WERSJA PREMIUM:


Tu jeste¶:


Menu:




Tabele stron

Teksty LG
Teksty Monastycznej LG
Teksty Liturgia Horarum



 

Internetowa Liturgia Godzin
Wesprzyj rozwój serwisu

 
Die 10 novembris A.D. 2019
Hebdomada IV psalterii
DOMINICA XXXII PER ANNUM

Sexta



V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.
Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper,
et in sæcula sæculórum. Amen. Allelúia.


Rector potens, verax Deus,
qui témperas rerum vices,
splendóre mane ínstruis
et ígnibus merídiem,

Exstíngue flammas lítium,
aufer calórem nóxium,
confer salútem córporum
verámque pacem córdium.

Præsta, Pater piíssime,
Patríque compar Unice,
cum Spíritu Paráclito
regnans per omne sæculum. Amen.

Vel:

Dicámus laudes Dómino
fervénte prompti spíritu;
hora volúta séxies
nos ad orándum próvocat.

In hac enim fidélibus
veræ salútis glória,
beáti Agni hóstia,
crucis virtúte rédditur.

Cuius luce claríssima
tenébricat merídies;
sumámus toto péctore
tanti splendóris grátiam.

Deo Patri sit glória
eiúsque soli Fílio
cum Spíritu Paráclito,
in sempitérna sæcula. Amen.


Qui plures Horas dicit, in una Hora sumit psalmodiam currentem, in ceteris - complementarem.

Ant. 1 Qui mandúcat ex hoc pane, vivet in ætérnum, allelúia.

Psalmus 22
Pastor bonus
Agnus pascet illos et deducet eos ad vitæ fontes aquarum (Ap 7, 17)

Dóminus pascit me, et nihil mihi déerit: *
in páscuis viréntibus me collocávit,
super aquas quiétis edúxit me, *
ánimam meam refécit.
Dedúxit me super sémitas iustítiæ *
propter nomen suum.
Nam et si ambulávero in valle umbræ mortis, non timébo mala, *
quóniam tu mecum es.
Virga tua et báculus tuus *
ipsa me consoláta sunt.
Parásti in conspéctu meo mensam *
advérsus eos qui tríbulant me;
impinguásti in óleo caput meum, *
et calix meus redúndat.
Etenim benígnitas et misericórdia subsequéntur me *
ómnibus diébus vitæ meæ,
et inhabitábo in domo Dómini *
in longitúdinem diérum.
Glória Patri, et Fílio, *
et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper, *
et in sæcula sæculórum. Amen.

Ant. Qui mandúcat ex hoc pane, vivet in ætérnum, allelúia.

Ant. 2 Véniet Dóminus, glorificári et admirábilis fíeri in sanctis suis, allelúia.

Psalmus 75
Gratiarum actio pro victoria
Videbunt Filium hominis venientem in nubibus cæli (Mt 24, 30)

I

Notus in Iudæa Deus, *
in Israel magnum nomen eius.
Et est in Salem tabernáculum eius, *
et habitátio eius in Sion.
Ibi confrégit coruscatiónes arcus, *
scutum, gládium et bellum.
Illúminans tu, Mirábilis, *
a móntibus direptiónis.
Spoliáti sunt poténtes corde, †
dormiérunt somnum suum, *
et non invenérunt omnes viri fortes manus suas.
Ab increpatióne tua, Deus Iacob, *
dormitavérunt auríga et equus.
Glória Patri, et Fílio, *
et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper, *
et in sæcula sæculórum. Amen.

Ant. Véniet Dóminus, glorificári et admirábilis fíeri in sanctis suis, allelúia.

Ant. 3 Vovéte, et múnera afférte Dómino Deo vestro, allelúia.

II

Tu terríbilis es, et quis resístet tibi? *
Ex tunc ira tua.
De cælo audítum fecísti iudícium; *
terra trémuit et quiévit,
cum exsúrgeret in iudícium Deus, *
ut salvos fáceret omnes mansuétos terræ.
Quóniam furor hóminis confitébitur tibi, *
et relíquiæ furóris diem festum agent tibi.
Vovéte, et réddite Dómino Deo vestro, *
omnes in circúitu eius áfferant múnera Terríbili,
ei qui aufert spíritum príncipum, *
terríbili apud reges terræ.
Glória Patri, et Fílio, *
et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper, *
et in sæcula sæculórum. Amen.

Ant. Vovéte, et múnera afférte Dómino Deo vestro, allelúia.


Deut 10, 12

Quid Dóminus Deus tuus petit a te, nisi ut tímeas Dóminum Deum tuum et ámbules in viis eius? et díligas eum, ac sérvias Dómino Deo tuo in toto corde tuo et in tota ánima tua?

V. Dómine, quis habitábit in tabernáculo tuo?
R. Qui ingréditur sine mácula et lóquitur veritátem in corde suo.



Orémus. Omnípotens et miséricors Deus, univérsa nobis adversántia propitiátus exclúde, ut, mente et córpore páriter expedíti, quæ tua sunt líberis méntibus exsequámur. Per Christum Dóminum nostrum. Amen.


Saltem in celebratione communi, additur acclamatio:

V. Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.



 Based on LITURGIA HORARUM IUXTA RITUM ROMANUM (editio typica)