WERSJA PREMIUM:


Tu jeste¶:


Menu:




Tabele stron

Teksty LG
Teksty Monastycznej LG
Teksty Liturgia Horarum



 

Internetowa Liturgia Godzin
Wesprzyj rozwój serwisu

 
Die 7 iunii A.D. 2026
Hebdomada II psalterii
DOMINICA X PER ANNUM

Officium lectionis



V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.
Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper,
et in sæcula sæculórum. Amen. Allelúia.

Omnia supra dicta omittuntur, quando Invitatorium immediate præcedit.


Quando Officium lectionis dicitur noctu vel summo mane:

Médiæ noctis tempus est;
prophética vox ádmonet
dicámus laudes ut Deo
Patri semper ac Fílio,

Sancto quoque Spirítui:
perfécta enim Trínitas
uniúsque substántiæ
laudánda nobis semper est.

Terrórem tempus hoc habet,
quo, cum vastátor ángelus
Ægýpto mortem íntulit,
delévit primogénita.

Hæc iustis hora salus est,
quos tunc ibídem ángelus
ausus puníre non erat,
signum formídans sánguinis.

Ægýptus flebat fórtiter
tantórum diro fúnere;
solus gaudébat Israel
agni protéctus sánguine.

Nos verus Israel sumus:
lætámur in te, Dómine,
hostem spernéntes et malum,
Christi defénsi sánguine.

Dignos nos fac, rex óptime,
futúri regni glória,
ut mereámur láudibus
ætérnis te concínere. Amen.

Quando Officium lectionis dicitur diurno tempore:

Salve dies, diérum glória,
dies felix Christi victória,
dies digna iugi lætítia,
dies prima.

Lux divína cæcis irrádiat,
in qua Christus inférnum spóliat,
mortem vincit et reconcíliat
summis ima.

Sempitérni regis senténtia
sub peccáto conclúsit ómnia;
ut infírmis supérna grátia
subveníret,

Dei virtus et sapiéntia
temperávit iram cleméntia,
um iam mundus in præcipítia
totus iret.

Resurréxit liber ab ínferis
restaurátor humáni géneris,
ovem suam repórtans úmeris
ad supérna.

Angelórum pax fit et hóminum,
plenitúdo succréscit órdinum,
triumphántem laus decet Dóminum,
laus ætérna.

Harmoníæ cæléstis pátriæ
vox concórdet matris Ecclésiæ,
"Allelúia" frequéntet hódie
plebs fidélis.

Triumpháto mortis império,
triumpháli fruámur gáudio;
in terra pax, et iubilátio
sit in cælis. Amen.


Ant. 1 Dómine Deus meus, confessiónem et decórem induísti, amíctus lúmine sicut vestiménto, allelúia.

Psalmus 103
Hymnus ad Dominum creatorem
Si quis in Christo nova creatura; vetera transierunt, ecce, facta sunt nova (2 Cor 5, 17)

I

Bénedic, ánima mea, Dómino; *
Dómine Deus meus, magnificátus es veheménter.
Maiestátem et decórem induísti, *
amíctus lúmine sicut vestiménto.
Exténdens cælum sicut velum; *
qui éxstruis in aquis cenácula tua.
Qui ponis nubem ascénsum tuum, *
qui ámbulas super pennas ventórum.
Qui facis ángelos tuos spíritus, *
et minístros tuos ignem uréntem.
Qui fundásti terram super stabilitátem suam, *
non inclinábitur in sæculum sæculi.
Abýssus sicut vestiméntum opéruit eam, *
super montes stabant aquæ.
Ab increpatióne tua fúgiunt, *
a voce tonítrui tui formidábunt.
Ascéndunt in montes et descéndunt in valle *
in locum quem statuísti eis.
Términum posuísti, quem non transgrediéntur, *
neque converéntur operíre terram.
Qui emíttis fontes in torréntes; *
inter médium móntium pertransíbunt,
potábunt omnes béstias agri, *
exstínguent ónagri sitim suam.
Super ea vólucres cæli habitábunt, *
de médio ramórum dabunt voces.
Glória Patri, et Fílio, *
et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper, *
et in sæcula sæculórum. Amen.

Ant. Dómine Deus meus, confessiónem et decórem induísti, amíctus lúmine sicut vestiménto, allelúia.

Ant. 2 Edúxit Dóminus panem de terra, et vinum lætíficans cor hóminis, allelúia.

