|
Menu: |
Tabele stron Teksty LG
Teksty Monastycznej LG
Teksty Liturgia Horarum
|
|

|
|
Die 8 martii A.D. 2026
Hebdomada III psalterii
DOMINICA III QUADRAGESIMÆ
|
 |
Officium lectionis

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.
Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper,
et in sæcula sæculórum. Amen.
Omnia supra dicta omittuntur, quando Invitatorium immediate præcedit.
1 Ex more docti mýstico
servémus abstinéntiam,
deno diérum círculo
ducto quater notíssimo.
2 Lex et prophétæ prímitus
hanc prætulérunt, póstmodum
Christus sacrávit, ómnium
rex atque factor témporum.
3 Utámur ergo párcius
verbis, cibis et pótibus,
somno, iocis et árctius
perstémus in custódia.
4 Vitémus autem péssima
quæ súbruunt mentes vagas,
nullúmque demus cállido
hosti locum tyránnidis.
5 Præsta, beáta Trínitas,
concéde, simplex Unitas,
ut fructuósa sint tuis
hæc parcitátis múnera. Amen.
Ant. 1
Per síngulos dies benedícam te, Dómine.
Psalmus 144
Laud divinæ maiestatis
Iustus es, Domine, qui es et qui eras (Ap 16, 5)
I
Exaltábo te, Deus meus rex,
et benedícam nómini tuo *
in sæculum et in sæculum sæculi.
Per síngulos dies benedícam tibi,
et laudábo nomen tuum *
in sæculum et in sæculum sæculi.
Magnus Dóminus et laudábilis nimis, *
et magnitúdinis eius non est investigátio.
Generátio generatióni laudábit ópera tua, *
et poténtiam tuam pronuntiábunt.
Magnificéntiam glóriæ maiestátis tuæ loquéntur, *
et mirabília tua enarrábunt.
Et virtútem terribílium tuórum dicent, *
et magnitúdinem tuam narrábunt.
Memóriam abundántiæ suavitátis tuæ eructábunt, *
et iustítia tua exsultábunt.
Miserátor et miséricors Dóminus, *
longánimis et multæ misericórdiæ.
Suávis Dominus univérsis, *
et miseratiónes eius super ómnia ópera eius.
Glória Patri, et Fílio, *
et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper, *
et in sæcula sæculórum. Amen.
Ant.
Per síngulos dies benedícam te, Dómine.
Ant. 2
Regnum tuum, Dómine, regnum ómnium sæculórum.
II
Confiteántur tibi, Dómine, ómnia ópera tua; *
et sancti tui benedícant tibi.
Glóriam regni tui dicant, *
et poténtiam tuam loquántur,
ut notas fáciant fíliis hóminum poténtias tuas, *
et glóriam magnificéntiæ regni tui.
Regnum tuum regnum ómnium sæculórum, *
et dominátio tua in omnem generatiónem et generatiónem.
Glória Patri, et Fílio, *
et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper, *
et in sæcula sæculórum. Amen.
Ant.
Regnum tuum, Dómine, regnum ómnium sæculórum.
Ant. 3
Fidélis Dóminus in ómnibus verbis suis, et sanctus in ómnibus opéribus suis.
III
Fidélis Dóminus in ómnibus verbis suis, *
et sanctus in ómnibus opéribus suis.
Allevat Dóminus omnes qui córruunt, *
et érigit omnes depréssos.
Oculi ómnium in te sperant, *
et tu das illis escam in témpore opportúno.
Aperis tu manum tuam, *
et imples omne ánimal in beneplácito.
Iustus Dóminus in ómnibus viis suis, *
et sanctus in ómnibus opéribus suis.
Prope est Dóminus ómnibus invocántibus eum, *
ómnibus invocántibus eum in veritáte.
Voluntátem timéntium se fáciet,
et deprecatiónem eórum exáudiet, *
et salvos fáciet eos.
Custódit Dóminus omnes diligéntes se, *
et omnes peccatóres dispérdet.
Laudatiónem Dómini loquétur os meum,
et benedícat omnis caro nómini sancto eius *
in sæculum et in sæculum sæculi.
Glória Patri, et Fílio, *
et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper, *
et in sæcula sæculórum. Amen.
Ant.
Fidélis Dóminus in ómnibus verbis suis, et sanctus in ómnibus opéribus suis.
V.
Cibávit illum pane vitæ et intelléctus.
R.
Et aqua sapiéntiæ salutáris potávit illum.
|
|
De libro Exodi
|
22, 19 - 23, 9
|
Leges de advena et paupere (Codex fderis)
Hæc dicit Dóminus:
"Qui ímmolat diis, occidétur, præterquam Dómino soli.
Advenam non contristábis, neque afflíges eum; ádvenæ enim et ipsi fuístis in terra Ægýpti. Víduæ et pupíllo non nocébitis. Si læséritis eos, vociferabúntur ad me, et ego áudiam clamórem eórum; et indignábitur furor meus, percutiámque vos gládio, et erunt uxóres vestræ víduæ et fílii vestri pupílli.
Si pecúniam mútuam déderis pópulo meo páuperi, qui hábitat tecum, non urgébis eum quasi exáctor, nec usúris ópprimes.
Si pignus a próximo tuo accéperis vestiméntum, ante solis occásum reddes ei; ipsum enim est solum quo operítur, induméntum carnis eius, nec habet aliud in quo dórmiat; si clamáverit ad me, exáudiam eum, quia miséricors sum.
Diis non détrahes, et príncipi pópuli tui non maledíces.
