngere gládio tuo super femur tuum, potentíssime; *
splendóre tuo et ornátu tuo próspere procéde;
currum ascénde propter veritátem et mansuetúdinem et iustítiam. *
Et sagittábit pro te mirabíliter déxtera tua:
sagíttæ tuæ acútæ †
- pópuli sub te cadent - *
in corda inimicórum regis.
Sedes tua, Deus, in sæculum sæculi; *
sceptrum æquitátis sceptrum regni tui.
Dilexísti iustítiam et odísti iniquitátem, †
proptérea unxit te Deus, Deus tuus, *
óleo lætítiæ præ consórtibus tuis.
Myrrha et áloe et cásia ómnia vestiménta tua, *
e dómibus ebúrneis chordæ delectavérunt te.
Fíliæ regum inter honorátas tuas; *
ástitit regína a dextris tuis ornáta auro ex Ophir.
Glória Patri, et Fílio, *
et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper, *
et in sæcula sæculórum. Amen.

Ant. Sanctæ mulíeres sperántes in Deum cantavérunt in corde suo.

Ant. 3 Adducéntur Dómino in lætítia et exsultatióne.

II

Audi, fília, et vide, †
et inclína aurem tuam, *
et oblivíscere pópulum tuum et domum patris tui;
et concupíscet rex spéciem tuam, *
quóniam ipse est dóminus tuus, et adóra eum.
Fíliæ Tyri cum munéribus; *
vultum tuum deprecabúntur dívites plebis.
Gloriósa nimis fília regis intrínsecus, *
textúris áureis circumamícta.
In véstibus variegátis adducétur regi; *
vírgines post eam, próximæ eius, afferúntur tibi.
Afferúntur in lætítia et exsultatióne, *
adducúntur in domum regis.
Pro pátribus tuis erunt tibi fílii; *
constítues eos príncipes super omnem terram.
Memor ero nóminis tui *
in omni generatióne et generatióne;
proptérea pópuli confitebúntur tibi *
in ætérnum et in sæculum sæculi.
Glória Patri, et Fílio, *
et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper, *
et in sæcula sæculórum. Amen.

Ant. Adducéntur Dómino in lætítia et exsultatióne.

V. Meditátio cordis mei in conspéctu tuo semper.
R. Dómine, adiútor meus et redémptor meus.



De Epístola
beáti Pauli apóstoli ad Colossénses
3, 1-17

Vita vestra abscondita est cum Christo in Deo

Fratres: Si conresurrexístis Christo, quæ sursum sunt quærite, ubi Christus est in déxtera Dei sedens; quæ sursum sunt sápite, non quæ supra terram. Mórtui enim estis, et vita vestra abscóndita est cum Christo in Deo! Cum Christus apparúerit, vita vestra, tunc et vos apparébitis cum ipso in glória.
Mortificáte ergo membra, quæ sunt super terram: fornicatiónem, immundítiam, libídinem, concupiscéntiam malam et avarítiam, quæ est simulacrórum sérvitus, propter quæ venit ira Dei super fílios incredulitátis; in quibus et vos ambulástis aliquándo, cum viverétis in illis. Nunc autem depónite et vos ómnia, iram, indignatiónem, malítiam, blasphémiam, turpem sermónem de ore vestro; nolíte mentíri ínvicem, qui exuístis vos véterem hóminem cum áctibus eius et induístis novum, eum, qui renovátur in agnitiónem secúndum imáginem eius, qui creávit eum, ubi non est Græcus et Iudæus, circumcísio et præpútium, bárbarus, Scytha, servus, liber, sed ómnia et in ómnibus Christus.
Indúite vos ergo sicut elécti Dei, sancti et dilécti, víscera misericórdiæ, benignitátem, humilitátem, mansuetúdinem, patiéntiam, supportántes ínvicem et donántes vobis ipsis, si quis advérsus áliquem habet querélam; sicut et Dóminus donávit vobis, ita et vos. Super ómnia autem hæc caritátem, quod est vínculum perfectiónis. Et pax Christi dominétur in córdibus vestris, ad quam et vocáti estis in uno córpore. Et grati estóte.
Verbum Christi hábitet in vobis abundánter, in omni sapiéntia docéntes et commonéntes, vosmetípsos psalmis, hymnis, cánticis spiritálibus, in grátia cantántes in córdibus vestris Deo; et omne, quodcúmque fácitis in verbo aut in ópere, ómnia in nómine Dómini Iesu grátias agéntes Deo Patri per ipsum.


Gal 3, 27-28; Eph 4, 24

R. Quicúmque in Christo baptizáti estis, Christum induístis; non est Iudæus neque Græcus; * Omnes enim vos unus estis in Christo Iesu.
V. Indúite novum hóminem, qui secúndum Deum creátus est in iustítia et sanctitáte veritátis. R. Omnes enim vos unus estis in Christo Iesu.



