WERSJA PREMIUM:


Tu jeste¶:


Menu:




Tabele stron

Teksty LG
Teksty Monastycznej LG
Teksty Liturgia Horarum



 

Internetowa Liturgia Godzin
Wesprzyj rozwój serwisu

 
Die 15 februarii A.D. 2026
Hebdomada II psalterii
DOMINICA VI PER ANNUM

Officium lectionis



V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.
Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper,
et in sæcula sæculórum. Amen. Allelúia.

Omnia supra dicta omittuntur, quando Invitatorium immediate præcedit.


Quando Officium lectionis dicitur noctu vel summo mane:

Médiæ noctis tempus est;
prophética vox ádmonet
dicámus laudes ut Deo
Patri semper ac Fílio,

Sancto quoque Spirítui:
perfécta enim Trínitas
uniúsque substántiæ
laudánda nobis semper est.

Terrórem tempus hoc habet,
quo, cum vastátor ángelus
Ægýpto mortem íntulit,
delévit primogénita.

Hæc iustis hora salus est,
quos tunc ibídem ángelus
ausus puníre non erat,
signum formídans sánguinis.

Ægýptus flebat fórtiter
tantórum diro fúnere;
solus gaudébat Israel
agni protéctus sánguine.

Nos verus Israel sumus:
lætámur in te, Dómine,
hostem spernéntes et malum,
Christi defénsi sánguine.

Dignos nos fac, rex óptime,
futúri regni glória,
ut mereámur láudibus
ætérnis te concínere. Amen.

Quando Officium lectionis dicitur diurno tempore:

Salve dies, diérum glória,
dies felix Christi victória,
dies digna iugi lætítia,
dies prima.

Lux divína cæcis irrádiat,
in qua Christus inférnum spóliat,
mortem vincit et reconcíliat
summis ima.

Sempitérni regis senténtia
sub peccáto conclúsit ómnia;
ut infírmis supérna grátia
subveníret,

Dei virtus et sapiéntia
temperávit iram cleméntia,
um iam mundus in præcipítia
totus iret.

Resurréxit liber ab ínferis
restaurátor humáni géneris,
ovem suam repórtans úmeris
ad supérna.

Angelórum pax fit et hóminum,
plenitúdo succréscit órdinum,
triumphántem laus decet Dóminum,
laus ætérna.

Harmoníæ cæléstis pátriæ
vox concórdet matris Ecclésiæ,
"Allelúia" frequéntet hódie
plebs fidélis.

Triumpháto mortis império,
triumpháli fruámur gáudio;
in terra pax, et iubilátio
sit in cælis. Amen.


Ant. 1 Dómine Deus meus, confessiónem et decórem induísti, amíctus lúmine sicut vestiménto, allelúia.


Psalmus 103
Hymnus ad Dominum creatorem
Si quis in Christo nova creatura; vetera transierunt, ecce, facta sunt nova (2 Cor 5, 17)

I

Bénedic, ánima mea, Dómino; *
Dómine Deus meus, magnificátus es veheménter.
Maiestátem et decórem induísti, *
amíctus lúmine sicut vestiménto.
Exténdens cælum sicut velum; *
qui éxstruis in aquis cenácula tua.
Qui ponis nubem ascénsum tuum, *
qui ámbulas super pennas ventórum.
Qui facis ángelos tuos spíritus, *
et minístros tuos ignem uréntem.
Qui fundásti terram super stabilitátem suam, *
non inclinábitur in sæculum sæculi.
Abýssus sicut vestiméntum opéruit eam, *
super montes stabant aquæ.
Ab increpatióne tua fúgiunt, *
a voce tonítrui tui formidábunt.
Ascéndunt in montes et descéndunt in valle *
in locum quem statuísti eis.
Términum posuísti, quem non transgrediéntur, *
neque converéntur operíre terram.
Qui emíttis fontes in torréntes; *
inter médium móntium pertransíbunt,
potábunt omnes béstias agri, *
exstínguent ónagri sitim suam.
Super ea vólucres cæli habitábunt, *
de médio ramórum dabunt voces.
Glória Patri, et Fílio, *
et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper, *
et in sæcula sæculórum. Amen.

Ant. Dómine Deus meus, confessiónem et decórem induísti, amíctus lúmine sicut vestiménto, allelúia.

Ant. 2 Edúxit Dóminus panem de terra, et vinum lætíficans cor hóminis, allelúia.


