WERSJA PREMIUM:


Tu jeste¶:


Menu:




Tabele stron

Teksty LG
Teksty Monastycznej LG
Teksty Liturgia Horarum



 

Internetowa Liturgia Godzin

 
Die 9 novembris A.D. 2018
IN DEDICATIONE BASILICÆ LATERANENSIS
Festum

Vesperæ



V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.
Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper,
et in sæcula sæculórum. Amen. Allelúia.


Urbs Ierúsalem beáta,
dicta pacis vísio,
quæ constrúitur in cælis
vivis ex lapídibus,
angelísque coronáta
sicut sponsa cómite,

Nova véniens e cælo,
nuptiáli thálamo
præparáta, ut intácta
copulétur Dómino.
Platéæ et muri eius
ex auro puríssimo;

Portæ nitent margarítis
ádytis paténtibus,
et virtúte meritórum
illuc introdúcitur
omnis qui ob Christi nomen
hic in mundo prémitur.

Tunsiónibus, pressúris
expolíti lápides
suis coaptántur locis
per manum artíficis;
disponúntur permansúri
sacris ædifíciis.

Glória et honor Deo
usquequáque altíssimo,
una Patri Filióque
atque Sancto Flámini,
quibus laudes et potéstas
per ætérna sæcula. Amen.


Ant. 1 Sanctificávit Dóminus tabernáculum suum: Deus in médio eius, non commovébitur.

Psalmus 45
Deus refugium et virtus
Vocabunt nomen eius Emmanuel, quod est interpretatum: "Nobiscum-Deus" (Mt 1, 23)

Deus est nobis refúgium et virtus, *
adiutórium in tribulatiónibus invéntus est nimis.
Proptérea non timébimus, dum turbábitur terra, *
et transferéntur montes in cor maris.
Fremant et intuméscant aquæ eius, *
conturbéntur montes in elatióne eius.
Flúminis rivi lætíficant civitátem Dei, *
sancta tabernácula Altíssimi.
Deus in médio eius, non commovébitur; *
adiuvábit eam Deus mane dilúculo.
Fremuérunt gentes, commóta sunt regna; *
dedit vocem suam, liquefácta est terra.
Dóminus virtútum nobíscum, *
refúgium nobis Deus Iacob.
Veníte, et vidéte ópera Dómini, *
quæ pósuit prodígia super terram.
Auferet bella usque ad finem terræ, †
arcum cónteret et confrínget arma, *
et scuta combúret igni.
Vacáte, et vidéte quóniam ego sum Deus; *
exaltábor in géntibus, et exaltábor in terra.
Dóminus virtútum nobíscum, *
refúgium nobis Deus Iacob.
Glória Patri, et Fílio, *
et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper, *
et in sæcula sæculórum. Amen.

Ant. Sanctificávit Dóminus tabernáculum suum: Deus in médio eius, non commovébitur.

Ant. 2 In domum Dómini lætántes íbimus.

Psalmus 121
Civitas sancta Ierusalem
Accessistis ad Sion montem et civitatem Dei viventis, Ierusalem cœlestem (Hebr 12, 22)

Lætátus sum in eo quod dixérunt mihi: *
"In domum Dómini íbimus".
Stantes iam sunt pedes nostri *
in portis tuis, Ierúsalem.
Ierúsalem, quæ ædificáta est ut cívitas *
sibi compácta in idípsum.
Illuc enim ascendérunt tribus, tribus Dómini, *
testimónium Israel, ad confiténdum nómini Dómini.
Quia illic sedérunt sedes ad iudícium, *
sedes domus David.
Rogáte quæ ad pacem sunt Ierúsalem, *
secúri sint diligéntes te.
Fiat pax in muris tuis, *
et secúritas in túrribus tuis.
Propter fratres meos et próximos meos *
loquar: "Pax in te!"
Propter domum Dómini Dei nostri *
exquíram bona tibi.
Glória Patri, et Fílio, *
et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper, *
et in sæcula sæculórum. Amen.

Ant. In domum Dómini lætántes íbimus.

Ant. 3 Laudem dícite Deo nostro, omnes sancti eius.

Sequens canticum dicitur cum Allelúia, prouti hic notatur, quando cum cantu profertur; in recitatione vero sufficit ut Allelúia dicatur in initio et fine uniuscuiusque strophæ

Canticum (Cf. Ap 19, 1-2. 5-7)
De nuptiis Agni

Allelúia.
Salus et glória et virtus Déo nostro, *
(R. Allelúia)
quia vera et iusta iudícia eius.
R. Allelúia (allelúia).

Allelúia.
Laudem dícite Deo nostro, omnes servi eius, *
(R. Allelúia)
et qui timétis eum, pusílli et magni.
R. Allelúia (allelúia).

Allelúia.
Quóniam regnávit Dóminus Deus noster omnípotens, *
(R. Allelúia.)
gaudeámus et exsultémus et demus glóriam ei.
R. Allelúia. (allelúia).

Allelúia.
Quia venérunt núptiæ Agni, *
(R. Allelúia)
et uxor eius præparávit se.
R. Allelúia (allelúia).

