|
Menu: |
Tabele stron Teksty LG
Teksty Monastycznej LG
Teksty Liturgia Horarum
|
|

|
|
Die 15 martii A.D. 2026
Hebdomada IV psalterii
DOMINICA IV QUADRAGESIMÆ - LÆTARE
|
 |
Officium lectionis

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.
Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper,
et in sæcula sæculórum. Amen.
Omnia supra dicta omittuntur, quando Invitatorium immediate præcedit.
1 Ex more docti mýstico
servémus abstinéntiam,
deno diérum círculo
ducto quater notíssimo.
2 Lex et prophétæ prímitus
hanc prætulérunt, póstmodum
Christus sacrávit, ómnium
rex atque factor témporum.
3 Utámur ergo párcius
verbis, cibis et pótibus,
somno, iocis et árctius
perstémus in custódia.
4 Vitémus autem péssima
quæ súbruunt mentes vagas,
nullúmque demus cállido
hosti locum tyránnidis.
5 Præsta, beáta Trínitas,
concéde, simplex Unitas,
ut fructuósa sint tuis
hæc parcitátis múnera. Amen.
Ant. 1
Quis ascéndet in montem Dómini, aut quis stabit in loco sancto eius?
Psalmus 23
Domini in templum adventus
Christo apert sunt port cli propter carnalem eius assumptionem (S. Irenæus)
Dómini est terra et plenitúdo eius, *
orbis terrárum et qui hábitant in eo.
Quia ipse super mária fundávit eum, *
et super flúmina firmávit eum.
Quis ascéndet in montem Dómini, *
aut quis stabit in loco sancto eius?
Innocens mánibus et mundo corde,
qui non accépit in vanum nomen eius, *
nec iurávit in dolum.
Hic accípiet benedictiónem a Dómino, *
et iustificatiónem a Deo salutári suo.
Hæc est generátio quæréntium eum, *
quæréntium fáciem Dei Iacob.
Attóllite, portæ, cápita vestra,
et elevámini, portæ æternáles, *
et introíbit rex glóriæ.
Quis est iste rex glóriæ? *
Dóminus fortis et potens, Dóminus potens in prlio.
Attóllite, portæ, cápita vestra,
et elevámini, portæ æternáles, *
et introíbit rex glóriæ.
Quis est iste rex glóriæ? *
Dóminus virtútum ipse est rex glóriæ.
Glória Patri, et Fílio, *
et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper, *
et in sæcula sæculórum. Amen.
Ant.
Quis ascéndet in montem Dómini, aut quis stabit in loco sancto eius?
Ant. 2
Benedícite, gentes, Deum nostrum, qui pósuit ánimam nostram ad vitam.
Psalmus 65
Hymnus ad sacrificium gratiarum actionis
De resurrectione Domini et conversione gentium (Hesychius)
I
Iubiláte Deo, omnis terra,
psalmum dícite glóriæ nóminis eius, *
glorificáte laudem eius.
Dícite Deo: "Quam terribília sunt ópera tua. *
Præ multitúdine virtútis tuæ blandiéntur tibi inimíci tui.
Omnis terra adóret te et psallat tibi, *
psalmum dicat nómini tuo".
Veníte, et vidéte ópera Dei, *
terríbilis in adinventiónibus super fílios hóminum.
Convértit mare in áridam,
et in flúmine pertransíbunt pede; *
ibi lætábimur in ipso.
Qui dominátur in virtúte sua in ætérnum,
óculi eius super gentes respíciunt; *
rebélles non exalténtur in semetípsis.
Benedícite, gentes, Deum nostrum, *
et audítam fácite vocem laudis eius;
qui pósuit ánimam nostram ad vitam, *
et non dedit in commotiónem pedes nostros.
Quóniam probásti nos, Deus; *
igne nos examinásti, sicut examinátur argéntum.
Induxísti nos in láqueum, *
posuísti tribulatiónes in dorso nostro.
Imposuísti hómines super cápita nostra,
transívimus per ignem et aquam, *
et eduxísti nos in refrigérium.
Glória Patri, et Fílio, *
et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper, *
et in sæcula sæculórum. Amen.
Ant.
Benedícite, gentes, Deum nostrum, qui pósuit ánimam nostram ad vitam.
Ant. 3
Audíte omnes, qui timétis Deum, quanta fecit ánimæ meæ.
