V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.
Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper,
et in sæcula sæculórum. Amen. Allelúia.
Postea laudabiliter fit conscientiæ discussio, quæ in celebratione communi inseri potest in actum pænitentialem, iuxta formulas in Missa adhibitas.
1 Iesu, redémptor sæculi,
Verbum Patris altíssimi,
lux lucis invisíbilis,
custos tuórum pérvigil:
2 Tu fabricátor ómnium
discrétor atque témporum,
fessa labóre córpora
noctis quiéte récrea.
3 Qui frangis ima tártara,
tu nos ab hoste líbera,
ne váleat sedúcere
tuo redémptos sánguine.
4 Ut, dum graváti córpore
brevi manémus témpore,
sic caro nostra dórmiat
ut mens sopórem nésciat.
5 Iesu, tibi sit glória,
qui morte victa prænites,
cum Patre et almo Spíritu
in sempitérna sæcula. Amen.
Ant.
Allelúia, * allelúia, allelúia.
Psalmus 15
Dominus pars hereditatis meæ
Deus suscitavit Iesum, solutis doloribus inferni (Act 2, 24)
Consérva me, Deus, *
quóniam sperávi in te.
Dixi Dómino: "Dóminus meus es tu, *
bonum mihi non est sine te".
In sanctos qui sunt in terra, ínclitos viros, *
omnis volúntas mea in eos.
Multiplicántur dolóres eórum *
qui post deos aliénos acceleravérunt.
Non effúndam libatiónes eórum de sanguínibus, *
neque assúmam nómina eórum in lábiis meis.
Dóminus pars hereditátis meæ et cálicis mei: *
tu es qui détines sortem meam.
Funes cecidérunt mihi in præcláris; *
ínsuper et heréditas mea speciósa est mihi.
Benedícam Dóminum qui tríbuit mihi intelléctum; *
ínsuper et in nóctibus erudiérunt me renes mei.
Proponébam Dóminum in conspéctu meo semper, *
quóniam a dextris est mihi, non commovébor.
Propter hoc lætátum est cor meum,
et exsultavérunt præcórdia mea; *
ínsuper et caro mea requiéscat in spe.
Quóniam non derelínques ánimam meam in inférno, *
nec dabis sanctum tuum vidére corruptiónem.
Notas mihi fácies vias vitæ,
plenitúdinem lætítiæ cum vultu tuo, *
delectatiónes in déxtera tua usque in finem.
Glória Patri, et Fílio, *
et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper, *
et in sæcula sæculórum. Amen.
Ant.
Allelúia, allelúia, allelúia.