V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.
Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper,
et in sæcula sæculórum. Amen. Allelúia.
1 A Patre Unigénite,
ad nos venis per Vírginem,
baptísmi rore cónsecrans
cunctos, fide regénerans.
2 De cælo celsus pródiens
éxcipis formam hóminis,
factúram morte rédimens,
gáudia vitæ lárgiens.
3 Hoc te, Redémptor, quæsumus:
illábere propítius,
clarúmque nostris córdibus
lumen præbe deíficum.
4 Mane nobíscum, Dómine,
noctem obscúram rémove,
omne delíctum áblue,
pie medélam tríbue.
5 O Christe, vita, véritas,
tibi sit omnis glória,
quem Patris atque Spíritus
splendor revélat cælitus. Amen.
Ant. 1
Fuit Ioánnes in desérto, baptízans et prædicans baptísmum pæniténtiæ in remissiónem peccatórum.
Psalmus 134
Laus Domini mirabilia operantis
Populus acquisitionis... annuntiate virtutes eius, qui de tenebris vos vocavit in admirabile lumen suum (Cf. 1 Petr 2, 9)
I
Laudáte nomen Dómini, *
laudáte, servi Dómini,
qui statis in domo Dómini, *
in átriis domus Dei nostri.
Laudáte Dóminum, quia bonus Dóminus; *
psállite nómini eius, quóniam suáve.
Quóniam Iacob elégit sibi Dóminus, *
Israel in pecúlium sibi.
Quia ego cognóvi quod magnus est Dóminus, *
et Deus noster præ ómnibus diis.
Omnia quæcúmque vóluit Dóminus,
fecit in cælo et in terra, *
in mari et in ómnibus abýssis.
Addúcens nubes ab extrémo terræ,
fúlgura in plúviam facit, *
prodúcit ventos de thesáuris suis.
Qui percússit primogénita Ægýpti *
ab hómine usque ad pecus.
Misit signa et prodígia in médio tui, Ægýpte, *
in Pharaónem et in omnes servos eius.
Qui percússit gentes multas, *
et occídit reges fortes:
Sehon regem Amorrhæórum, et Og regem Basan, *
et ómnia regna Chánaan.
Et dedit terram eórum hereditátem, *
hereditátem Israel pópulo suo.
Glória Patri, et Fílio, *
et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper, *
et in sæcula sæculórum. Amen.
Ant.
Fuit Ioánnes in desérto, baptízans et prædicans baptísmum pæniténtiæ in remissiónem peccatórum.
Ant. 2
Ego quidem aqua baptízo vos; ipse vos baptizábit Spíritu Sancto et igne.
II
Dómine, nomen tuum in ætérnum; *
Dómine, memoriále tuum in generatiónem et generatiónem.
Quia iudicábit Dóminus pópulum suum, *
et servórum suórum miserébitur.
Simulácra géntium argéntum et aurum, *
ópera mánuum hóminum.
Os habent, et non loquéntur; *
óculos habent, et non vidébunt;
aures habent, et non áudient; *
neque enim est spíritus in ore ipsórum.
Símiles illis fiant qui fáciunt ea, *
et omnes qui confídunt in eis.
Domus Israel, benedícite Dómino; *
domus Aaron, benedícite Dómino;
domus Levi, benedícite Dómino; *
qui timétis Dóminum, benedícite Dómino.
Benedíctus Dóminus ex Sion, *
qui hábitat in Ierúsalem.
Glória Patri, et Fílio, *
et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper, *
et in sæcula sæculórum. Amen.
Ant.
Ego quidem aqua baptízo vos; ipse vos baptizábit Spíritu Sancto et igne.
Ant. 3
Baptizátus Iesus conféstim ascéndit de aqua, et ecce apérti sunt ei cæli.
Canticum (Cf. 1 Tim 3, 16)
De mysterio et gloria Christi
R. Laudáte Dóminum, omnes gentes.
Qui manifestátus est in carne, *
iustificátus est in spíritu.
R. Laudáte Dóminum, omnes gentes.
Appáruit ángelis, *
prædicátus est géntibus.
R. Laudáte Dóminum, omnes gentes.
Créditus est in mundo, *
assúmptus est in glória.
R. Laudáte Dóminum, omnes gentes.
Glória Patri, et Fílio, *
et Spirítui Sancto.
R. Laudáte Dóminum, omnes gentes.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper, *
et in sæcula sæculórum. Amen.
R. Laudáte Dóminum, omnes gentes.
Ant.
Baptizátus Iesus conféstim ascéndit de aqua, et ecce apérti sunt ei cæli.