WERSJA PREMIUM:


Tu jeste¶:


Menu:




Tabele stron

Teksty LG
Teksty Monastycznej LG
Teksty Liturgia Horarum



 

Internetowa Liturgia Godzin
Wesprzyj rozwój serwisu

 
Die 10 novembris A.D. 2019
Hebdomada IV psalterii
DOMINICA XXXII PER ANNUM

Completorium



V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.
Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper,
et in sæcula sæculórum. Amen. Allelúia.

Postea laudabiliter fit conscientiæ discussio, quæ in celebratione communi inseri potest in actum pænitentialem, iuxta formulas in Missa adhibitas.


Christe, qui, splendor et dies,
noctis tenébras détegis,
lucísque lumen créderis,
lumen beátis prædicans,

Precámur, sancte Dómine,
hac nocte nos custódias;
sit nobis in te réquies
quiétas horas tríbue.

Somno si dantur óculi,
cor semper ad te vígilet;
tuáque dextra prótegas
fidéles, qui te díligunt.

Defénsor noster, áspice,
insidiántes réprime,
gubérna tuos fámulos,
quos sánguine mercátus es.

Sit, Christe, rex piíssime,
tibi Patríque glória,
cum Spíritu Paráclito,
in sempitérna sæcula. Amen.


Ant. Alis suis obumbrábit tibi; non timébis a timóre noctúrno.

Psalmus 90
In protectione Altissimi
Ecce dedi vobis potestatem calcandi supra serpentes et scorpiones (Lc 10, 19)

Qui hábitat in protectióne Altíssimi, *
sub umbra Omnipoténtis commorábitur.
Dicet Dómino: †
"Refúgium meum et fortitúdo mea, *
Deus meus, sperábo in eum".
Quóniam ipse liberábit te de láqueo venántium *
et a verbo malígno.
Alis suis obumbrábit tibi, †
et sub pennas eius confúgies, *
scutum et loríca véritas eius.
Non timébis a timóre noctúrno, a sagítta volánte in die, †
a peste perambulánte in ténebris, *
ab extermínio vastánte in merídie.
Cadent a látere tuo mille, †
et decem mília a dextris tuis; *
ad te autem non appropinquábit.
Verúmtamen óculis tuis considerábis, *
et retributiónem peccatórum vidébis.
Quóniam tu es, Dómine, refúgium meum. *
Altíssimum posuísti habitáculum tuum.
Non accédet ad te malum, *
et flagéllum non appropinquábit tabernáculo tuo.
Quóniam ángelis suis mandábit de te, *
ut custódiant te in ómnibus viis tuis.
In mánibus portábunt te, *
ne forte offéndas ad lápidem pedem tuum.
Super áspidem et basilíscum ambulábis, *
et conculcábis leónem et dracónem.
Quoniam mihi adhæsit, liberábo eum; *
suscípiam eum, quóniam cognóvit nomen meum.
Clamábit ad me, et ego exáudiam eum; †
cum ipso sum in tribulatióne, *
erípiam eum et glorificábo eum.
Longitúdine diérum replébo eum, *
et osténdam illi salutáre meum.
Glória Patri, et Fílio, *
et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper, *
et in sæcula sæculórum. Amen.

Ant. Alis suis obumbrábit tibi; non timébis a timóre noctúrno.


Ap 22, 4-5

Vidébunt fáciem Dómini, et nomen eius in fróntibus eórum. Et nox ultra non erit, et non egébunt lúmine lucérnæ, neque lúmine solis; quóniam Dóminus Deus illuminábit super illos: et regnábunt in sæcula sæculórum.


RESPONSORIUM BREVE

R.   In manus tuas, Dómine, * Comméndo spíritum meum.
V.   In manus tuas, Dómine, / Comméndo spíritum meum.
R.   Redemísti nos, Dómine Deus veritátis.
V.   Comméndo spíritum meum.
R.   Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto.
V.   In manus tuas, Dómine, / Comméndo spíritum meum.


Lc 2, 29-32

Ant. Salva nos, Dómine, vigilántes, custódi nos dormiéntes, ut vigilémus cum Christo et requiescámus in pace.

Nunc dimíttis servum tuum, Dómine, *
secúndum verbum tuum in pace;
quia vidérunt óculi mei *
salutáre tuum,
quod parásti *
ante fáciem ómnium populórum:
lumen ad revelatiónem géntium *
et glóriam plebis tuæ Israel.
Glória Patri, et Fílio, *
et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper, *
et in sæcula sæculórum. Amen.

Ant. Salva nos, Dómine, vigilántes, custódi nos dormiéntes, ut vigilémus cum Christo et requiescámus in pace.


Oremus. Vox nostra te, Dómine, humíliter deprecétur, ut, domínicæ resurrectiónis hac die mystério celebráto, in pace tua secúri a malis ómnibus quiescámus, et in tua resurgámus laude gaudéntes. Per Christum Dóminum nostrum. Amen.

Noctem quiétam et finem perféctum concédat nobis Dóminus omnípotens. R. Amen.


Sub tuum præsídium confúgimus,
sancta Dei Génetrix;
nostras deprecatiónes ne despícias in necessitátibus;
sed a perículis cunctis líbera nos semper,
Virgo gloriósa et benedícta.


 Based on LITURGIA HORARUM IUXTA RITUM ROMANUM (editio typica)