II
Introíbo in domum tuam in holocáustis;
reddam tibi vota mea, quæ protulérunt lábia mea, *
et locútum est os meum in tribulatióne mea.
Holocáusta medulláta ófferam tibi cum incénso aríetum, *
ófferam tibi boves cum hircis.
Veníte, audíte,
et narrábo, omnes qui timétis Deum, *
quanta fecit ánimæ meæ.
Ad ipsum ore meo clamávi, *
et exaltávi in lingua mea.
Iniquitátem si aspéxi in corde meo, *
non exáudiet Dóminus.
Proptérea exaudívit Deus, *
atténdit voci deprecatiónis meæ.
Benedíctus Deus, qui non amóvit oratiónem meam *
et misericórdiam suam a me.
Glória Patri, et Fílio, *
et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper, *
et in sæcula sæculórum. Amen.
Ant.
Audíte omnes, qui timétis Deum, quanta fecit ánimæ meæ.
V.
Verba tua, Dómine, spíritus et vita sunt.
R.
Tu verba vitæ ætérnæ habes.
|
|
De libro Levítici
|
8, 1-17; 9, 22-24
|
Consecratio sacerdotum
In diébus illis: Locútus est Dóminus ad Móysen, dicens: "Tolle Aaron cum fíliis suis, vestes eórum et unctiónis óleum, vítulum pro peccáto, duos aríetes, canístrum cum ázymis; et congregábis omnem c?tum ad óstium tabernáculi".
Fecit Móyses ut Dóminus imperáverat; congregatáque omni turba ante fores tabernáculi, ait: "Iste est sermo quem iussit Dóminus fíeri".
Statímque óbtulit Aaron et fílios eius. Cumque lavísset eos, vestívit pontíficem subúcula línea, accíngens eum bálteo et índuens eum túnica hyacínthina, et désuper humerále impósuit; quod astríngens cíngulo, aptávit rationáli, in quo erat "Doctrína" et "Véritas". Cídari quoque texit caput, et super eam contra frontem pósuit láminam áuream consecrátam in sanctificatióne, sicut præcéperat ei Dóminus.
Tulit et unctiónis óleum, quo linívit tabernáculum cum omni supelléctili sua; cumque sanctíficans aspersísset altáre septem vícibus, unxit illud et ómnia vasa eius, labrúmque cum basi sua sanctificávit óleo. Quod fundens super caput Aaron, unxit eum et consecrávit; fílios quoque eius oblátos vestívit túnicis líneis, et cinxit bálteis; imposuítque mitras, ut iússerat Dóminus.
Obtulit et vítulum pro peccáto; cumque super caput eius posuísset Aaron et fílii eius manus suas, immolávit eum háuriens sánguinem et tincto dígito tétigit córnua altáris per gyrum; quo expiáto et sanctificáto, fudit réliquum sánguinem ad fundaménta eius. Adipem vero qui erat super vitália, et retículum iécoris duósque renúnculos cum arvínulis suis, adolévit super altáre; vítulum cum pelle et cárnibus et fimo cremans extra castra, sicut præcéperat Dóminus.
Et exténdens manus ad pópulum, benedíxit ei. Sicque complétis hóstiis pro peccáto, et holocáustis et pacíficis, descéndit. Ingréssi autem Móyses et Aaron in tabernáculum testimónii, et deínceps egréssi, benedixérunt pópulo. Apparuítque glória Dómini omni multitúdini, et ecce egréssus ignis a Dómino devorávit holocáustum et ádipes qui erant super altáre; quod cum vidíssent turbæ, laudavérunt Dóminum ruéntes in fácies suas.
|
|
|
Hebr 7, 23. 24; Sir 45, 7a. 8bc
|
R.
Plures facti sunt sacerdótes, idcírco quod morte prohibebántur permanére; * Christus autem, eo quod mánet in ætérnum, intransgressíbile habet sacerdótium.
V.
Excélsum fecit Dóminus Aaron, et dedit illi sacerdótium gentis, et beatificávit illum in glória. R. Christus autem, eo quod máneat in ætérnum, sempitérnum habet sacerdótium.
