Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto.
et in sæcula sæculórum. Amen. Allelúia.
Quæ omnia omittuntur, quando Invitatorium immediate præcedit.
1 Spes, Christe, nostræ véniæ,
tu vita, resurréctio;
ad te sunt corda et óculi
cum mortis dolor íngruit.
2 Tu quoque mortis tædia
passus dirósque stímulos,
Patri, inclináto cápite,
mitis dedísti spíritum.
3 Vere nostros excípiens
languóres, pastor míserens,
tecum donásti cómpati
Patrísque in sinu cómmori.
4 Apértis pendens brácchiis,
in cor transfíxum pértrahis
quos moritúros ággravat
morbus vel mæror ánxius.
5 Qui portis fractis ínferi
victor pandísti cælicas,
nos nunc doléntes érige,
post óbitum vivífica.
6 Sed et qui fratres córpore
nunc somno pacis dórmiunt,
iam te beánte vígilent
tibíque laudes réferant. Amen.
Ant. 1
Exsultábunt Dómino ossa humiliáta.
Psalmus 50
Miserere mei, Deus
Renovamini spiritu mentis vestræ et induite novum hominem (Eph 4, 23-24)
Miserére mei, Deus, *
secúndum misericórdiam tuam;
et secúndum multitúdinem miseratiónum tuárum *
dele iniquitátem meam.
Amplius lava me ab iniquitáte mea, *
et a peccáto meo munda me.
Quóniam iniquitátem meam ego cognósco, *
et peccátum meum contra me est semper.
Tibi, tibi soli peccávi, *
et malum coram te feci,
ut iustus inveniáris in senténtia tua *
et æquus in iudício tuo.
Ecce enim in iniquitáte generátus sum, *
et in peccáto concépit me mater mea.
Ecce enim veritátem in corde dilexísti, *
et in occúlto sapiéntiam manifestásti mihi.
Aspérges me hyssópo, et mundábor; *
lavábis me, et super nivem dealbábor.
Audíre me fácies gáudium et lætítiam, *
et exsultábunt ossa quæ humiliásti.
Avérte fáciem tuam a peccátis meis, *
et omnes iniquitátes meas dele.
Cor mundum crea in me, Deus, *
et spíritum firmum ínnova in viscéribus meis.
Ne proícias me a fácie tua, *
et spíritum sanctum tuum ne áuferas a me.
Redde mihi lætítiam salutáris tui, *
et spíritu promptíssimo confírma me.
Docébo iníquos vias tuas, *
et ímpii ad te converténtur.
Líbera me de sanguínibus, Deus, Deus salútis meæ, *
et exsultábit lingua mea iustítiam tuam.
Dómine, lábia mea apéries, *
et os meum annuntiábit laudem tuam.
Non enim sacrifício delectáris, *
holocáustum, si ófferam, non placébit.
Sacrifícium Deo spíritus contribulátus, *
cor contrítum et humiliátum, Deus, non despícies.
Benígne fac, Dómine, in bona voluntáte tua Sion, *
ut ædificéntur muri Ierúsalem.
Tunc acceptábis sacrifícium iustítiæ, oblatiónes et holocáusta; *
tunc impónent super altáre tuum vítulos.
Glória Patri, et Fílio, *
et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper, *
et in sæcula sæculórum. Amen.
Ant.
Exsultábunt Dómino ossa humiliáta.
Ant. 2
A porta ínferi érue, Dómine, ánimam meam.
Canticum (Is 38, 10-14. 17-20)
Moribundi angores, sanati lætitia
Ego sum vivus et fui mortuus... et habeo claves mortis (Ap 1, 17-18)
Ego dixi: "In dimídio diérum meórum *
vadam ad portas ínferi";
quæsívi resíduum annórum meórum. *
Dixi: "Non vidébo Dóminum Deum in terra vivéntium,
aspíciam hóminem ultra *
et habitatórem quiétis".
Generátio mea abláta est et convolúta est a me *
quasi tabernáculum pastórum;
præcísa est velut a texénte vita mea:
dum adhuc ordírer, succídit me. *
De mane usque ad vésperam fínies me.
Sperábam usque ad mane,
quasi leo sic contrívit ómnia ossa mea; *
de mane usque ad vésperam fínies me.
Sicut pullus hirúndinis sic clamábo, *
meditábor ut colúmba;
aítenuáti sunt óculi mei, *
suspiciéntes in excélsum.
Tu autem eruísti ánimam meam ut non períret; *
proiecísti post tergum tuum ómnia peccáta mea.
Quia non inférnus confitébitur tibi,
neque mors laudábit te, *
non exspectábunt, qui descéndunt in lacum, veritátem tuam.
Vivens, vivens ipse confitébitur tibi, sicut et ego hódie; *
pater fíliis notam fáciet veritátem tuam.
Dómine, salvum me fac,
et psalmos nostros cantábimus cunctis diébus vitæ nostræ *
in domo Dómini.
Glória Patri, et Fílio, *
et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper, *
et in sæcula sæculórum. Amen.
Ant.
A porta ínferi érue, Dómine, ánimam meam.
Ant. 3
Laudábo Deum meum in vita mea.
Psalmus 145
Sperantium in Dominum beatitudo
Laudamus Dominus in vita nostra, id est in moribus nostris (Arnobius)
Lauda, ánima mea, Dóminum;
laudábo Dóminum in vita mea, *
psallam Deo meo, quámdiu fúero.
Nolíte confídere in princípibus, *
in fíliis hóminum, in quibus non est salus.
Exíbit spíritus eius, et revertétur in terram suam; *
in illa die períbunt cogitatiónes eórum.
Beátus cuius Deus Iacob est adiútor, *
cuius spes in Dómino Deo suo.
Qui fecit cælum et terram, *
mare et ómnia quæ in eis sunt.
Qui custódit veritátem in sæculum,
facit iudícium oppréssis, *
dat escam esuriéntibus.
Dóminus solvit compedítos, *
Dóminus illúminat cæcos.
Dóminus érigit depréssos, *
Dóminus díligit iustos,
Dóminus custódit ádvenas,
pupíllum et víduam susténtat, *
et viam peccatórum dispérdit.
Regnábit Dóminus in sæcula, *
Deus tuus, Sion, in generatiónem et generatiónem.
Glória Patri, et Fílio, *
et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper, *
et in sæcula sæculórum. Amen.
Ant.
Laudábo Deum meum in vita mea.