WERSJA PREMIUM:


Tu jeste¶:


Menu:




Tabele stron

Teksty LG
Teksty Monastycznej LG
Teksty Liturgia Horarum



 

Internetowa Liturgia Godzin
Wesprzyj rozwój serwisu

 
Die 4 ianuarii A.D. 2026
Hebdomada II psalterii
DOMINICA II POST NATIVITATEM

Officium lectionis



V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.
Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper,
et in sæcula sæculórum. Amen. Allelúia.

Omnia supra dicta omittuntur, quando Invitatorium immediate præcedit.


Candor ætérnæ Deitátis alme,
Christe, tu lumen venis atque vita,
ádvenis morbis hóminum medéla,
porta salútis.

Intonat terræ chorus angelórum
cælicum carmen, nova sæcla dicens,
glóriam Patri, generíque nostro
gáudia pacis.

Qui iaces parvus dóminans et orbi,
Vírginis fructus sine labe sanctæ,
Christe, iam mundo potiáris omni,
semper amándus.

Násceris cælos pátriam datúrus,
unus e nobis, caro nostra factus;
ínnova mentes, trahe caritátis
péctora vinclis.

Cœtus exsúltans canit ecce noster,
ángelis læto sociátus ore,
et Patri tecum parilíque Amóri
cántica laudis. Amen.


Ant. 1 Dómine Deus meus, confesiónem et decórem induísti, amíctus lúmine sicut vestiménto, allelúia.

Psalmus 103
Hymnus ad Dominum creatorem
Si quis in Christo nova creatura; vetera transierunt, ecce, facta sunt nova (2 Cor 5, 17)

I

Bénedic, ánima mea, Dómino; *
Dómine Deus meus, magnificátus es veheménter.
Maiestátem et decórem induísti, *
amíctus lúmine sicut vestiménto.
Exténdens cælum sicut velum; *
qui éxstruis in aquis cenácula tua.
Qui ponis nubem ascénsum tuum, *
qui ámbulas super pennas ventórum.
Qui facis ángelos tuos spíritus, *
et minístros tuos ignem uréntem.
Qui fundásti terram super stabilitátem suam, *
non inclinábitur in sæculum sæculi.
Abýssus sicut vestiméntum opéruit eam, *
super montes stabant aquæ.
Ab increpatióne tua fúgiunt, *
a voce tonítrui tui formidábunt.
Ascéndunt in montes et descéndunt in valle *
in locum quem statuísti eis.
Términum posuísti, quem non transgrediéntur, *
neque converéntur operíre terram.
Qui emíttis fontes in torréntes; *
inter médium móntium pertransíbunt,
potábunt omnes béstias agri, *
exstínguent ónagri sitim suam.
Super ea vólucres cæli habitábunt, *
de médio ramórum dabunt voces.
Glória Patri, et Fílio, *
et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper, *
et in sæcula sæculórum. Amen.

Ant. Dómine Deus meus, confesiónem et decórem induísti, amíctus lúmine sicut vestiménto, allelúia.

Ant. 2 Edúxit Dóminus panem de terra, et vinum lætíficans cor hóminis, allelúia.

II

Rigas montes de cenáculis tuis, *
de fructu óperum tuórum sátias terram.
Prodúcis fenum iuméntis, *
et herbam servitút hómini.
Edúcens panem de terra, *
et vinum quod lætíficat cor hóminis.
Exhílarans fáciem in óleo, *
panis autem cor hóminis confírmat.
Saturabúntur ligna Dómini, *
et cedri Líbani quas plantávit.
Illic pásseres nidificábunt, *
eródii domus in vértice eárum.
Montes excélsi cervis, *
petræ refúgium hyrácibus.
Fecit lunam ad témpora signánda, *
sol cognóvit occásum suum.
Posuísti ténebras, et facta est nox: *
in ipsa reptábunt omnes béstiæ silvæ,
cátuli leónum rugiéntes, ut rápiant *
et quærant a Deo escam sibi.
Oritur sol, et congregántur, *
et in cubílibus suis recúmbunt.
Exit homo ad opus suum, *
et ad operatiónem suam usque ad vésperum.
Glória Patri, et Fílio, *
et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper, *
et in sæcula sæculórum. Amen.

Ant. Edúxit Dóminus panem de terra, et vinum lætíficans cor hóminis, allelúia.