II

Rigas montes de cenáculis tuis, *
de fructu óperum tuórum sátias terram.
Prodúcis fenum iuméntis, *
et herbam servitút hómini.
Edúcens panem de terra, *
et vinum quod lætíficat cor hóminis.
Exhílarans fáciem in óleo, *
panis autem cor hóminis confírmat.
Saturabúntur ligna Dómini, *
et cedri Líbani quas plantávit.
Illic pásseres nidificábunt, *
eródii domus in vértice eárum.
Montes excélsi cervis, *
petræ refúgium hyrácibus.
Fecit lunam ad témpora signánda, *
sol cognóvit occásum suum.
Posuísti ténebras, et facta est nox: *
in ipsa reptábunt omnes béstiæ silvæ,
cátuli leónum rugiéntes, ut rápiant *
et quærant a Deo escam sibi.
Oritur sol, et congregántur, *
et in cubílibus suis recúmbunt.
Exit homo ad opus suum, *
et ad operatiónem suam usque ad vésperum.
Glória Patri, et Fílio, *
et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper, *
et in sæcula sæculórum. Amen.

Ant. Edúxit Dóminus panem de terra, et vinum lætíficans cor hóminis, allelúia.

Ant. 3 Vidit Deus cuncta quæ fécerat, et erant valde bona, allelúia.

III

Quam multiplicáta sunt ópera tua, Dómine: †
ómnia in sapiéntia fecísti, *
impléta est terra creatúra tua.
Hoc mare magnum et spatiósum et latum, †
illic reptília quorum non est númerus, *
animália pusílla cum magnis.
Illic naves pertransíbunt, *
Levíathan quem formásti ad ludéndum cum eo.
Omnia a te exspéctant, *
ut des illis escam in témpore suo.
Dante te illis, cólligent, *
aperiénte te manum tuam, implebúntur bonis.
Averténte autem te fáciem, turbabúntur, †
áuferes spíritum eórum, et defícient, *
et in púlverem suum reverténtur.
Emíttes spíritum tuum, et creabúntur, *
et renovábis fáciem terræ.
Sit glória Dómini in sæculum; *
lætétur Dóminus in opéribus suis.
Qui réspicit terram, et facit eam trémere, *
qui tangit montes, et fúmigant.
Cantábo Dómino in vita mea, *
psallam Deo meo quámdiu sum.
Iucúndum sit ei elóquium meum, *
ego vero delectábor in Dómino.
Defíciant peccatóres a terra, †
et iníqui ita ut non sint. *
Bénedic, ánima mea, Dómino.
Glória Patri, et Fílio, *
et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper, *
et in sæcula sæculórum. Amen.

Ant. Vidit Deus cuncta quæ fécerat, et erant valde bona, allelúia.

V. Vestri beáti óculi quia vident.
R. Et aures vestræ quia áudiunt.



De libro Sirácidæ
46, 1-12

Laus Iosue et Caleb

Fortis in bello Iesus Nave, succéssor Móysi in prophétis, qui fuit magnus secúndum nomen suum, máximus in salútem electórum Dei, expugnáre insurgéntes hostes, ut consequerétur hereditátem Israel. Quam glóriam adéptus est in tolléndo manus suas, et iactándo contra civitátes romphæas! Quis ante illum sic réstitit? nam hostes ipse Dóminus perdúxit. An non in iracúndia eius impedítus est sol, et una dies facta est quasi duo? Invocávit Altíssimum poténtem in oppugnándo inimícos úndique; et audívit illum magnus et sanctus Deus, in saxis grándinis virtútis valde fortis. Impetum fecit contra gentem hostílem, et in descénsu pérdidit contrários, ut cognóscant gentes poténtiam eius, quia contra Deum pugnáre non est fácile.
Et secútus est a tergo Poténtis, et in diébus Móysi misericórdiam fecit, ipse et Caleb, fílius Iéphone, stare contra hostem, et prohibére gentem a peccátis, et perfríngere murmur malítiæ. Et ipsi duo constitúti a perículo liberáti sunt a número sexcentórum mílium péditum, indúcere illos in hereditátem, in terram quæ manat lac et mel. Et dedit Dóminus ipsi Caleb fortitúdinem, et usque in senectútem permánsit illi virtus, ut ascénderet in excélsum terræ locum, et semen ipsíus obtínuit hereditátem; ut vidérent omnes fílii Israel, quia bonum est óbsequi sancto Deo.


Sir 46, 6. 4. 5

R. Invocávit Altíssimum poténtem in oppugnándo inimícos úndique; * Et audívit illum magnus et sanctus Deus in saxis grándinis virtútis valde fortis.
V. Quis ante illum sic réstitit? an non in iracúndia eius impedítus est sol? R. Et audívit illum magnus et sanctus Deus in saxis grándinis virtútis valde fortis.



