WERSJA PREMIUM:


Tu jeste¶:


Menu:




Tabele stron

Teksty LG
Teksty Monastycznej LG
Teksty Liturgia Horarum



 

Internetowa Liturgia Godzin
Wesprzyj rozwój serwisu

 
Die 18 octobris A.D. 2020
Hebdomada I psalterii
DOMINICA XXIX PER ANNUM

Officium lectionis



V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.
Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper,
et in sæcula sæculórum. Amen. Allelúia.

Omnia supra dicta omittuntur, quando Invitatorium immediate præcedit.


Quando Officium lectionis dicitur noctu vel summo mane:

Primo diérum ómnium,
quo mundus exstat cónditus
vel quo resúrgens Cónditor
nos, morte victa, líberat,

Pulsis procul torpóribus,
surgámus omnes ócius,
et nocte quærámus pium,
sicut Prophétam nóvimus,

Nostras preces ut áudiat
suámque dextram pórrigat,
et hic piátos sórdibus
reddat polórum sédibus,

Ut, quique sacratíssimo
huius diéi témpore
horis quiétis psállimus,
donis beátis múneret.

Deo Patri sit glória
eiúsque soli Fílio
cum Spíritu Paráclito,
in sempitérna sæcula. Amen.

Quando Officium lectionis dicitur diurno tempore:

Dies ætásque céteris
octáva splendet sánctior,
in te quam, Iesu, cónsecras,
primítiæ surgéntium.

Tu tibi nostras ánimas
nunc primo conresúscita;
tibi consúrgant córpora
secúnda morte líbera.

Tibíque mox in núbibus,
Christe, ferámur óbviam
tecum victúri pérpetim:
tu vita, resurréctio.

Cuius vidéntes fáciem,
configurémur glóriæ;
te cognoscámus sicut es,
lux vera et suávitas.

Regnum, cum Patri tráditos,
plenos septéno chrísmate,
in temet nos lætíficas,
consúmmet sancta Trínitas. Amen.


Ant. 1 Lignum vitæ in cruce Dómini manifestátum est.

Psalmus 1
De duabus hominum viis
Beati qui, sperantes in crucem, in aquam descenderunt (Ex auctore quodam II sæculi)

Beátus vir, qui non ábiit in consílio impiórum, †
et in via peccatórum non stetit, *
et in convéntu derisórum non sedit;
sed in lege Dómini volúntas eius, *
et in lege eius meditátur die ac nocte.
Et erit tamquam lignum plantátum secus decúrsus aquárum, *
quod fructum suum dabit in témpore suo;
et fólium eius non défluet, *
et ómnia quæcúmque fáciet prosperabúntur.
Non sic ímpii, non sic, *
sed tamquam pulvis quem próicit ventus.
Ideo non consúrgent ímpii in iudício, *
neque peccatóres in concílio iustórum.
Quóniam novit Dóminus viam iustórum, *
et iter impiórum períbit.
Glória Patri, et Fílio, *
et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper, *
et in sæcula sæculórum. Amen.

Ant. Lignum vitæ in cruce Dómini manifestátum est.

Ant. 2 Ego constítui Regem meum super Sion.

Psalmus 2
Messias rex et victor
Convenerunt vere adversus puerum tuum Iesum, quem unxisti (Act 4, 27)

Quare fremuérunt gentes, *
et pópuli meditáti sunt inánia?
Astitérunt reges terræ †
et príncipes convenérunt in unum *
advérsus Dóminum et advérsus christum eius:
"Dirumpámus víncula eórum, *
et proiciámus a nobis iugum ipsórum!"
Qui hábitat in cælis irridébit eos, *
Dóminus subsannábit eos.
Tunc loquétur ad eos in ira sua, *
et in furóre suo conturbábit eos:
"Ego autem constítui regem meum *
super Sion, montem sanctum meum!".
Prædicabo decrétum eius: †
Dóminus dixit ad me: "Fílius meus es tu, *
ego hódie génui te.
Póstula a me, et dabo tibi gentes hereditátem tuam, *
et possessiónem tuam términos terræ.
Reges eos in virga férrea, *
et tamquam vas fíguli confrínges eos".
Et nunc, reges, intellégite, *
erudímini, qui iudicátis terram.
Servíte Dómino in timóre, *
et exsultáte ei cum tremóre.
Apprehéndite disciplínam, †
ne quándo irascátur, et pereátis de via, *
cum exárserit in brevi ira eius.
Beáti omnes *
qui confídunt in eo.
Glória Patri, et Fílio, *
et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper, *
et in sæcula sæculórum. Amen.

Ant. Ego constítui Regem meum super Sion.

Ant. 3 Tu, Dómine, protéctor meus, et exáltans caput meum.

