V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.
Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper,
et in sæcula sæculórum. Amen.
1 Audi, benígne Cónditor,
nostras preces cum flétibus,
sacráta in abstinéntia
fusas quadragenária.
2 Scrutátor alme córdium,
infírma tu scis vírium;
ad te revérsis éxhibe
remissiónis grátiam.
3 Multum quidem peccávimus,
sed parce confiténtibus,
tuíque laude nóminis
confer medélam lánguidis.
4 Sic corpus extra cónteri
dona per abstinéntiam,
ieiúnet ut mens sóbria
a labe prorsus críminum.
5 Præsta, beáta Trínitas,
concéde, simplex Unitas,
ut fructuósa sint tuis
hæc parcitátis múnera. Amen.
Ant. 1
In domum Dómini lætántes íbimus.
Psalmus 121
Civitas sancta Ierusalem
Accessistis ad Sion montem et civitatem Dei viventis, Ierusalem clestem (Hebr 12, 22)
Lætátus sum in eo quod dixérunt mihi: *
"In domum Dómini íbimus".
Stantes iam sunt pedes nostri *
in portis tuis, Ierúsalem.
Ierúsalem, quæ ædificáta est ut cívitas *
sibi compácta in idípsum.
Illuc enim ascendérunt tribus, tribus Dómini, *
testimónium Israel, ad confiténdum nómini Dómini.
Quia illic sedérunt sedes ad iudícium, *
sedes domus David.
Rogáte quæ ad pacem sunt Ierúsalem, *
secúri sint diligéntes te.
Fiat pax in muris tuis, *
et secúritas in túrribus tuis.
Propter fratres meos et próximos meos *
loquar: "Pax in te!"
Propter domum Dómini Dei nostri *
exquíram bona tibi.
Glória Patri, et Fílio, *
et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper, *
et in sæcula sæculórum. Amen.
Ant.
In domum Dómini lætántes íbimus.
Ant. 2
Surge, qui dormis, et exsúrge a mórtuis, et illuminábit te Christus.
Psalmus 129
De profundis clamavi
Ipse salvum faciet populum suum a peccatis eorum (Mt 1, 21)
De profúndis clamávi ad te, Dómine; *
Dómine, exáudi vocem meam.
Fiant aures tuæ intendéntes *
in vocem deprecatiónis meæ.
Si iniquitátes observáveris, Dómine, *
Dómine, quis sustinébit?
Quia apud te propitiátio est, *
et timébimus te.
Sustínui te, Dómine;
sustínuit ánima mea in verbo eius, *
sperávit ánima mea in Dómino.
Magis quam custódes auróram, *
speret Israel in Dómino.
Quia apud Dóminum misericórdia, *
et copiósa apud eum redémptio.
Et ipse rédimet Israel *
ex ómnibus iniquitátibus eius.
Glória Patri, et Fílio, *
et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper, *
et in sæcula sæculórum. Amen.
Ant.
Surge, qui dormis, et exsúrge a mórtuis, et illuminábit te Christus.
Ant. 3
Propter nímiam caritátem suam, qua diléxit nos Deus, cum essémus mórtui peccátis, convivificávit nos in Christo.
Canticum (Phil 2, 6-11)
De Christo, servo Dei
Christus Iesus, cum in forma Dei esset, *
non rapínam arbitrátus est esse se æquálem Deo,
sed semetípsum exinanívit formam servi accípiens,
in similitúdinem hóminum factus *
et hábitu invéntus ut homo.
Humiliávit semetípsum
factus obdiens usque ad mortem, *
mortem autem crucis.
Propter quod et Deus illum exaltávit
et donávit illi nomen, *
quod est super omne nomen,
ut in nómine Iesu omne genu flectátur *
cæléstium et terréstrium et infernórum,
et omnis lingua confiteátur: *
"Dóminus Iesus Christus!" in glóriam Dei Patris.
Glória Patri, et Fílio, *
et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper, *
et in sæcula sæculórum. Amen.
Ant.
Propter nímiam caritátem suam, qua diléxit nos Deus, cum essémus mórtui peccátis, convivificávit nos in Christo.