WERSJA PREMIUM:


Tu jeste¶:


Menu:




Tabele stron

Teksty LG
Teksty Monastycznej LG
Teksty Liturgia Horarum



 

Internetowa Liturgia Godzin
Wesprzyj rozwój serwisu

 
Die 19 martii A.D. 2026
S. IOSEPH, SPONSI BEATÆ MARIÆ VIRGINIS
Sollemnitas

Nona



V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.
Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper,
et in sæcula sæculórum. Amen.


Ternis ter horis númerus
nobis sacrátus pánditur,
sanctóque Iesu nómine
munus precémur véniæ.

Latrónis, en, conféssio
Christi merétur grátiam;
laus nostra vel devótio
mercétur indulgéntiam.

Mors per crucem nunc ínterit
et post tenébras lux redit;
horror dehíscat críminum,
splendor nitéscat méntium.

Christum rogámus et Patrem,
Christi Patrísque Spíritum;
unum potens per ómnia,
fove precántes, Trínitas. Amen.


Qui plures Horas dicit, in una Hora sumit psalmodiam currentem, in ceteris - complementarem.

Ant. Non inveniéntes Iesum, paréntes eius regréssi sunt in Ierúsalem, requiréntes eum.

Psalmus 125
Gaudium et spes in Deo
Sicut socii passionum estis, sic eritis et consolationis (2 Cor 1, 7)

In converténdo Dóminus captivitátem Sion, *
facti sumus quasi somniántes.
Tunc replétum est gáudio os nostrum, *
et lingua nostra exsultatióne.
Tunc dicébant inter gentes: *
"Magnificávit Dóminus fácere cum eis".
Magnificávit Dóminus fácere nobíscum; *
facti sumus lætántes.
Convérte, Dómine, captivitátem nostram, *
sicut torréntes in austro.
Qui séminant in lácrimis, *
in exsultatióne metent.
Eúntes ibant et flebant, *
semen spargéndum portántes;
veniéntes autem vénient in exsultatióne, *
portántes manípulos suos.
Glória Patri, et Fílio, *
et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper, *
et in sæcula sæculórum. Amen.

Psalmus 126
Vanus labor sine Domino
Dei œdificatio estis (1 Cor 3, 9)

Nisi Dóminus ædificáverit domum, *
in vanum labórant qui ædíficant eam.
Nisi Dóminus custodíerit civitátem, *
frustra vígilat qui custódit eam.
Vanum est vobis ante lucem súrgere, †
et sero quiéscere, et manducáre panem labóris. *
Verúmtamen dabit ipse diléctis suis duplícia.
Ecce heréditas Dómini, fílii, *
merces fructus ventris.
Sicut sagíttæ in manu poténtis, *
ita fílii iuventútis.
Beátus vir qui implévit pháretram suam ex ipsis; *
non confundétur, cum loquétur inimícis suis in porta.
Glória Patri, et Fílio, *
et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper, *
et in sæcula sæculórum. Amen.

Psalmus 127
Pax domestica in Domino
"Benedicat te Dominus ex Sion", id est: ex Ecclesia sua (Arnobius)

Beátus omnis qui timet Dóminum, *
qui ámbulat in viis eius.
Labóres mánuum tuárum manducábis, *
beátus es, et bene tibi erit.
Uxor tua sicut vitis fructífera *
in latéribus domus tuæ;
fílii tui sicut novéllæ olivárum *
in circúitu mensæ tuæ.
Ecce sic benedicétur homo, *
qui timet Dóminum.
Benedícat tibi Dóminus ex Sion, *
et vídeas bona Ierúsalem ómnibus diébus vitæ tuæ;
et vídeas fílios filiórum tuórum. *
Pax super Israel.
Glória Patri, et Fílio, *
et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper, *
et in sæcula sæculórum. Amen.

Ant. Non inveniéntes Iesum, paréntes eius regréssi sunt in Ierúsalem, requiréntes eum.


Sir 2, 18-19

Qui timent Dóminum non erunt incredíbiles verbo illíus, et qui díligunt illum conservábunt viam illíus. Qui timent Dóminum, inquírent quæ beneplácita sunt ei; et qui díligunt eum, replebúntur lege ipsíus.

V. Magna est glória eius in salutári tuo.
R. Glóriam et magnum decórem impónes super eum.



Orémus. Præsta, quæsumus, omnípotens Deus, ut humánæ salútis mystéria, cuius primórdia beáti Ioseph fidéli custódiæ commisísti, Ecclésia tua, ipso intercedénte, iúgiter servet implénda. Per Christum Dóminum nostrum. Amen.


Saltem in celebratione communi, additur acclamatio:

V. Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.



 Based on LITURGIA HORARUM IUXTA RITUM ROMANUM (editio typica)