Incipit Epístola sancti Ignátii Antiochéni epíscopi et mártyris ad Romános
(Inscriptio, 1, 1 - 2, 2: Funk 1, 213215)

Nolo hominibus placere, sed Deo

Ignátius, qui et Theóphorus, Ecclésiæ misericórdiam consecútæ in magnificéntia Patris altíssimi et Iesu Christi, Fílii eius únici: Ecclésiæ diléctæ et illuminátæ voluntáte eius, qui vult ómnia, quæ sunt secúndum caritatem Iesu Christi, Dei nostri; quæ étiam præsidet in loco regiónis Romanórum, digna Deo, digna decóre, digna quæ beáta prædicétur, digna laude, digna quæ voti compos fiat, digne casta et univérso caritátis cœtui præsidens, Christi legem habens, Patris nómine insigníta, quam et salúto in nómine Iesu Christi, Fílii Patris; iis, qui secúndum carnem et spíritum cuívis ipsíus præcépto sunt adunáti, grátia Dei inseparabíliter repléti et ab omni aliéno colóre sunt expurgáti, plúrimam in Iesu Christo, Deo nostro, et intaminátam opto salútem.
Cum précibus meis apud Dóminum impetrássem, ut Deo dignos vultus vestros cérnerem, sicut étiam perseverávi peténdo, ut id accíperem; vinctus enim in Christo Iesu vos salutáre spero, síquidem volúntas Dei sit, ut dignus hábear, qui ad finem pervéniam. Recte enim dispósitum est princípium, si grátiam cónsequar, ut sortem meam sine impediménto accípiam. Tímeo enim vestram caritátem, ne ea mihi nóceat. Vobis enim fácile est, quod vultis fácere; mihi vero diffícile est Deo potíri, si vos mihi non parcátis.
Nolo enim vos homínibus placére, sed Deo placére, quemádmodum et placétis. Nec enim ego umquam tale tempus Deo potiéndi attíngam, nec vos, si siluéritis, melióri óperi inscríbi potéritis. Si enim de me siluéritis, verbum Dei fiam; si autem carnem meam amavéritis, rursus ero vox. Nolíte plus mihi præbére, quam ut ímmoler Deo, dum adhuc altáre parátum est, ut in caritáte chorus effécti canátis Patri in Christo Iesu, quod Deus epíscopum Sýriæ inveníri dignátus est, ab oriénte in occidéntem eum arcéssens. Bonum est a mundo occídere ad Deum, ut in ipso óriar.


Phil 1, 21; Gal 3, 14

R. Mihi vívere Christus est et mori lucrum. * Mihi absit gloriári, nisi in cruce Dómini mei Iesu Christi.
V. Per quem mihi mundus crucifíxus est, et ego mundo. R. Mihi absit gloriári, nisi in cruce Dómini mei Iesu Christi.



Te Deum laudámus: *
te Dóminum confitémur.
Te ætérnum Patrem, *
omnis terra venerátur.
Tibi omnes ángeli, *
tibi cæli et univérsæ potestátes:
tibi chérubim et séraphim *
incessábili voce proclámant:
Sanctus, Sanctus, Sanctus *
Dóminus Deus Sábaoth.
Pleni sunt cæli et terra *
maiestátis glóriæ tuæ.
Te gloriósus *
Apostolórum chorus,
te prophetárum *
laudábilis númerus,
te mártyrum candidátus *
laudat exércitus.
Te per orbem terrárum *
sancta confitétur Ecclésia,
Patrem *
imménsæ maiestátis;
venerándum tuum verum *
et únicum Fílium;
Sanctum quoque *
Paráclitum Spíritum.
Tu rex glóriæ, *
Christe.
Tu Patris *
sempitérnus es Fílius.
Tu, ad liberándum susceptúrus hóminem, *
non horruísti Vírginis úterum.
Tu, devícto mortis acúleo, *
aperuísti credéntibus regna cælórum.
Tu ad déxteram Dei sedes, *
in glória Patris.
Iudex créderis *
esse ventúrus.
Te ergo quæsumus, tuis fámulis súbveni, *
quos pretióso sánguine redemísti.
Ætérna fac cum sanctis tuis *
in glória numerári.

Hæc ultima pars hymni ad libitum omitti potest:

Salvum fac pópulum tuum, Dómine, *
et bénedic hereditáti tuæ.
Et rege eos, *
et extólle illos usque in ætérnum.
Per síngulos dies *
benedícimus te;
et laudámus nomen tuum in sæculum, *
et in sæculum sæculi.
Dignáre, Dómine, die isto *
sine peccáto nos custodíre.
Miserére nostri, Dómine, *
miserére nostri.
Fiat misericórdia tua, Dómine, super nos, *
quemádmodum sperávimus in te.
In te, Dómine, sperávi: *
non confúndar in ætérnum.



Orémus. Deus, a quo bona cuncta procédunt, tuis largíre supplícibus, ut cogitémus, te inspiránte, quæ recta sunt, et, te gubernánte, éadem faciámus. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sæcula sæculórum. Amen.


Saltem in celebratione communi, additur acclamatio:

V. Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.



 Based on LITURGIA HORARUM IUXTA RITUM ROMANUM (editio typica)