Ant. 3 Vidit Deus cuncta quæ fécerat, et erant valde bona, allelúia.

III

Quam multiplicáta sunt ópera tua, Dómine: †
ómnia in sapiéntia fecísti, *
impléta est terra creatúra tua.
Hoc mare magnum et spatiósum et latum, †
illic reptília quorum non est númerus, *
animália pusílla cum magnis.
Illic naves pertransíbunt, *
Levíathan quem formásti ad ludéndum cum eo.
Omnia a te exspéctant, *
ut des illis escam in témpore suo.
Dante te illis, cólligent, *
aperiénte te manum tuam, implebúntur bonis.
Averténte autem te fáciem, turbabúntur, †
áuferes spíritum eórum, et defícient, *
et in púlverem suum reverténtur.
Emíttes spíritum tuum, et creabúntur, *
et renovábis fáciem terræ.
Sit glória Dómini in sæculum; *
lætétur Dóminus in opéribus suis.
Qui réspicit terram, et facit eam trémere, *
qui tangit montes, et fúmigant.
Cantábo Dómino in vita mea, *
psallam Deo meo quámdiu sum.
Iucúndum sit ei elóquium meum, *
ego vero delectábor in Dómino.
Defíciant peccatóres a terra, †
et iníqui ita ut non sint. *
Bénedic, ánima mea, Dómino.
Glória Patri, et Fílio, *
et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper, *
et in sæcula sæculórum. Amen.

Ant. Vidit Deus cuncta quæ fécerat, et erant valde bona, allelúia.

V. In ipso vita erat.
R. Et vita erat lux hóminum.



De Epístola ad Colossénses
3, 17 - 4, 1

Vita familiæ christianæ

Fratres:
Omne quodcúmque fácitis in verbo aut in ópere, ómnia in nómine Dómini Iesu Christi, grátias agéntes Deo a Patri per ipsum.
Mulíeres, súbditæ estóte viris, sicut opórtet, in Dómino.
Viri, dilígite uxóres vestras, et nolíte amári esse ad illas.
Fílii, obœdíte paréntibus per ómnia: hoc enim plácitum est in Dómino.
Patres, nolíte ad indignatiónem provocáre fílios vestros, ut non pusíllo ánimo fiant.
Servi, obœdíte per ómnia dóminis carnálibus, non ad óculum serviéntes, quasi homínibus placéntes, sed in simplicitáte cordis timéntes Deum. Quodcúmque fácitis, ex ánimo operámini, sicut Dómino et non homínibus; sciéntes quod a Dómino accipiétis retributiónem hereditátis: Dómino Christo servíte. Qui enim iniúram facit, recípiet id quod iníque gessit; et non est personárum accéptio apud Deum.
Dómini, quod iustum est et æquum, servis præstáte, sciéntes quod et vos Dóminum habétis in cælo.


Col 3, 17

R. Omne quodcúmque fácitis in verbo aut in ópere, * Omnia in nómine Dómini Iesu fácite.
V. Grátias agéntes Deo et Patri per ipsum. R. Omnia in nómine Dómini Iesu fácite.



Ex Capítibus quínquies centénis sancti Máximi Confessóris abbátis
(Centuria 1, 8-13: PG 90, 1182-1186)