Ex Tractátibus sancti Augustíni epíscopi in Ioánnem
(Tract. 34, 8-9: CCL 36, 315-316)
Christus via ad lucem, ad veritatem, ad vitam
Quóniam Dóminus bréviter ait: Ego sum lux mundi; qui me séquitur, non ambulábit in ténebris, sed habébit lumen vitæ, quibus verbis áliud est quod iussit, áliud quod promísit, faciámus quod iussit, ne impudénti fronte desiderémus quod promísit; ne dicat nobis in iudício suo: Fecísti enim quod iussi, ut éxpetas quod promísi? Quid ergo iussísti, Dómine Deus noster? Dicit tibi: Ut sequeréris me. Consílium vitæ petísti. Cuius vitæ, nisi de qua dictum est: Apud te fons vitce?
Ergo modo faciámus, sequámur Dóminum; solvámus cómpedes quibus impedímur sequi. Et quis idóneus sólvere tales nodos, nisi ille ádiuvet cui dictum est: Dirupísti víncula mea? De quo álius psalmus dicit: Dóminus solvit compedítos, Dóminus érigit elísos.
Et quid sequúntur solúti et erécti, nisi lumen a quo áudiunt: Ego sum lumen mundi; qui me séquitur, non ambulábit in ténebris? quia Dóminus illúminat cæcos. Illuminámur ergo modo, fratres, habéntes collýrium fídei. Præcéssit enim eius salíva cum terra, unde inungerétur qui cæcus est natus. Et nos de Adam cæci nati sumus, et illo illuminánte opus habémus. Míscuit salívam cum terra: Verbum caro factum est, et habitávit in nobis. Míscuit salívam cum terra; ídeo prædíctum est: Véritas de terra orta est; ipse autem dixit: Ego sum via, véritas et vita.
Veritáte perfruémur, cum vidérimus fácie ad fáciem, quia et hoc promíttitur nobis. Nam quis audéret speráre quod Deus non dignátus esset vel pollicéri vel dare?
Vidébimus fácie ad fáciem. Apóstolus dicit: Nunc scio ex parte, nunc in ænígmate per spéculum, tunc autem fácie ad fáciem. Et Ioánnes apóstolus in epístola sua: Dilectíssimi, nunc fílii Dei sumus, et nondum appáruit quid érimus; scimus quia, cum apparúerit, símiles ei érimus, quóniam vidébimus eum sícuti est. Hæc est magna promíssio.
Si amas, séquere. Amo, inquis, sed qua sequor? Si dixísset tibi Dóminus Deus tuus: Ego sum véritas et vita, desíderans veritátem, concupíscens vitam, viam qua ad hæc perveníre posses profécto quæreres, et díceres tibi: Magna res véritas, magna res vita, si esset quómodo illuc perveníret ánima mea!
Quæris qua? Audi eum dicéntem primo: Ego sum via. Antequam díceret tibi quo, præmísit qua: Ego sum, inquit, via. Quo via? Et véritas et vita. Primo dixit qua vénias, póstea dixit quo vénias. Ego sum via, ego sum véritas, ego vita. Manens apud Patrem, véritas et vita; índuens se carnem, factus est via.
Non tibi dícitur: Labóra quæréndo viam, ut pervénias ad veritátem et vitam; non hoc tibi dícitur. Piger, surge! via ipsa ad te venit, et te de somno dormiéntem excitávit, si tamen excitávit; surge, et ámbula.
Forte conáris ambuláre, et non potes, quia dolent pedes. Unde dolent pedes? an iubénte avarítia per áspera cucurrérunt? Sed Dei Verbum sanávit et claudos. Ecce, inquis, sanos hábeo pedes, sed ipsam viam non vídeo. Illuminávit et cæcos.
|
|
|
Ps 118, 104b. 105; Io 6, 68
|
R.
Odívi omnem viam mendácii. * Lucérna pédibus meis verbum tuum et lumen sémitis meis.
V.
Dómine, ad quem íbimus? Verba vitæ ætérnæ habes. R. Lucérna pédibus meis verbum tuum et lumen sémitis meis.
Orémus.
Deus, qui per Verbum tuum humáni géneris reconciliatiónem mirabíliter operáris, præsta, quæsumus, ut pópulus christiánus prompta devotióne et álacri fide ad ventúra sollémnia váleat festináre.
Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sæcula sæculórum. Amen.
Saltem in celebratione communi, additur acclamatio:
V. Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.
|
|