Ex Homilíis sancti Gregórii Magni papæ in Evangélia
(Hom. 25, 1-2. 4-5: PL 76, 1189-1193)

Christi, quem ablatum credidit, ardebat desiderio

María Magdaléne, postquam venit ad monuméntum, ibíque corpus domínicum non invénit, sublátum crédidit atque discípulis nuntiávit. Qui veniéntes vidérunt atque ita esse ut múlier díxerat credidérunt. Et de eis prótinus scriptum est: Abiérunt ergo discípuli ad semetípsos. Ac deínde subiúngitur: María autem stabat ad monuméntum foris plorans.
Qua in re pensándum est huius mulíeris mentem quanta vis amóris accénderat, quæ a monuménto Dómini, étiam discípulis recedéntibus, non recedébat. Exquirébat quem non invénerat, flebat inquiréndo et, amóris sui igne succénsa, eius quem ablátum crédidit ardébat desidério. Unde cóntigit ut eum sola tunc vidéret, quæ remánsit ut quæreret, quia nimírum virtus boni óperis perseverántia est, et voce Veritátis dícitur: Qui autem perseveráverit usque in finem, hic salvus erit.
Quæsívit ergo prius, et mínime invénit; perseverávit ut quæreret, unde et cóntigit ut inveníret, actúmque est ut desidéria diláta créscerent, et crescéntia cáperent quod inveníssent. Sancta enim desidéria dilatióne crescunt. Si autem dilatióne defíciunt, desidéria non fuérunt. Hoc amóre arsit, quisquis ad veritátem pertíngere pótuit. Hinc namque David ait: Sitívit ánima mea ad Deum vivum; quando véniam et apparébo ante fáciem Dei? Hinc íterum Ecclésia in Cánticis canticórum dicit: Vulneráta caritáte ego sum. Hinc rursus ait: Anima mea liquefácta est.
Múlier, quid ploras? Quem quæris? Interrogátur dolóris causa, ut augeátur desidérium, quátenus cum nomináret quem quæreret in amóre eius ardéntius æstuáret.
Dicit ei Iesus: María. Postquam eam commúni vocábulo appellávit ex sexu, et ágnitus non est, vocat ex nómine. Ac si ei apérte dicat: «Recognósce eum, a quo recognósceris. Non te generáliter ut céteros, sed speciáliter scio». María ergo, quia vocátur ex nómine, recognóscit auctórem, atque eum prótinus «rabbóni», id est «magístrum» vocat, quia et ipse erat qui quærebátur extérius, et ipse qui eam intérius ut quæreret docébat.



R. Rédiens a monuménto Dómini, María Magdaléna nuntiávit discípulis: Quia vidi Dóminum. * Beáta quæ digna fuit vitæ resurgéntis primum ferre núntium.
V. Diu diléctum flens quasítum vidit, visum nuntiávit. R. Beáta quæ digna fuit vitæ resurgéntis primum ferre núntium.



Te Deum laudámus: *
te Dóminum confitémur.
Te ætérnum Patrem, *
omnis terra venerátur.
Tibi omnes ángeli, *
tibi cæli et univérsæ potestátes:
tibi chérubim et séraphim *
incessábili voce proclámant:
Sanctus, Sanctus, Sanctus *
Dóminus Deus Sábaoth.
Pleni sunt cæli et terra *
maiestátis glóriæ tuæ.
Te gloriósus *
Apostolórum chorus,
te prophetárum *
laudábilis númerus,
te mártyrum candidátus *
laudat exércitus.
Te per orbem terrárum *
sancta confitétur Ecclésia,
Patrem *
imménsæ maiestátis;
venerándum tuum verum *
et únicum Fílium;
Sanctum quoque *
Paráclitum Spíritum.
Tu rex glóriæ, *
Christe.
Tu Patris *
sempitérnus es Fílius.
Tu, ad liberándum susceptúrus hóminem, *
non horruísti Vírginis úterum.
Tu, devícto mortis acúleo, *
aperuísti credéntibus regna cælórum.
Tu ad déxteram Dei sedes, *
in glória Patris.
Iudex créderis *
esse ventúrus.
Te ergo quæsumus, tuis fámulis súbveni, *
quos pretióso sánguine redemísti.
Ætérna fac cum sanctis tuis *
in glória numerári.

Hæc ultima pars hymni ad libitum omitti potest:

Salvum fac pópulum tuum, Dómine, *
et bénedic hereditáti tuæ.
Et rege eos, *
et extólle illos usque in ætérnum.
Per síngulos dies *
benedícimus te;
et laudámus nomen tuum in sæculum, *
et in sæculum sæculi.
Dignáre, Dómine, die isto *
sine peccáto nos custodíre.
Miserére nostri, Dómine, *
miserére nostri.
Fiat misericórdia tua, Dómine, super nos, *
quemádmodum sperávimus in te.
In te, Dómine, sperávi: *
non confúndar in ætérnum.



Orémus. Deus, cuius Unigénitus Maríæ Magdalénæ ante omnes gáudium nuntiándum paschále commísit, præsta, quæsumus, ut, eius intercessióne et exémplo, Christum vivéntem prædicémus, et in glória tua regnántem videámus. Qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sæcula sæculórum. Amen.


Saltem in celebratione communi, additur acclamatio:

V. Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.



 Based on LITURGIA HORARUM IUXTA RITUM ROMANUM (editio typica)