Décimas tuas et primítias tuas non tardábis réddere; primogénitum filiórum tuórum dabis mihi. De bobus quoque et óvibus simíliter fácies: septem diébus sit cum matre sua, die octáva reddes illum mihi. Viri sancti éritis mihi; carnem quæ a béstiis fúerit prægustáta non comedétis, sed proiciétis cánibus.
Non suscípies vocem mendácii, nec iunges manum tuam ut pro ímpio dicas falsum testimónium. Non sequéris turbam ad faciéndum malum; nec, in iudício, plurimórum acquiésces senténtiæ ut a vero dévies. Páuperis quoque non miseréberis in iudício.
Si occúrreris bovi inimíci tui aut ásino erránti, reduc ad eum. Si víderis ásinum odiéntis te iacére sub ónere, non pertransíbis, sed sublevábis cum eo.
Non declinábis in iudícium páuperis.
Mendácium fúgies. Insóntem et iustum non occídes, quia avérsor ímpium. Nec accípies múnera, quæ étiam excæcant prudéntes, et subvértunt verba iustórum.
Peregríno moléstus non eris; scitis enim advenárum ánimas, quia et ipsi peregríni fuístis in terra Ægýpti".
|
|
|
Ps 81, 3-4; cf. Iac 2, 5
|
R.
Iudicáte egéno et pupíllo, húmilem et páuperem iustificáte; * Erípite páuperem, et egénum de manu peccatóris liberáte.
V.
Páuperes elégit Deus in hoc mundo dívites in fide et herédes regni. R. Erípite páuperem, et egénum de manu peccatóris liberáte.
Ex Tractátibus sancti Augustíni epíscopi in Ioánnem
(Tract. 15, 10-12. 16-17: CCL 36, 154-156)
Venit mulier de Samaria haurire aquam
Et venit múlier. Forma Ecclésiæ, non iam iustificátæ, sed iam iustificándæ; nam hoc agit sermo Venit ignára, invénit eum, et ágitur cum illa. Videámus quid, videámus quare venit múlier de Samaría hauríre aquam. Samaritáni ad Iudæórum gentem non pertinébant; alienígenæ enim fuérunt. Pértinet ad imáginem rei, quod ab alienígenis venit ista múlier, quæ typum gerébat Ecclésiæ; ventúra enim erat Ecclésia de géntibus, alienígena a génere Iudæórum.
Audiámus ergo in illa nos, et in illa agnoscámus nos, et in illa grátias Deo agámus pro nobis. Illa enim figúra erat, non véritas; quia et ipsa præmísit figúram, et facta est véritas. Nam crédidit in eum, qui de illa figúram nobis prætendébat. Venit ergo hauríre aquam. Simplíciter vénerat hauríre aquam, sicut solent vel viri vel féminæ.
Dicit ei Iesus: Da mihi bíbere. Discípuli enim eius abíerant in civitátem, ut cibos émerent. Dicit ergo ei múlier illa Samaritána: Quómodo tu, Iudæus cum sis, bíbere a me poscis, quæ sum múlier Samaritána? Non enim coutúntur Iudæi Samaritánis.
Vidétis alienígenas: omníno vásculis eórum Iudæi non utebántur. Et quia ferébat secum múlier vásculum unde aquam hauríret, eo miráta est, quia Iudæus petébat ab ea bíbere, quod non solébant fácere Iudæi. Ille autem, qui bíbere quærébat, fidem ipsíus mulíeris sitiébat.
Dénique audi quis petat bíbere. Respóndit Iesus et dixit ei: Si scires donum Dei, et quis est qui dicit tibi "Da mihi bíbere", tu fórsitan petísses ab eo, et dedísset tibi aquam vivam.
Petit bíbere, et prómíttit bíbere. Eget quasi acceptúrus, et áffluit tamquam satiatúrus. Si scires, inquit, donum Dei. Donum Dei est Spíritus Sanctus. Sed adhuc mulíeri tecte lóquitur, et paulátim intrat in cor. Fortássis iam docet. Quid enim ista hortatióne suávius et benígnius? Si scires donum Dei, et scires quis est qui dicit tibi "Da mihi bíbere", tu fórsitan péteres, et daret tibi aquam vivam.
De qua ergo aqua datúrus est, nisi de illa de qua dictum est: Apud te est fons vitæ? Nam quómodo sítient qui inebriabúntur ab ubertáte domus tuæ?
Promittébat ergo sagínam quamdam et satietátem Spíritus Sancti, et illa nondum intellegébat; et non intéllegens, quid respondébat? Dicit ad eum múlier: Dómine, da mihi hanc aquam, ut non sítiam, neque véniam huc hauríre. Ad labórem indigéntia cogébat, et labórem infírmitas recusábat. Utinam audíret: Veníte ad me, omnes qui laborátis et oneráti estis, et ego vos refíciam! Hoc enim ei dicébat Iesus, ut iam non laboráret; sed illa nondum intellegébat.
|
|
|
Cf. Io 7, 37-39; 4, 14
|
R.
Clamávit Iesus: Si quis sitit, véniat ad me et bibat: qui credit in me, flúmina de ventre eius fluent aquæ vivæ. * Hoc autem dixit de Spíritu, quem acceptúri erant credíderant in eum.
V.
Qui bíberit ex aqua, quam ego dabo ei, non sítiet in ætérnum. R. Hoc autem dicébat de Spíritu, quem acceptúri erant credéntes in eum.
Orémus.
Deus, ómnium misericordiárum et totíus bonitátis auctor, qui peccatórum remédia in ieiúniis, oratiónibus et eleemósynis demonstrásti, hanc humilitátis nostræ confessiónem propítius intuére, ut, qui inclinámur consciéntia nostra, tua semper misericórdia sublevémur.
Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sæcula sæculórum. Amen.
Saltem in celebratione communi, additur acclamatio:
V. Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.
|
|