WERSJA PREMIUM:


Tu jeste¶:


Menu:




Tabele stron

Teksty LG
Teksty Monastycznej LG
Teksty Liturgia Horarum



 

Internetowa Liturgia Godzin

 
Die 10 novembris A.D. 2019
Hebdomada IV psalterii
DOMINICA XXXII PER ANNUM

II Vesperæ



V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.
Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper,
et in sæcula sæculórum. Amen. Allelúia.


O lux, beáta Trínitas
et principális Unitas,
iam sol recédit ígneus:
infúnde lumen córdibus.

Te mane laudum cármine,
te deprecémur véspere;
te nostra supplex glória
per cuncta laudet sæcula.

Christum rogámus et Patrem,
Christi Patrísque Spíritum;
unum potens per ómnia,
fove precántes, Trínitas. Amen.


Ant. 1 In splendóribus sanctis, ante lucíferum génui te, allelúia.

Psalmus 109, 1-5. 7
Messias rex et sacerdos
Oportet illum regnare, donec ponat omnes inimicos sub pedibus eius (1 Cor 15, 25)

Dixit Dóminus Dómino meo: *
"Sede a dextris meis,
donec ponam inimícos tuos *
scabéllum pedum tuórum".
Virgam poténtiæ tuæ emíttet Dóminus ex Sion: *
domináre in médio inimicórum tuórum.
Tecum principátus in die virtútis tuæ, †
in splendóribus sanctis, *
ex útero ante lucíferum génui te.
Iurávit Dóminus et non pænitébit eum: *
"Tu es sacérdos in ætérnum secúndum órdinem Melchísedech".
Dóminus a dextris tuis, *
conquassábit in die iræ suæ reges.
De torrénte in via bibet, *
proptérea exaltábit caput.
Glória Patri, et Fílio, *
et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper, *
et in sæcula sæculórum. Amen.

Ant. In splendóribus sanctis, ante lucíferum génui te, allelúia.

Ant. 2 Beáti qui esúriunt et sítiunt iustítiam, quóniam ipsi saturabúntur.

Psalmus 111
Viri iusti beatitudo
Ut filii lucis ambulate; fructus lucis est in omni bonitate et iustitia et veritate (Eph 5, 8-9)

Beátus vir qui timet Dóminum, *
in mandátis eius cupit nimis.
Potens in terra erit semen eius, *
generátio rectórum benedicétur.
Glória et divítiæ in domo eius, *
et iustítia eius manet in sæculum sæculi.
Exórtum est in ténebris lumen rectis, *
miséricors et miserátor et iustus.
Iucúndus homo qui miserétur et cómmodat, †
dispónet res suas in iudício, *
quia in ætérnum non commovébitur.
In memória ætérna erit iustus, *
ab auditióne mala non timébit.
Parátum cor eius, sperans in Dómino, †
confirmátum est cor eius, non timébit, *
donec despíciat inimícos suos.
Distríbuit, dedit paupéribus; †
iustítia eius manet in sæculum sæculi, *
cornu eius exaltábitur in glória.
Peccátor vidébit et irascétur, †
déntibus suis fremet et tabéscet. *
Desidérium peccatórum períbit.
Glória Patri, et Fílio, *
et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper, *
et in sæcula sæculórum. Amen.

Ant. Beáti qui esúriunt et sítiunt iustítiam, quóniam ipsi saturabúntur.

Ant. 3 Laudem dícite Deo, omnes servi eius, pusílli et magni, allelúia.

Sequens canticum dicitur cum Allelúia, prouti hic notatur, quando cum cantu profertur; in recitatione vero sufficit ut Allelúia dicatur in initio et fine uniuscuiusque strophæ

Canticum (Cf. Ap 19, 1-2. 5-7)
De nuptiis Agni

Allelúia.
Salus et glória et virtus Déo nostro, *
(R. Allelúia)
quia vera et iusta iudícia eius.
R. Allelúia (allelúia).

Allelúia.
Laudem dícite Deo nostro, omnes servi eius, *
(R. Allelúia)
et qui timétis eum, pusílli et magni.
R. Allelúia (allelúia).

Allelúia.
Quóniam regnávit Dóminus Deus noster omnípotens, *
(R. Allelúia.)
gaudeámus et exsultémus et demus glóriam ei.
R. Allelúia. (allelúia).

Allelúia.
Quia venérunt núptiæ Agni, *
(R. Allelúia)
et uxor eius præparávit se.
R. Allelúia (allelúia).