II

Rigas montes de cenáculis tuis, *
de fructu óperum tuórum sátias terram.
Prodúcis fenum iuméntis, *
et herbam servitút hómini.
Edúcens panem de terra, *
et vinum quod lætíficat cor hóminis.
Exhílarans fáciem in óleo, *
panis autem cor hóminis confírmat.
Saturabúntur ligna Dómini, *
et cedri Líbani quas plantávit.
Illic pásseres nidificábunt, *
eródii domus in vértice eárum.
Montes excélsi cervis, *
petræ refúgium hyrácibus.
Fecit lunam ad témpora signánda, *
sol cognóvit occásum suum.
Posuísti ténebras, et facta est nox: *
in ipsa reptábunt omnes béstiæ silvæ,
cátuli leónum rugiéntes, ut rápiant *
et quærant a Deo escam sibi.
Oritur sol, et congregántur, *
et in cubílibus suis recúmbunt.
Exit homo ad opus suum, *
et ad operatiónem suam usque ad vésperum.
Glória Patri, et Fílio, *
et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper, *
et in sæcula sæculórum. Amen.

Ant. Edúxit Dóminus panem de terra, et vinum lætíficans cor hóminis, allelúia.

Ant. 3 Vidit Deus cuncta quæ fécerat, et erant valde bona, allelúia.


III

Quam multiplicáta sunt ópera tua, Dómine: †
ómnia in sapiéntia fecísti, *
impléta est terra creatúra tua.
Hoc mare magnum et spatiósum et latum, †
illic reptília quorum non est númerus, *
animália pusílla cum magnis.
Illic naves pertransíbunt, *
Levíathan quem formásti ad ludéndum cum eo.
Omnia a te exspéctant, *
ut des illis escam in témpore suo.
Dante te illis, cólligent, *
aperiénte te manum tuam, implebúntur bonis.
Averténte autem te fáciem, turbabúntur, †
áuferes spíritum eórum, et defícient, *
et in púlverem suum reverténtur.
Emíttes spíritum tuum, et creabúntur, *
et renovábis fáciem terræ.
Sit glória Dómini in sæculum; *
lætétur Dóminus in opéribus suis.
Qui réspicit terram, et facit eam trémere, *
qui tangit montes, et fúmigant.
Cantábo Dómino in vita mea, *
psallam Deo meo quámdiu sum.
Iucúndum sit ei elóquium meum, *
ego vero delectábor in Dómino.
Defíciant peccatóres a terra, †
et iníqui ita ut non sint. *
Bénedic, ánima mea, Dómino.
Glória Patri, et Fílio, *
et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper, *
et in sæcula sæculórum. Amen.

Ant. Vidit Deus cuncta quæ fécerat, et erant valde bona, allelúia.

V. Vestri beáti óculi quia vident.
R. Et aures vestræ quia áudiunt.



Incipit liber Proverbiórum
1, 1-7. 20-33

Adhortatio ad sapientiam eligendam

Parábolæ Salomónis fílii David regis Israel, ad sciéndam sapiéntiam et disciplínam, ad intellegénda verba prudéntiæ et suscipiéndam eruditiónem doctrínæ, iustítiam et iudícium et æquitátem: ut detur párvulis astútia, adulescénti sciéntia et intelléctus. Audiens sápiens sapiéntior erit, et intéllegens gubernácula possidébit: animadvértet parábolam et interpretatiónem, verba sapiéntum et ænígmata eórum.
Timor Dómini príncípium sapiéntiæ. Sapiéntiam atque doctrínam stulti despíciunt.
Sapiéntia foris prædicat, in platéis dat vocem suam, in cápite turbárum clámitat, in fóribus portárum urbis profert verba sua, dicens: "Usquequo, párvuli, dilígitis infántiam, et stulti ea quæ sibi sunt nóxia cúpient, et imprudéntes odíbunt sciéntiam? Convertímini ad correptiónem meam; en próferam vobis spíritum meum, et osténdam vobis verba mea. Quia vocávi et renuístis, exténdi manum meam et non fuit qui aspíceret, despexístis omnes consílium meum, et increpatiónes meas neglexístis; ego quoque in intéritu vestro ridébo, et subsannábo cum vobis id quod timebátis advénerit.
Cum irrúerit repentína calámitas, et intéritus quasi tempéstas ingrúerit, quando vénerit super vos tribulátio et angústia: tunc invocábunt me et non exáudiam, mane consúrgent et non invénient me, eo quod exósam habúerint disciplínam, et timórem Dómini non suscéperint, nec acquiéverint consílio meo, et detráxerint univérsæ correptióni meæ. Cómedent ígitur fructus viæ suæ, suísque consíliis saturabúntur. Avérsio parvulórum interfíciet eos, et prospéritas stultórum perdet illos. Qui autem me audíerit absque terróre requiéscet, et abundántia perfruétur timóre malórum subláto".


Rom 12, 16;
1 Cor 3, 18-19; 1, 23. 24

R. Nolíte esse prudéntes apud vosmetípsos; si quis vidétur inter vos sápiens esse in hoc sæculo, stultus fiat ut sit sápiens; * Sapiéntia enim huius sæculi stultítia est apud Deum.
V. Nos autem prædicámus Christum crucifíxum, Dei virtútem et Dei sapiéntiam. R. Sapiéntia enim huius sæculi stultítia est apud Deum.



