WERSJA PREMIUM:


Tu jeste¶:


Menu:




Tabele stron

Teksty LG
Teksty Monastycznej LG
Teksty Liturgia Horarum



 

Internetowa Liturgia Godzin

 
Die 22 novembris A.D. 2020
DOMINI NOSTRI IESU CHRISTI
UNIVERSORUM REGIS
Sollemnitas

II Vesperæ



V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.
Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper,
et in sæcula sæculórum. Amen. Allelúia.


Te sæculórum príncipem,
te, Christe, regem géntium,
te méntium, te córdium
unum fatémur árbitrum.

Quem prona adórant ágmina
hymnísque laudant cælitum,
te nos ovántes ómnium
regem suprémum dícimus.

O Christe, princeps pácifer,
mentes rebélles súbice,
tuóque amóre dévios
ovíle in unum cóngrega.

Ad hoc cruénta ab árbore
pendes apértis brácchiis,
diráque fossum cúspide
cor igne flagrans éxhibes.

Ad hoc in aris ábderis
vini dapísque imágine,
fundens salútem fíliis
transverberáto péctore.

Iesu, tibi sit glória,
qui cuncta amóre témperas,
cum Patre et almo Spíritu
in sempitérna sæcula. Amen.


Ant. 1 Super sólium David et super regnum eius sedébit in ætérnum, allelúia.

Psalmus 109, 1-5. 7
Messias rex et sacerdos
Oportet illum regnare, donec ponat omnes inimicos sub pedibus eius (1 Cor 15, 25)

Dixit Dóminus Dómino meo: *
"Sede a dextris meis,
donec ponam inimícos tuos *
scabéllum pedum tuórum".
Virgam poténtiæ tuæ emíttet Dóminus ex Sion: *
domináre in médio inimicórum tuórum.
Tecum principátus in die virtútis tuæ, †
in splendóribus sanctis, *
ex útero ante lucíferum génui te.
Iurávit Dóminus et non pænitébit eum: *
"Tu es sacérdos in ætérnum secúndum órdinem Melchísedech".
Dóminus a dextris tuis, *
conquassábit in die iræ suæ reges.
De torrénte in via bibet, *
proptérea exaltábit caput.
Glória Patri, et Fílio, *
et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper, *
et in sæcula sæculórum. Amen.

Ant. Super sólium David et super regnum eius sedébit in ætérnum, allelúia.

Ant. 2 Regnum tuum, regnum ómnium sæculórum, et dominátio tua in omnem generatiónem et generatiónem.

Psalmus 144, 1-13
Laud divinæ maiestatis
Iustus es, Domine, qui es et qui eras (Ap 16, 5)

Exaltábo te, Deus meus rex, †
et benedícam nómini tuo *
in sæculum et in sæculum sæculi.
Per síngulos dies benedícam tibi, †
et laudábo nomen tuum *
in sæculum et in sæculum sæculi.
Magnus Dóminus et laudábilis nimis, *
et magnitúdinis eius non est investigátio.
Generátio generatióni laudábit ópera tua, *
et poténtiam tuam pronuntiábunt.
Magnificéntiam glóriæ maiestátis tuæ loquéntur, *
et mirabília tua enarrábunt.
Et virtútem terribílium tuórum dicent, *
et magnitúdinem tuam narrábunt.
Memóriam abundántiæ suavitátis tuæ eructábunt, *
et iustítia tua exsultábunt.
Miserátor et miséricors Dóminus, *
longánimis et multæ misericórdiæ.
Suávis Dominus univérsis, *
et miseratiónes eius super ómnia ópera eius.
Confiteántur tibi, Dómine, ómnia ópera tua; *
et sancti tui benedícant tibi.
Glóriam regni tui dicant, *
et poténtiam tuam loquántur,
ut notas fáciant fíliis hóminum poténtias tuas, *
et glóriam magnificéntiæ regni tui.
Regnum tuum regnum ómnium sæculórum, *
et dominátio tua in omnem generatiónem et generatiónem.
Glória Patri, et Fílio, *
et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper, *
et in sæcula sæculórum. Amen.

Ant. Regnum tuum, regnum ómnium sæculórum, et dominátio tua in omnem generatiónem et generatiónem.

Ant. 3 Habet in vestiménto et in fémore suo scriptum: Rex regum et Dóminus dominántium. Ipsi glória et impérium in sæcula sæculórum.

Sequens canticum dicitur cum Allelúia, prouti hic notatur, quando cum cantu profertur; in recitatione vero sufficit ut Allelúia dicatur in initio et fine uniuscuiusque strophæ

Canticum (Cf. Ap 19, 1-2. 5-7)
De nuptiis Agni

Allelúia.
Salus et glória et virtus Déo nostro, *
(R. Allelúia)
quia vera et iusta iudícia eius.
R. Allelúia (allelúia).

Allelúia.
Laudem dícite Deo nostro, omnes servi eius, *
(R. Allelúia)
et qui timétis eum, pusílli et magni.
R. Allelúia (allelúia).

Allelúia.
Quóniam regnávit Dóminus Deus noster omnípotens, *
(R. Allelúia.)
gaudeámus et exsultémus et demus glóriam ei.
R. Allelúia. (allelúia).