Psalmus 3
Dominus protector meus
Dormivit et somnum cepit et resurrexit, quoniam Dominus suscepit eum (S. Irenæus)

Dómine, quid multiplicáti sunt qui tríbulant me? *
multi insúrgunt advérsum me,
multi dicunt ánimæ meæ: *
"Non est salus ipsi in Deo".
Tu autem, Dómine, protéctor meus es, *
glória mea et exáltans caput meum.
Voce mea ad Dóminum clamávi, *
et exaudívit me de monte sancto suo.
Ego obdormívi et soporátus sum, *
exsurréxi quia Dóminus suscépit me.
Non timébo mília pópuli circumdántis me. *
Exsúrge, Dómine, salvum me fac, Deus meus;
quóniam tu percussísti in maxíllam omnes adversántes mihi, *
dentes peccatórum contrivísti.
Dómini est salus, *
et super pópulum tuum benedíctio tua.
Glória Patri, et Fílio, *
et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper, *
et in sæcula sæculórum. Amen.

Ant. Tu, Dómine, protéctor meus, et exáltans caput meum.

V. Verbum Christi hábitet in vobis abundánter.
R. In omni sapiéntia commonéntes vosmetípsos.



Incipit liber Esther
1, 1-3. 9-14. 16. 19; 2, 5-10. 16-17

Repudiatio Vasthi et electio Esther

In diébus Assuéri, qui regnávit ab India usque Æthiópiam super centum vigínti septem províncias, quando sedit in sólio regni sui, Susan cívitas regni eius exórdium fuit. Tértio ígitur anno impérii sui fecit grande convivium cunctis princípibus et púeris suis fortíssimis Persárum et Medórum ínclitis et præféctis provinciárum coram se. Vasthi quoque regína fecit convívium feminárum in palátio ubi rex Assuérus manére consuéverat.
Itaque die séptimo, cum rex esset hilárior et post nímiam potatiónem incaluísset mero, præcépit Maumam et Bazátha et Harbóna et Bagátha et Abgátha et Zethar et Charchas, septem eunúchis qui in conspéctu eius ministrábant, ut introdúcerent regínam Vasthi coram rege, pósito super caput eius diadémate, ut osténderet cunctis pópulis et princípibus pulchritúdinem illíus: erat enim pulchra valde. Quæ rénuit, et ad regis impérium quod per eunúchos mandáverat, veníre contémpsit; unde irátus rex et nímio furóre succénsus, interrogávit sapiéntes, qui ex more régio semper ei áderant, et illórum faciébat cuncta consílio, sciéntium leges ac iura maiórum, cui senténtiæ Vasthi regína subiacéret, quæ Assuéri regis impérium, quod per eunúchos mandáverat, fácere noluísset.
Respondítque Mamúchan, audiénte rege atque princípibus: "Non solum regem læsit regína Vasthi, sed et omnes pópulos et príncipes qui sunt in cunctis provínciis regis Assuéri. Si tibi placet, egrediátur edíctum a fácie tua, et scribátur iuxta legem Persárum atque Medórum quam præteríri illícitum est, ut nequáquam ultra Vasthi ingrediátur ad regem, sed regnum illíus áltera, quæ mélior est illa, accípiat".
Erat vir Iudæus in Susan civitáte vocábulo Márdochæus, fílius Iair fílii Sémei fílii Cis de stirpe Iémini, qui translátus fúerat de Ierúsalem eo témpore quo Iechoníam regem Iuda Nabuchodónosor rex Babylónis transtúlerat. Qui fuit nutrícius fíliæ fratris sui Edíssæ, quæ áltero nómine vocabátur Esther et utrúmque paréntem amíserat, pulchra nimis et decóra fácie; mortuísque patre eius ac matre, Mardochæus sibi eam adoptávit in fíliam.
Cumque percrebruísset regis impérium, et iuxta mandátum illíus multæ pulchræ vírgines adduceréntur Susan et Egéo traderéntur eunúcho, Esther quoque inter céteras puéllas ei trádita est, ut servarétur in número feminárum. Quæ plácuit ei et invénit grátiam in conspéctu illíus; et præcépit eunúcho ut acceleráret mundum mulíebrem, et tráderet ei partes suas et septem puéllas speciosíssimas de domo regis, et tam ipsam quam pedíssequas eius ornáret atque excóleret. Quæ nóluit indicáre ei pópulum et pátriam suam; Mardochæus enim præcéperat ei ut de hac re omníno reticéret.
Ducta est ítaque ad cubículum regis Assuéri mense décimo qui vocátur Tebeth, séptimo anno regni eius. Et adamávit eam rex plus quam omnes mulíeres; habuítque grátiam et misericórdiam coram eo super omnes mulíeres, et pósuit diadéma regni in cápite eius, fecítque eam regnáre in loco Vasthi.


Ps 112, 5-8; Lc 1, 51-52

R. Quis sicut Dóminus Deus noster, qui in altis hábitat, et humília réspicit in cælo et in terra? * Súscitans de terra ínopem, de stércore érigens páuperem, ut cóllocet eum cum princípibus.
V. Dispérsit supérbos mente cordis sui, depósuit poténtes de sede et exaltávit húmiles. R. Súscitans de terra ínopem, de stércore érigens páuperem, ut cóllocet eum cum princípibus.



