Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto.
et in sæcula sæculórum. Amen.
Omnia supra dicta omittuntur, quando Invitatorium immediate præcedit.
1 Pange, lingua, gloriósi
prlium certáminis,
et super crucis tropæo
dic triúmphum nóbilem,
quáliter redémptor orbis
immolátus vícerit.
2 De paréntis protoplásti
fraude factor cóndolens,
quando pomi noxiális
morte morsu córruit,
ipse lignum tunc notávit,
damna ligni ut sólveret.
3 Hoc opus nostræ salútis
ordo depopóscerat,
multifórmis perditóris
arte ut artem fálleret,
et medélam ferret inde,
hostis unde læserat.
4 Quando venit ergo sacri
plenitúdo témporis,
missus est ab arce Patris
Natus, orbis cónditor,
atque ventre virgináli
carne factus pródiit.
5 Lustra sex qui iam perácta
tempus implens córporis,
se volénte, natus ad hoc,
passióni déditus,
agnus in crucis levátur
immolándus stípite.
6 Æqua Patri Filióque,
ínclito Paráclito,
sempitérna sit beátæ
Trinitáti glória,
cuius alma nos redémit
atque servat grátia. Amen.
Ant. 1
Commítte Dómino viam tuam, et ipse fáciet.
Psalmus 36
Sors malorum et iustorum
Beati mites, quoniam ipsi possidebunt terram (Mt 5, 5)
I
Noli æmulári in malignántibus, *
neque zeláveris faciéntes iniquitátem.
Quóniam tamquam fenum velóciter aréscent, *
et quemádmodum herba virens décident.
Spera in Dómino et fac bonitátem, *
et inhabitábis terram et pascéris in fide.
Delectáre in Dómino, *
et dabit tibi petitiónes cordis tui.
Commítte Dómino viam tuam et spera in eo, *
et ipse fáciet;
et edúcet quasi lumen iustítiam tuam, *
et iudícium tuum tamquam merídiem.
Quiésce in Dómino et exspécta eum;
noli æmulári in eo qui prosperátur in via sua, *
in hómine qui molítur insídias.
Désine ab ira et derelínque furórem, *
noli æmulári, quod vertit ad malum.
Quóniam qui malignántur exterminabúntur, *
sustinéntes autem Dóminum ipsi hereditábunt terram.
Et adhuc pusíllum et non erit peccátor, *
et quæres locum eius et non invénies.
Mansuéti autem hereditábunt terram, *
et delectabúntur in multitúdine pacis.
Glória Patri, et Fílio, *
et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper, *
et in sæcula sæculórum. Amen.
Ant.
Commítte Dómino viam tuam, et ipse fáciet.
Ant. 2
Declína a malo et fac bonum; confírmat iustos Dóminus.
II
Insidiábitur peccátor iusto, *
et stridébit super eum déntibus suis.
Dóminus autem irridébit eum, *
quóniam próspicit quod véniet dies eius.
Gládium evaginavérunt peccatóres, *
intendérunt arcum suum,
ut deíciant páuperem et ínopem, *
ut trucídent recte ambulántes in via.
Gládius eórum intret in corda ipsórum, *
et arcus eórum confringátur.
Mélius est módicum iusto *
super divítias peccatórum multas;
quóniam brácchia peccatórum conteréntur, *
confírmat autem iustos Dóminus.
Novit Dóminus dies immaculatórum, *
et heréditas eórum in ætérnum erit.
Non confundéntur in témpore malo, *
et in diébus famis saturabúntur.
Quia peccatóres períbunt,
inimíci vero Dómini ut decor campórum defícient, *
quemádmodum fumus defícient.
Mutuátur peccátor et non solvet, *
iustus autem miserétur et tríbuet.
Quia benedícti eius hereditábunt terram, *
maledícti autem eius exterminabúntur.
A Dómino gressus hóminis confirmántur, *
et viam eius volet.
Cum cecíderit non collidétur, *
quia Dóminus susténtat manum eius.
Iúnior fui, et sénui,
et non vidi iustum derelíctum, *
nec semen eius quærens panem.
Tota die miserétur et cómmodat, *
et semen illíus in benedictióne erit.
Declína a malo et fac bonum, *
et inhabitábis in sæculum sæculi.
Quia Dóminus amat iudícium, *
et non derelínquet sanctos suos.
Iniústi in ætérnum disperíbunt, *
et semen impiórum exterminábitur.
Iusti autem hereditábunt terram, *
et inhabitábunt in sæculum sæculi super eam.
Glória Patri, et Fílio, *
et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper, *
et in sæcula sæculórum. Amen.
Ant.
Declína a malo et fac bonum; confírmat iustos Dóminus.
Ant. 3
Exspécta Dóminum, et custódi viam eius.
III
Os iusti meditábitur sapiéntiam, *
et lingua eius loquétur iudícium;
lex Dei eius in corde ipsíus, *
et non vacillábunt gressus eius.
Consíderat peccátor iustum, *
et quærit mortificáre eum;
Dóminus autem non derelínquet eum in mánibus eius, *
nec damnábit eum, cum iudicábitur illi.
Exspécta Dóminum et custódi viam eius,
et exaltábit te ut hereditáte cápias terram; *
cum exterminabúntur peccatóres, vidébis.
Vidi ímpium superexaltátum, *
et elevátum sicut cedrum viréntem;
et transívi, et ecce non erat, *
et quæsívi eum, et non est invéntus.
Obsérva innocéntem, et vide rectum, *
quóniam est postéritas hómini pacífico.
Iniústi autem disperíbunt simul, *
postéritas impiórum exterminábitur.
Salus autem iustórum a Dómino, *
et protéctor eórum in témpore tribulatiónis.
Et adiuvábit eos Dóminus et liberábit eos,
et éruet eos a peccatóribus et salvábit eos, *
quia speravérunt in eo.
Glória Patri, et Fílio, *
et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper, *
et in sæcula sæculórum. Amen.
Ant.
Exspécta Dóminum, et custódi viam eius.
V.
Cum exaltátus fúero a terra.
R.
Omnia traham ad meípsum.