WERSJA PREMIUM:


Tu jeste¶:


Menu:




Tabele stron

Teksty LG
Teksty Monastycznej LG
Teksty Liturgia Horarum



 

Internetowa Liturgia Godzin
Wesprzyj rozwój serwisu

 
Die 18 ianuarii A.D. 2026
Hebdomada II psalterii
DOMINICA II PER ANNUM

Officium lectionis



V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.
Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper,
et in sæcula sæculórum. Amen. Allelúia.

Omnia supra dicta omittuntur, quando Invitatorium immediate præcedit.


Quando Officium lectionis dicitur noctu vel summo mane:

Médiæ noctis tempus est;
prophética vox ádmonet
dicámus laudes ut Deo
Patri semper ac Fílio,

Sancto quoque Spirítui:
perfécta enim Trínitas
uniúsque substántiæ
laudánda nobis semper est.

Terrórem tempus hoc habet,
quo, cum vastátor ángelus
Ægýpto mortem íntulit,
delévit primogénita.

Hæc iustis hora salus est,
quos tunc ibídem ángelus
ausus puníre non erat,
signum formídans sánguinis.

Ægýptus flebat fórtiter
tantórum diro fúnere;
solus gaudébat Israel
agni protéctus sánguine.

Nos verus Israel sumus:
lætámur in te, Dómine,
hostem spernéntes et malum,
Christi defénsi sánguine.

Dignos nos fac, rex óptime,
futúri regni glória,
ut mereámur láudibus
ætérnis te concínere. Amen.

Quando Officium lectionis dicitur diurno tempore:

Salve dies, diérum glória,
dies felix Christi victória,
dies digna iugi lætítia,
dies prima.

Lux divína cæcis irrádiat,
in qua Christus inférnum spóliat,
mortem vincit et reconcíliat
summis ima.

Sempitérni regis senténtia
sub peccáto conclúsit ómnia;
ut infírmis supérna grátia
subveníret,

Dei virtus et sapiéntia
temperávit iram cleméntia,
um iam mundus in præcipítia
totus iret.

Resurréxit liber ab ínferis
restaurátor humáni géneris,
ovem suam repórtans úmeris
ad supérna.

Angelórum pax fit et hóminum,
plenitúdo succréscit órdinum,
triumphántem laus decet Dóminum,
laus ætérna.

Harmoníæ cæléstis pátriæ
vox concórdet matris Ecclésiæ,
"Allelúia" frequéntet hódie
plebs fidélis.

Triumpháto mortis império,
triumpháli fruámur gáudio;
in terra pax, et iubilátio
sit in cælis. Amen.


Ant. 1 Dómine Deus meus, confessiónem et decórem induísti, amíctus lúmine sicut vestiménto, allelúia.

Psalmus 103
Hymnus ad Dominum creatorem
Si quis in Christo nova creatura; vetera transierunt, ecce, facta sunt nova (2 Cor 5, 17)

I

Bénedic, ánima mea, Dómino; *
Dómine Deus meus, magnificátus es veheménter.
Maiestátem et decórem induísti, *
amíctus lúmine sicut vestiménto.
Exténdens cælum sicut velum; *
qui éxstruis in aquis cenácula tua.
Qui ponis nubem ascénsum tuum, *
qui ámbulas super pennas ventórum.
Qui facis ángelos tuos spíritus, *
et minístros tuos ignem uréntem.
Qui fundásti terram super stabilitátem suam, *
non inclinábitur in sæculum sæculi.
Abýssus sicut vestiméntum opéruit eam, *
super montes stabant aquæ.
Ab increpatióne tua fúgiunt, *
a voce tonítrui tui formidábunt.
Ascéndunt in montes et descéndunt in valle *
in locum quem statuísti eis.
Términum posuísti, quem non transgrediéntur, *
neque converéntur operíre terram.
Qui emíttis fontes in torréntes; *
inter médium móntium pertransíbunt,
potábunt omnes béstias agri, *
exstínguent ónagri sitim suam.
Super ea vólucres cæli habitábunt, *
de médio ramórum dabunt voces.
Glória Patri, et Fílio, *
et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper, *
et in sæcula sæculórum. Amen.

Ant. Dómine Deus meus, confessiónem et decórem induísti, amíctus lúmine sicut vestiménto, allelúia.

Ant. 2 Edúxit Dóminus panem de terra, et vinum lætíficans cor hóminis, allelúia.