Ex Commentário sancti Ephræm diáconi in Diatéssaron
(1, 18-19: SC 121, 52-53)

Verbum Dei fons vitæ inexhaustus

Quis unum ex effátis tuis, Dómine, mente penetráre póterit? Plus est quod relínquimus quam quod cápimus, sicut sitiéntes qui bibunt ex fonte. Nam verbum Dómini iuxta multas discéntium perceptiónes multos præbet aspéctus. Dóminus verbum suum multis colóribus depínxit, ut, quisquis dísceret, in id inspíceret quod ei placéret. Vários thesáuros in verbo suo cóndidit, ut quisque nostrum, ubi se exercéret, inde ditésceret.
Verbum Dei arbor vitæ est, quæ ex ómnibus suis pártibus fructum benedíctum tibi offert, sicut illa rupes quæ in desérto aperiebátur, ut ómnibus suis pártibus potum præbéret spiritálem. Edébant, ait Apóstolus, spiritálem cibum, et bibébant potum spiritálem.
Cui ergo áliqua pars ex thesáuro eius contíngit, ne credat id solum, quod ipse invénit, in hoc verbo inésse, sed exístimet se id solum ex multis quæ in eo sunt, inveníre potuísse. Nec proptérea quod hæc pars sola ad eum pérvenit eíque contíngit, ipsum verbum éxile et stérile dicat atque despíciat, sed, quia id cápere non potest, propter divítias eius grátias agat. Gaude quod victus es, neque contristéris quod te superávit. Sítiens gaudet cum bibit, nec contristátur quod fontem exhauríre non potest. Vincat fons sitim tuam, non autem sitis fontem vincat, quia, si sitis tua explétur quin fons exhauriátur, dénuo sítiens íterum ex eo bíbere póteris; si vero, siti tua expléta, fons quoque siccarétur, victória tua in malum tuum verterétur.
Grátias age pro eo quod accepísti, et propter id quod remánsit et abundávit noli contristári. Quod accepísti et ad quod pervenísti, pars tua est, et id quod remánsit, tua est heréditas. Quod propter infirmitátem tuam una hora accípere non potes, áliis horis, si perseveráveris, accípere póteris. Nec mente malígna conéris uno haustu súmere, quod uno haustu sumi nequit, neque ex ignávia desístas ab eo quod paulátim súmere possis.


1 Petr 1, 25; Bar 4, 1

R. Verbum Dómini manet in ætérnum. * Hoc est autem verbum, quod evangelizátum est in vos.
V. Hic liber mandatórum Dei et lex quæ est in ætérnum; omnes, qui tenent eam, pervénient ad vitam. R. Hoc est autem verbum, quod evangelizátum est in vos.



Te Deum laudámus: *
te Dóminum confitémur.
Te ætérnum Patrem, *
omnis terra venerátur.
Tibi omnes ángeli, *
tibi cæli et univérsæ potestátes:
tibi chérubim et séraphim *
incessábili voce proclámant:
Sanctus, Sanctus, Sanctus *
Dóminus Deus Sábaoth.
Pleni sunt cæli et terra *
maiestátis glóriæ tuæ.
Te gloriósus *
Apostolórum chorus,
te prophetárum *
laudábilis númerus,
te mártyrum candidátus *
laudat exércitus.
Te per orbem terrárum *
sancta confitétur Ecclésia,
Patrem *
imménsæ maiestátis;
venerándum tuum verum *
et únicum Fílium;
Sanctum quoque *
Paráclitum Spíritum.
Tu rex glóriæ, *
Christe.
Tu Patris *
sempitérnus es Fílius.
Tu, ad liberándum susceptúrus hóminem, *
non horruísti Vírginis úterum.
Tu, devícto mortis acúleo, *
aperuísti credéntibus regna cælórum.
Tu ad déxteram Dei sedes, *
in glória Patris.
Iudex créderis *
esse ventúrus.
Te ergo quæsumus, tuis fámulis súbveni, *
quos pretióso sánguine redemísti.
Ætérna fac cum sanctis tuis *
in glória numerári.

Hæc ultima pars hymni ad libitum omitti potest:

Salvum fac pópulum tuum, Dómine, *
et bénedic hereditáti tuæ.
Et rege eos, *
et extólle illos usque in ætérnum.
Per síngulos dies *
benedícimus te;
et laudámus nomen tuum in sæculum, *
et in sæculum sæculi.
Dignáre, Dómine, die isto *
sine peccáto nos custodíre.
Miserére nostri, Dómine, *
miserére nostri.
Fiat misericórdia tua, Dómine, super nos, *
quemádmodum sperávimus in te.
In te, Dómine, sperávi: *
non confúndar in ætérnum.



Orémus. Deus, qui te in rectis et sincéris manére pectóribus ásseris, da nobis tua grátia tales exsístere, in quibus habitáre dignéris. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sæcula sæculórum. Amen.


Saltem in celebratione communi, additur acclamatio:

V. Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.



 Based on LITURGIA HORARUM IUXTA RITUM ROMANUM (editio typica)