Allelúia.
Quia venérunt núptiæ Agni, *
(R. Allelúia)
et uxor eius præparávit se.
R. Allelúia (allelúia).

Allelúia.
Glória Patri, et Fílio, *
(R. Allelúia)
et Spirítui Sancto.
R. Allelúia (allelúia).

Allelúia.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper, *
(R. Allelúia)
et in sæcula sæculórum. Amen.
R. Allelúia (allelúia).

Ant. Habet in vestiménto et in fémore suo scriptum: Rex regum et Dóminus dominántium. Ipsi glória et impérium in sæcula sæculórum.


1 Cor 15, 25-28

Opórtet Christum regnáre, donec ponat omnes inimícos sub pédibus eius. Novíssima autem inimíca destruétur mors: ómnia enim subiécit sub pédibus eius. Cum autem dicat: Omnia subiécta sunt ei, sine dúbio præter eum qui subiécit ei ómnia. Cum autem subiécta fúerint illi ómnia, tunc et ipse Fílius subiéctus erit ei qui subiécit sibi ómnia, ut sit Deus ómnia in ómnibus.



V.  Sedes tua, Deus, * In sæculum sæculi.
R.  Sedes tua, Deus, / In sæculum sæculi.
V.  Sceptrum æquitátis, sceptrum regni tui.
R.  In sæculum sæculi.
V.  Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto.
R.  Sedes tua, Deus, / In sæculum sæculi.


Lc 1, 46-55

Ant. Data est mihi omnis potéstas in cælo et in terra, dicit Dóminus.

Magníficat *
ánima mea Dóminum,
et exsultávit spíritus meus *
in Deo salvatóre meo;
quia respéxit humilitátem ancíllæ suæ, *
ecce enim ex hoc beátam me dicent omnes generatiónes.
Quia fecit mihi magna, qui potens est: *
et sanctum nomen eius,
et misericórdia eius in progénies et progénies *
timéntibus eum.
Fecit poténtiam in brácchio suo, *
dispérsit supérbos mente cordis sui,
depósuit poténtes de sede, *
et exaltávit húmiles,
esuriéntes implévit bonis, *
et dívites dimísit inánes.
Suscépit Israel, púerum suum, *
recordátus misericórdiæ,
sicut locútus est ad patres nostros, *
Abraham et sémini eius in sæcula.
Glória Patri, et Fílio, *
et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper, *
et in sæcula sæculórum. Amen.

Ant. Data est mihi omnis potéstas in cælo et in terra, dicit Dóminus.



Fratres, Christum regem, qui est ante ómnia et in quo ómnia constant, orémus clamántes:
Advéniat regnum tuum, Dómine.

Christe, rex et pastor noster, cóngrega oves tuas de cunctis terris,
- et pasce eas in páscuis tuis viréntibus et ubérrimis.
Advéniat regnum tuum, Dómine.

Dux noster et salvátor, ædífica omnes in pópulum tuum; sana infírmos, requíre depérditos, fortes custódi,
- longínquos révoca, dispérsos cóngrega, diffidéntes érige.
Advéniat regnum tuum, Dómine.

Iudex ætérne, cum tradíderis regnum tuum Deo Patri, pone nos a dextris tuis,
- et fac ut possideámus regnum parátum nobis a constitutióne mundi.
Advéniat regnum tuum, Dómine.

Princeps pacis, díssipa arcus belli
- et lóquere pacem tuam géntibus.
Advéniat regnum tuum, Dómine.

Heres ómnium géntium, cóngrega humanitátem cum ómnibus bonis eius in regnum Ecclésiæ tuæ, quod Pater dedit tibi,
- ut te caput in unitáte Spíritus Sancti omnes agnóscant.
Advéniat regnum tuum, Dómine.

Christe, primogénite ex mórtuis et primítiæ dormiéntium,
- admítte defúnctos in glóriam resurrectiónis tuæ.
Advéniat regnum tuum, Dómine.


Pater noster, qui es in cælis:
sanctificétur nomen tuum;
advéniat regnum tuum;
fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra.
Panem nostrum cotidiánum da nobis hódie;
et dimítte nobis débita nostra,
sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris;
et ne nos indúcas in tentatiónem;
sed líbera nos a malo.



Omnípotens sempitérne Deus, qui in dilécto Fílio tuo, universórum rege, ómnia instauráre voluísti, concéde propítius, ut tota creatúra, a servitúte liberáta, tuæ maiestáti desérviat ac te sine fine colláudet. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sæcula sæculórum. Amen.


Si præest sacerdos vel diaconus, populum dimittit, dicens:
V. Dóminus vobíscum.
R. Et cum spíritu tuo.
V. Benedícat vos omnípotens Deus, Pater, et Fílius, et Spíritus Sanctus.
R. Amen.

Et si fit dimissio, sequitur invitatio:
V. Ite in pace.
R. Deo grátias.

Absente sacerdote vel diacono, et in recitatione a solo, sic concluditur:
Dóminus nos benedícat, et ab omni malo deféndat, et ad vitam perdúcat ætérnam. R. Amen.



 Based on LITURGIA HORARUM IUXTA RITUM ROMANUM (editio typica)