II

Rigas montes de cenáculis tuis, *
de fructu óperum tuórum sátias terram.
Prodúcis fenum iuméntis, *
et herbam servitút hómini.
Edúcens panem de terra, *
et vinum quod lætíficat cor hóminis.
Exhílarans fáciem in óleo, *
panis autem cor hóminis confírmat.
Saturabúntur ligna Dómini, *
et cedri Líbani quas plantávit.
Illic pásseres nidificábunt, *
eródii domus in vértice eárum.
Montes excélsi cervis, *
petræ refúgium hyrácibus.
Fecit lunam ad témpora signánda, *
sol cognóvit occásum suum.
Posuísti ténebras, et facta est nox: *
in ipsa reptábunt omnes béstiæ silvæ,
cátuli leónum rugiéntes, ut rápiant *
et quærant a Deo escam sibi.
Oritur sol, et congregántur, *
et in cubílibus suis recúmbunt.
Exit homo ad opus suum, *
et ad operatiónem suam usque ad vésperum.
Glória Patri, et Fílio, *
et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper, *
et in sæcula sæculórum. Amen.

Ant. Edúxit Dóminus panem de terra, et vinum lætíficans cor hóminis, allelúia.

Ant. 3 Vidit Deus cuncta quæ fécerat, et erant valde bona, allelúia.

III

Quam multiplicáta sunt ópera tua, Dómine: †
ómnia in sapiéntia fecísti, *
impléta est terra creatúra tua.
Hoc mare magnum et spatiósum et latum, †
illic reptília quorum non est númerus, *
animália pusílla cum magnis.
Illic naves pertransíbunt, *
Levíathan quem formásti ad ludéndum cum eo.
Omnia a te exspéctant, *
ut des illis escam in témpore suo.
Dante te illis, cólligent, *
aperiénte te manum tuam, implebúntur bonis.
Averténte autem te fáciem, turbabúntur, †
áuferes spíritum eórum, et defícient, *
et in púlverem suum reverténtur.
Emíttes spíritum tuum, et creabúntur, *
et renovábis fáciem terræ.
Sit glória Dómini in sæculum; *
lætétur Dóminus in opéribus suis.
Qui réspicit terram, et facit eam trémere, *
qui tangit montes, et fúmigant.
Cantábo Dómino in vita mea, *
psallam Deo meo quámdiu sum.
Iucúndum sit ei elóquium meum, *
ego vero delectábor in Dómino.
Defíciant peccatóres a terra, †
et iníqui ita ut non sint. *
Bénedic, ánima mea, Dómino.
Glória Patri, et Fílio, *
et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper, *
et in sæcula sæculórum. Amen.

Ant. Vidit Deus cuncta quæ fécerat, et erant valde bona, allelúia.

V. Vestri beáti óculi quia vident.
R. Et aures vestræ quia áudiunt.



Incipit liber Deuteronómii
1, 1. 6-18

Ultimi sermones Moysis in Moab

Hæc sunt verba quæ locútus est Móyses ad omnem Israel trans Iordánem, in solitúdine campéstri contra mare Rubrum, inter Pharan et Thophel et Laban et Háseroth, ubi auri est plúrimum:
"Dóminus Deus noster locútus est ad nos in Horeb, dicens: «Súfficit vobis quod in hoc monte mansístis; revertímini et veníte ad montem Amorrhæórum, et ad cétera quæ ei próxima sunt campéstria atque montána et humilióra loca, contra merídiem et iuxta litus maris, terram Chananæórum et Líbani usque ad flumen magnum Euphráten. En, inquit, trádidi vobis: ingredímini et possidéte eam, super qua iurávit Dóminus pátribus vestris Abraham, Isaac et Iacob, ut daret illam eis et sémini eórum post eos».
Dixíque vobis illo in témpore: «Non possum solus sustinére vos, quia Dóminus Deus vester multiplicávit vos, et estis hódie sicut stellæ cæli plúrimi. Dóminus Deus patrum vestrórum addat ad hunc númerum multa mília, et benedícat vobis sicut locútus est. Non váleo solus negótia vestra sustinére, et pondus ac iúrgia; date ex vobis viros sapiéntes et gnaros, et quorum conversátio sit probáta in tríbubus vestris, ut ponam eos vobis príncipes». Tunc respondístis mihi: «Bona res est quam vis fácere». Tulíque de tríbubus vestris viros sapiéntes et nóbiles, et constítui eos príncipes, tribúnos, et centuriónes, et quinquagenários ac decános, qui docérent vos síngula. Præcepíque eis, dicens: «Audíte illos et quod iustum est iudicáte, sive civis sit ille, sive peregrínus. Nulla erit distántia personárum: ita parvum audiétis ut magnum, nec accipiétis cuiúsquam persónam, quia Dei iudícium est. Quod si diffícile vobis visum áliquid fúerit, reférte ad me, et ego áudiam». Præcepíque ómnia quæ fácere debéretis".


Deut 10, 17; 1, 17

R. Dóminus Deus vester ipse est Deus deórum, Deus magnus et potens et terríbilis, * Qui persónam non áccipit nec múnera.
V. Parvum audiétis ut magnum, nec accipiétis cuiúsquam persónam, quia Dei iudícium est. R. Qui persónam non áccipit nec múnera.