Allelúia.
Glória Patri, et Fílio, *
(R. Allelúia)
et Spirítui Sancto.
R. Allelúia (allelúia).

Allelúia.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper, *
(R. Allelúia)
et in sæcula sæculórum. Amen.
R. Allelúia (allelúia).

Ant. Laudem dícite Deo nostro, omnes sancti eius.


Ap 21, 2-3. 22. 27

Vidi sanctam civitátem, Ierúsalem novam descendéntem de cælo a Deo, parátam sicut sponsam ornátam viro suo. Et audívi vocem magnam de throno dicéntem: Ecce tabernáculum Dei cum homínibus, et habitábit cum eis; et ipsi pópuldus eius erunt, et ipse Deus cum eis erit eórum Deus. Et templum non vidi in ea: Dóminus enim Deus omnípotens templum illíus est, et Agnus. Non intrábit in eam áliquod coinquinátum, aut abominatiónem fáciens et mendácium, nisi qui scripti sunt in libro vitæ Agni.



V.  Beáti qui hábitant * In domo tua, Dómine.
R.  Beáti qui hábitant / In domo tua, Dómine.
V.  In sæculum sæculi laudábunt te.
R.  In domo tua, Dómine.
V.  Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto.
R.  Beáti qui hábitant / In domo tua, Dómine.


Lc 1, 46-55

Ant. Sanctificávit Dóminus tabernáculum suum: hæc est domus Dei, in qua invocétur nomen eius, de qua scriptum est: Erit nomen meum ibi, dicit Dóminus.

Magníficat *
ánima mea Dóminum,
et exsultávit spíritus meus *
in Deo salvatóre meo;
quia respéxit humilitátem ancíllæ suæ, *
ecce enim ex hoc beátam me dicent omnes generatiónes.
Quia fecit mihi magna, qui potens est: *
et sanctum nomen eius,
et misericórdia eius in progénies et progénies *
timéntibus eum.
Fecit poténtiam in brácchio suo, *
dispérsit supérbos mente cordis sui,
depósuit poténtes de sede, *
et exaltávit húmiles,
esuriéntes implévit bonis, *
et dívites dimísit inánes.
Suscépit Israel, púerum suum, *
recordátus misericórdiæ,
sicut locútus est ad patres nostros, *
Abraham et sémini eius in sæcula.
Glória Patri, et Fílio, *
et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper, *
et in sæcula sæculórum. Amen.

Ant. Sanctificávit Dóminus tabernáculum suum: hæc est domus Dei, in qua invocétur nomen eius, de qua scriptum est: Erit nomen meum ibi, dicit Dóminus.



Salvatórem nostrum, qui ánimam suam pósuit, ut fílios Dei dispérsos congregáret in unum, súpplices implorémus:
Recordáre Ecclésiæ tuæ, Dómine.

Dómine Iesu, qui domum tuam super petram ædificásti,
- Ecclésiam tuam sólida fide ac fidúcia confírma.
Recordáre Ecclésiæ tuæ, Dómine.

Dómine Iesu, de cuius látere sanguis et aqua fluxérunt,
- Ecclésiam tuam testaménti novi et ætérni rénova sacraméntis.
Recordáre Ecclésiæ tuæ, Dómine.

Dómine Iesu, præsens in médio eórum qui congregántur in nómine tuo,
- Ecclésiæ tuæ unánimem oratiónem exáudi.
Recordáre Ecclésiæ tuæ, Dómine.

Dómine Iesu, qui cum Patre mansiónem facis apud eos qui te díligunt,
- Ecclésiam tuam pérfice in dilectióne divína.
Recordáre Ecclésiæ tuæ, Dómine.

Dómine Iesu, qui non éicis foras eum qui venit ad te,
- omnes in domum patérnam immítte defúnctos.
Recordáre Ecclésiæ tuæ, Dómine.


Pater noster, qui es in cælis:
sanctificétur nomen tuum;
advéniat regnum tuum;
fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra.
Panem nostrum cotidiánum da nobis hódie;
et dimítte nobis débita nostra,
sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris;
et ne nos indúcas in tentatiónem;
sed líbera nos a malo.



Deus, qui de vivis et eléctis lapídibus ætérnum habitáculum tuæ præparas maiestáti, multíplica in Ecclésia tua spíritum grátiæ, quem dedísti, ut fidélis tibi pópulus in cæléstis ædificatiónem Ierúsalem semper accréscat. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sæcula sæculórum. Amen.


Si præest sacerdos vel diaconus, populum dimittit, dicens:
V. Dóminus vobíscum.
R. Et cum spíritu tuo.
V. Benedícat vos omnípotens Deus, Pater, et Fílius, et Spíritus Sanctus.
R. Amen.

Et si fit dimissio, sequitur invitatio:
V. Ite in pace.
R. Deo grátias.

Absente sacerdote vel diacono, et in recitatione a solo, sic concluditur:
Dóminus nos benedícat, et ab omni malo deféndat, et ad vitam perdúcat ætérnam. R. Amen.



 Based on LITURGIA HORARUM IUXTA RITUM ROMANUM (editio typica)