Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto.
et in sæcula sæculórum. Amen.
Omnia supra dicta omittuntur, quando Invitatorium immediate præcedit.
1 Iste, quem læti cólimus, fidéles,
cuius excélsos cánimus triúmphos,
hac die Ioseph méruit perénnis
gáudia vitæ.
2 O nimis felix, nimis o beátus,
cuius extrémam vígiles ad horam
Christus et Virgo simul astitérunt
ore seréno.
3 Iustus insígnis, láqueo solútus
carnis, ad sedes plácido sopóre
migrat ætérnas, rutilísque cingit
témpora sertis.
4 Ergo regnántem flagitémus omnes,
adsit ut nobis, veniámque nostris
óbtinens culpis, tríbuat supérnæ
múnera pacis.
5 Sint tibi plausus, tibi sint honóres,
trine qui regnas Deus, et corónas
áureas servo tríbuis fidéli
omne per ævum. Amen.
Ant. 1
Angelus Dómini appáruit Ioseph, dicens: Ioseph, fili David, noli timére accípere Maríam cóniugem tuam; páriet fílium, et vocábis nomen eius Iesum.
Psalmus 20, 2-8. 14
Gratiarum actio pro regis victoria
Accepit vitam, ut resurgeret, et longitudinem dierum in sæculum sæculi (S. Irenæus)
Dómine, in virtúte tua lætábitur rex, *
et super salutáre tuum exsultábit veheménter.
Desidérium cordis eius tribuísti ei, *
et voluntátem labiórum eius non denegásti.
Quóniam prævenísti eum in benedictiónibus dulcédinis; *
posuísti in cápite eius corónam de auro puríssimo.
Vitam pétiit a te,
et tribuísti ei, *
longitúdinem diérum in sæculum et in sæculum sæculi.
Magna est glória eius in salutári tuo, *
magnificéntiam et decórem impónes super eum;
quóniam pones eum benedictiónem in sæculum sæculi, *
lætificábis eum in gáudio ante vultum tuum.
Quóniam rex sperat in Dómino, *
et in misericórdia Altíssimi non commovébitur.
Exaltáre, Dómine, in virtúte tua; *
cantábimus et psallémus virtútes tuas.
Glória Patri, et Fílio, *
et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper, *
et in sæcula sæculórum. Amen.
Ant.
Angelus Dómini appáruit Ioseph, dicens: Ioseph, fili David, noli timére accípere Maríam cóniugem tuam; páriet fílium, et vocábis nomen eius Iesum.
Ant. 2
Exsúrgens Ioseph a somno, fecit sicut præcépit ei Angelus Dómini, et accépit Maríam cóniugem suam.
Psalmus 91
Laus Domini creatoris
Laudes enuntiantur pro gestis Unigeniti (S. Athanasius)
I
Bonum est confitéri Dómino, *
et psállere nómini tuo, Altíssime,
annuntiáre mane misericórdiam tuam, *
et veritátem tuam per noctem,
in decachórdo et psaltério, *
cum cántico in cíthara.
Quia delectásti me, Dómine, in factúra tua, *
et in opéribus mánuum tuárum exsultábo.
Quam magnificáta sunt ópera tua, Dómine: *
nimis profúndæ factæ sunt cogitatiónes tuæ.
Vir insípiens non cognóscet, *
et stultus non intélleget hæc.
Cum germináverint peccatóres sicut fenum, *
et florúerint omnes qui operántur iniquitátem;
hoc tamen erit ad intéritum in sæculum sæculi; *
tu autem altíssimus in ætérnum, Dómine.
Glória Patri, et Fílio, *
et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper, *
et in sæcula sæculórum. Amen.
Ant.
Exsúrgens Ioseph a somno, fecit sicut præcépit ei Angelus Dómini, et accépit Maríam cóniugem suam.
Ant. 3
Ascéndit Ioseph a Názareth in civitátem David, quæ vocatur Béthlehem, ut profiterétur cum María.
II
Quóniam ecce inimíci tui, Dómine,
quóniam ecce inimíci tui períbunt, *
et dispergéntur omnes qui operántur iniquitátem.
Exaltábis sicut unicórnis cornu meum, *
perfúsus sum óleo úberi.
Et despíciet óculus meus inimícos meos, *
et in insurgéntibus in me malignántibus áudiet auris mea.
Iustus ut palma florébit, *
sicut cedrus Líbani succréscet.
Plantáti in domo Dómini, *
in átriis Dei nostri florébunt.
Adhuc fructum dabunt in senécta, *
úberes et bene viréntes erunt,
ut annúntient quóniam rectus Dóminus, refúgium meum, *
et non est iníquitas in eo.
Glória Patri, et Fílio, *
et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper, *
et in sæcula sæculórum. Amen.
Ant.
Ascéndit Ioseph a Názareth in civitátem David, quæ vocatur Béthlehem, ut profiterétur cum María.
V.
Iustus germinábit sicut lílium.
R.
Et florébit in ætérnum ante Dóminum.