Ex Epístola sancti Ignátii Antiochéni epíscopi et mártyris ad Ephésios
(Nn. 2, 2 - 5, 2: Funk 1, 175-177)

In concordia unitatis

Decet vos ómnibus modis glorificáre Iesum Christum, qui glorificávit vos, ut in obœdiéntia una perfécti, subiécti epíscopo et presbytério, per ómnia sanctificáti sitis.
Non præcípio vobis, quasi sim áliquis. Etiámsi enim vinctus sum propter nomen Christi, nondum tamen perféctus sum in Iesu Christo. Nunc enim incípio discípulus esse et álloquor vos ut condiscípulos meos. Nam oportébat me a vobis confirmári fide, admonitióne, patiéntia, æquanimitáte. At cum cáritas non sinat me tacére de vobis, proptérea antevérti vos admonére, ut uniámini in senténtia Dei. Etenim Iesus Christus, inseparábilis nostra vita, senténtia Patris est, ut et epíscopi, per tractus terræ constitúti, in senténtia Iesu Christi sunt.
Unde decet vos in epíscopi senténtiam concúrrere, quod et fácitis. Nam memorábile vestrum presbytérium, dignum Deo, ita coaptátum est epíscopo ut chordæ cítharæ. Propter hoc in consénsu vestro et concórdi caritáte Iesus Christus cánitur. Sed et vos sínguli chorus estóte, ut cónsoni per concórdiam, melos Dei recipiéntes in unitáte, cantétis voce una per Iesum Christum Patri, quo et vos áudiat et agnóscat ex iis, quæ bene operámini, membra esse vos Fílii ipsíus. Utile ítaque est in immaculáta unitáte vos esse, ut et semper participétis Deo.
Si enim ego brevi témporis spátio talem consuetúdinem contráxi cum epíscopo vestro, quæ non humána, sed spiritális est, quanto vos beatióres iúdico, qui ita estis coniúncti ei sícuti Ecclésia Iesu Christo et sicut lesus Christus Patri, ut ómnia per unitátem conséntiant? Nemo erret: nisi quis intra altáre sit, privátur pane Dei. Si enim uníus atque alteríus precátio tantam vim habet, quanto magis illa, quæ epíscopi est et totíus Ecclésiæ?


Cf. Eph 4, 1. 3-4

R. Obsecro vos in Dómino, ut digne ambulétis vocatióne, qua vocáti estis, * Sollíciti serváre unitátem spíritus in vínculo pacis.
V. Unum corpus et unus spíritus, sicut vocáti estis in una spe vocatiónis vestræ. R. Sollíciti serváre unitátem spíritus in vínculo pacis.



Te Deum laudámus: *
te Dóminum confitémur.
Te ætérnum Patrem, *
omnis terra venerátur.
Tibi omnes ángeli, *
tibi cæli et univérsæ potestátes:
tibi chérubim et séraphim *
incessábili voce proclámant:
Sanctus, Sanctus, Sanctus *
Dóminus Deus Sábaoth.
Pleni sunt cæli et terra *
maiestátis glóriæ tuæ.
Te gloriósus *
Apostolórum chorus,
te prophetárum *
laudábilis númerus,
te mártyrum candidátus *
laudat exércitus.
Te per orbem terrárum *
sancta confitétur Ecclésia,
Patrem *
imménsæ maiestátis;
venerándum tuum verum *
et únicum Fílium;
Sanctum quoque *
Paráclitum Spíritum.
Tu rex glóriæ, *
Christe.
Tu Patris *
sempitérnus es Fílius.
Tu, ad liberándum susceptúrus hóminem, *
non horruísti Vírginis úterum.
Tu, devícto mortis acúleo, *
aperuísti credéntibus regna cælórum.
Tu ad déxteram Dei sedes, *
in glória Patris.
Iudex créderis *
esse ventúrus.
Te ergo quæsumus, tuis fámulis súbveni, *
quos pretióso sánguine redemísti.
Ætérna fac cum sanctis tuis *
in glória numerári.

Hæc ultima pars hymni ad libitum omitti potest:

Salvum fac pópulum tuum, Dómine, *
et bénedic hereditáti tuæ.
Et rege eos, *
et extólle illos usque in ætérnum.
Per síngulos dies *
benedícimus te;
et laudámus nomen tuum in sæculum, *
et in sæculum sæculi.
Dignáre, Dómine, die isto *
sine peccáto nos custodíre.
Miserére nostri, Dómine, *
miserére nostri.
Fiat misericórdia tua, Dómine, super nos, *
quemádmodum sperávimus in te.
In te, Dómine, sperávi: *
non confúndar in ætérnum.



Orémus. Omnípotens sempitérne Deus, qui cæléstia simul et terréna moderáris, supplicatiónes pópuli tui cleménter exáudi, et pacem tuam nostris concéde tempóribus. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sæcula sæculórum. Amen.


Saltem in celebratione communi, additur acclamatio:

V. Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.



 Based on LITURGIA HORARUM IUXTA RITUM ROMANUM (editio typica)