Mysterium semper novum

Dei Verbum, carne semel natum (quæ eius propénsa benígnitas ac humánitas est), iis qui velint, semper volens spíritu náscitur; fitquei nfans, se in illis virtútibus infórmans; ac quo módulo cápere novit suscipiéntem, seípsum maniféstat, nulla livóris labe ac invídia, suæ magnitúdinis amplitúdinem mínuens, sed quasi mensúra ac modo cupiéntium vidére facultátem explórans, sempérque præ mystérii excelléntia, cunctis inaspectábilis perínde persevérans.
Quámobrem divínus Apóstolus, mystérii vim sapiénter consíderans: Iesus Christus, inquit, heri et hódie; ipse et in sæcula; ita nimírum, mystérium semper novum intéllegens, nulláque umquam mentis comprehensióne consenéscens.
Náscitur Christus Deus, assumptióne carnis ánima intellegénte præditæ, factus homo; qui ipse rebus concésserat, ut ex níhilo procéderent: stella ab Oriénte intérdiu conspícua micat, magósque ducit quo loco Verbum assúmpta carne iacet; ut osténdat Verbum, quod continétur in lege et prophétis, mýstice superáre sénsuum notítiam et gentes addúcere ad máximum cognitiónis lumen.
Plane enim legis sermo ac prophéticus, stellæ instar, pie intelléctus, eos qui grátiæ vi secúndum propósitum vocáti sunt, ad Verbum incarnátum agnoscéndum addúcit.
Idcírco Deus fit perféctus homo, nihil eórum quæ erant natúræ, uno dumtáxat dempto peccáto (quando nec ipsum ex censu natúræ erat), demútans; ut, carnis esca obiécta, eius vorándæ insatiábilem dracónem, illíque inhiántem, provocáret; carnis scílicet, quæ illi venénum futúra erat, obténtu, Deitátis in ea occúltæ poténtia, ipsum pénitus proflígans; humánæ vero natúræ remédium foret, ad prístinam eam grátiam instáurans, Deitátis ítidem in ea poténtia.
Quemádmodum enim ille, effúso in sciénti&230; lignum venéno suo, natúram gustu corrúperat; sic et ipse domínicam carnem vorándem præsúmens, Deitátis in ea virtúte, corrúptus interitúque sublátus est.
Magnum divínæ incarnatiónis mystérium, semper mystérium manet; quo plane modo Verbum in carne, persóna sua essentiáliter est, quod essentiáliter éadem persóna totum útique exsístit apud Patrem? Quómodo idem, tum totum Deus natúra est, totúmque natúra homo factum est; neutra prorsus desideráta natúra, neque divína, qua Deus est, neque vero nostra, qua homo factum est?
Hæc sola fides capit mystéria, ipsa nimírum substántia et basis eárum rerum, quæ omnem mentis sensum et ratiónem excédunt.



R. Verbum caro factum est, et habitávit in nobis: * Cuius glóriam vídimius, quasi Unigéniti a Patre, plenum grátiæ et veritátis.
V. In princípio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum. R. Cuius glóriam vídimius, quasi Unigéniti a Patre, plenum grátiæ et veritátis.



Te Deum laudámus: *
te Dóminum confitémur.
Te ætérnum Patrem, *
omnis terra venerátur.
Tibi omnes ángeli, *
tibi cæli et univérsæ potestátes:
tibi chérubim et séraphim *
incessábili voce proclámant:
Sanctus, Sanctus, Sanctus *
Dóminus Deus Sábaoth.
Pleni sunt cæli et terra *
maiestátis glóriæ tuæ.
Te gloriósus *
Apostolórum chorus,
te prophetárum *
laudábilis númerus,
te mártyrum candidátus *
laudat exércitus.
Te per orbem terrárum *
sancta confitétur Ecclésia,
Patrem *
imménsæ maiestátis;
venerándum tuum verum *
et únicum Fílium;
Sanctum quoque *
Paráclitum Spíritum.
Tu rex glóriæ, *
Christe.
Tu Patris *
sempitérnus es Fílius.
Tu, ad liberándum susceptúrus hóminem, *
non horruísti Vírginis úterum.
Tu, devícto mortis acúleo, *
aperuísti credéntibus regna cælórum.
Tu ad déxteram Dei sedes, *
in glória Patris.
Iudex créderis *
esse ventúrus.
Te ergo quæsumus, tuis fámulis súbveni, *
quos pretióso sánguine redemísti.
Ætérna fac cum sanctis tuis *
in glória numerári.

Hæc ultima pars hymni ad libitum omitti potest:

Salvum fac pópulum tuum, Dómine, *
et bénedic hereditáti tuæ.
Et rege eos, *
et extólle illos usque in ætérnum.
Per síngulos dies *
benedícimus te;
et laudámus nomen tuum in sæculum, *
et in sæculum sæculi.
Dignáre, Dómine, die isto *
sine peccáto nos custodíre.
Miserére nostri, Dómine, *
miserére nostri.
Fiat misericórdia tua, Dómine, super nos, *
quemádmodum sperávimus in te.
In te, Dómine, sperávi: *
non confúndar in ætérnum.



Orémus. Omnípotens sempitérne Deus, fidélium splendor animárum, dignáre mundum glória tua implére benígnus, et cunctis pópulis appáre per tui lúminus claritátem. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sæcula sæculórum. Amen.


Saltem in celebratione communi, additur acclamatio:

V. Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.



 Based on LITURGIA HORARUM IUXTA RITUM ROMANUM (editio typica)