Allelúia.
Glória Patri, et Fílio, *
(R. Allelúia)
et Spirítui Sancto.
R. Allelúia (allelúia).

Allelúia.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper, *
(R. Allelúia)
et in sæcula sæculórum. Amen.
R. Allelúia (allelúia).

Ant. Laudem dícite Deo, omnes servi eius, pusílli et magni, allelúia.


Hebr 12, 22-24

Accessístis ad Sion montem et civitátem Dei vivéntis, Ierúsalem cæléstem, et multórum mílium angelórum frequéntiam, et ecclésiam primitivórum qui conscrípti sunt in cælis, et iúdicem ómnium Deum, et spíritus iustórum perfectórum, et testaménti novi mediatórem Iesum, et sánguinis aspersiónem mélius loquéntem quam Abel.



V.  Magnus Dóminus noster, * Et magna virtus eius.
R.  Magnus Dóminus noster, / Et magna virtus eius.
V.  Et sapiéntiæ eius non est númerus.
R.  Et magna virtus eius.
V.  Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto.
R.  Magnus Dóminus noster, / Et magna virtus eius.


Lc 1, 46-55

Ant. Deus non est mortuórum, sed vivórum: omnes enim vivunt ei, allelúia.

Magníficat *
ánima mea Dóminum,
et exsultávit spíritus meus *
in Deo salvatóre meo;
quia respéxit humilitátem ancíllæ suæ, *
ecce enim ex hoc beátam me dicent omnes generatiónes.
Quia fecit mihi magna, qui potens est: *
et sanctum nomen eius,
et misericórdia eius in progénies et progénies *
timéntibus eum.
Fecit poténtiam in brácchio suo, *
dispérsit supérbos mente cordis sui,
depósuit poténtes de sede, *
et exaltávit húmiles,
esuriéntes implévit bonis, *
et dívites dimísit inánes.
Suscépit Israel, púerum suum, *
recordátus misericórdiæ,
sicut locútus est ad patres nostros, *
Abraham et sémini eius in sæcula.
Glória Patri, et Fílio, *
et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper, *
et in sæcula sæculórum. Amen.

Ant. Deus non est mortuórum, sed vivórum: omnes enim vivunt ei, allelúia.



Gaudéntes in Dómino, a quo omne bonum descéndit, ipsum sincéris méntibus deprecémur:
Dómine, exáudi oratiónem nostram.

Universórum Pater et Dómine, qui Fílium tuum in mundum misísti, ut nomen tuum glorificarétur in omni loco,
- testimónium Ecclésiæ tuæ róbora apud gentes.
Dómine, exáudi oratiónem nostram.

Fac nos Apostolórum prædicatióni dóciles,
- et fídei nostræ veritáti confórmes.
Dómine, exáudi oratiónem nostram.

Qui díligis iustos,
- iudícium fac iniúriam patiéntibus.
Dómine, exáudi oratiónem nostram.

Compedítos solve, cæcos illúmina,
- elísos érige, ádvenas custódi.
Dómine, exáudi oratiónem nostram.

In tua iam dormiéntium pace votum complére dignéris:
- da eos per Fílium tuum ad resurrectiónem sanctam perveníre.
Dómine, exáudi oratiónem nostram.


Pater noster, qui es in cælis:
sanctificétur nomen tuum;
advéniat regnum tuum;
fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra.
Panem nostrum cotidiánum da nobis hódie;
et dimítte nobis débita nostra,
sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris;
et ne nos indúcas in tentatiónem;
sed líbera nos a malo.



Omnípotens et miséricors Deus, univérsa nobis adversántia propitiátus exclúde, ut, mente et córpore páriter expedíti, quæ tua sunt líberis méntibus exsequámur. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sæcula sæculórum. Amen.


Si præest sacerdos vel diaconus, populum dimittit, dicens:
V. Dóminus vobíscum.
R. Et cum spíritu tuo.
V. Benedícat vos omnípotens Deus, Pater, et Fílius, et Spíritus Sanctus.
R. Amen.

Et si fit dimissio, sequitur invitatio:
V. Ite in pace.
R. Deo grátias.

Absente sacerdote vel diacono, et in recitatione a solo, sic concluditur:
Dóminus nos benedícat, et ab omni malo deféndat, et ad vitam perdúcat ætérnam. R. Amen.



 Based on LITURGIA HORARUM IUXTA RITUM ROMANUM (editio typica)