Ex Epístola sancti Augustíni epíscopi ad Probam
(Ep. 130, 8, 15. 17 - 9, 18: CSEL 44, 56-57. 59-60)

Exerceatur in orationibus desiderium nostrum

Ut quid per multa dispérgimur, et quærimus quid orémus, timéntes ne forte sicut non opórtet orémus, ac non pótius cum psalmo dícimus: Unam pétii a Dómino, hanc requíram: ut inhábitem in domo Dómini omnes dies vitæ meæ, ut contémpler delectatiónem Dómini, et vísitem templum eius? Ibi namque omnes dies non veniéndo et transeúndo fiunt omnes, nec inítium alterius est finis alterius; omnes sine fine simul sunt, ubi nec ipsa vita habet finem, cuius illi dies sunt.
Propter hanc adipiscéndam beátam vitam ipsa vera Vita oráre nos dócuit, non in multilóquio, tamquam eo fiat ut exaudiámur quo loquacióres sumus, cum eum orémus qui novit, sicut ipse Dóminus ait, quid nobis necessárium sit, priúsquam petámus ab eo.
Quod quare fáciat, qui novit quid nobis necessárium sit priúsquam petámus ab eo, movére ánimum potest, nisi intellegámus quod Dóminus et Deus noster non voluntátem nostram sibi velit innotéscere, quam non potest ignoráre; sed exercéri in oratiónibus desidérium nostrum, quo possímus cápere quod præparat dare. Illud enim valde magnum est, sed nos ad accipiéndum parvi et angústi sumus. Ideo nobis dícitur: Dilatámini; ne sitis iugum ducéntes cum infidélibus.
Tanto quippe illud quod valde magnum est (quod nec óculus vidit, quia non est color; nec auris audívit, quia non est sonus; nec in cor hóminis ascéndit, quia cor hóminis illuc debet ascéndere), sumémus capácius, quanto id et fidélius crédimus, et sperámus fírmius, et desiderámus ardéntius.
In ipsa ergo fide et spe et caritáte continuáto desidério semper orámus. Sed ídeo per certa interválla horárum et témporum étiam verbis rogámus Deum, ut illis rerum signis nos ipsos admoneámus, quantúmque in hoc desidério profecérimus nobis ipsis innotescámus, et ad hoc augéndum nos ipsos ácrius excitémus. Dígnior enim sequétur efféctus, quem fervéntior præcédit afféctus. Ac per hoc et quod ait Apóstolus: Sine intermissióne oráte, quid est áliud quam: beátam vitam, quæ nulla nisi ætérna est, ab illo qui eam dare solus potest, sine intermissióne desideráte?


Ier 29, 13. 12. 11

R. Quærétis me et inveniétis, cum quæsiéritis me in toto corde vestro. * Orábitis me, et ego exáudiam vos.
V. Ego cógito cogitátiones pacis et non afflictiónis, ut dem vobis finem et patiéntiam. R. Orábitis me, et ego exáudiam vos.



Te Deum laudámus: *
te Dóminum confitémur.
Te ætérnum Patrem, *
omnis terra venerátur.
Tibi omnes ángeli, *
tibi cæli et univérsæ potestátes:
tibi chérubim et séraphim *
incessábili voce proclámant:
Sanctus, Sanctus, Sanctus *
Dóminus Deus Sábaoth.
Pleni sunt cæli et terra *
maiestátis glóriæ tuæ.
Te gloriósus *
Apostolórum chorus,
te prophetárum *
laudábilis númerus,
te mártyrum candidátus *
laudat exércitus.
Te per orbem terrárum *
sancta confitétur Ecclésia,
Patrem *
imménsæ maiestátis;
venerándum tuum verum *
et únicum Fílium;
Sanctum quoque *
Paráclitum Spíritum.
Tu rex glóriæ, *
Christe.
Tu Patris *
sempitérnus es Fílius.
Tu, ad liberándum susceptúrus hóminem, *
non horruísti Vírginis úterum.
Tu, devícto mortis acúleo, *
aperuísti credéntibus regna cælórum.
Tu ad déxteram Dei sedes, *
in glória Patris.
Iudex créderis *
esse ventúrus.
Te ergo quæsumus, tuis fámulis súbveni, *
quos pretióso sánguine redemísti.
Ætérna fac cum sanctis tuis *
in glória numerári.

Hæc ultima pars hymni ad libitum omitti potest:

Salvum fac pópulum tuum, Dómine, *
et bénedic hereditáti tuæ.
Et rege eos, *
et extólle illos usque in ætérnum.
Per síngulos dies *
benedícimus te;
et laudámus nomen tuum in sæculum, *
et in sæculum sæculi.
Dignáre, Dómine, die isto *
sine peccáto nos custodíre.
Miserére nostri, Dómine, *
miserére nostri.
Fiat misericórdia tua, Dómine, super nos, *
quemádmodum sperávimus in te.
In te, Dómine, sperávi: *
non confúndar in ætérnum.



Orémus. Omnípotens sempitérne Deus, fac nos tibi semper et devótam gérere voluntátem, et maiestáti tuæ sincéro corde servíre. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sæcula sæculórum. Amen.


Saltem in celebratione communi, additur acclamatio:

V. Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.



 Based on LITURGIA HORARUM IUXTA RITUM ROMANUM (editio typica)