WERSJA PREMIUM:


Tu jeste¶:


Menu:




Tabele stron

Teksty LG
Teksty Monastycznej LG
Teksty Liturgia Horarum



 

Internetowa Liturgia Godzin

 
Die 15 augusti A.D. 2019
IN ASSUMPTIONE BEATÆ MARIÆ VIRGINIS
Sollemnitas

II Vesperæ



V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.
Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper,
et in sæcula sæculórum. Amen. Allelúia.


Gáudium mundi, nova stella cæli,
prócreans solem, páriens paréntem,
da manum lapsis, fer opem cadúcis,
virgo María.

Te Deo factam liquet esse scalam
qua tenens summa petit Altus ima;
nos ad excélsi remeáre cæli
cúlmina dona.

Te beatórum chorus angelórum,
te prophetárum et apostolórum
ordo prælátam sibi cernit unam
post Deitátem.

Laus sit excélsæ Tríadi perénnis,
quæ tibi, Virgo, tríbuit corónam,
atque regínam statuítque nostram
próvida matrem. Amen.


Ant. 1 Assúmpta est María in cælum, gaudent ángeli, laudántes benedícunt Dóminum.

Psalmus 121
Civitas sancta Ierusalem
Accessistis ad Sion montem et civitatem Dei viventis, Ierusalem cœlestem (Hebr 12, 22)

Lætátus sum in eo quod dixérunt mihi: *
"In domum Dómini íbimus".
Stantes iam sunt pedes nostri *
in portis tuis, Ierúsalem.
Ierúsalem, quæ ædificáta est ut cívitas *
sibi compácta in idípsum.
Illuc enim ascendérunt tribus, tribus Dómini, *
testimónium Israel, ad confiténdum nómini Dómini.
Quia illic sedérunt sedes ad iudícium, *
sedes domus David.
Rogáte quæ ad pacem sunt Ierúsalem, *
secúri sint diligéntes te.
Fiat pax in muris tuis, *
et secúritas in túrribus tuis.
Propter fratres meos et próximos meos *
loquar: "Pax in te!"
Propter domum Dómini Dei nostri *
exquíram bona tibi.
Glória Patri, et Fílio, *
et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper, *
et in sæcula sæculórum. Amen.

Ant. Assúmpta est María in cælum, gaudent ángeli, laudántes benedícunt Dóminum.

Ant. 2 María Virgo assúmpta est ad æthéreum thálamum, in quo Rex regum stelláto sedet sólio.

Psalmus 126
Vanus labor sine Domino
Dei œdificatio estis (1 Cor 3, 9)

Nisi Dóminus ædificáverit domum, *
in vanum labórant qui ædíficant eam.
Nisi Dóminus custodíerit civitátem, *
frustra vígilat qui custódit eam.
Vanum est vobis ante lucem súrgere, †
et sero quiéscere, et manducáre panem labóris. *
Verúmtamen dabit ipse diléctis suis duplícia.
Ecce heréditas Dómini, fílii, *
merces fructus ventris.
Sicut sagíttæ in manu poténtis, *
ita fílii iuventútis.
Beátus vir qui implévit pháretram suam ex ipsis; *
non confundétur, cum loquétur inimícis suis in porta.
Glória Patri, et Fílio, *
et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper, *
et in sæcula sæculórum. Amen.

Ant. María Virgo assúmpta est ad æthéreum thálamum, in quo Rex regum stelláto sedet sólio.

Ant. 3 Benedícta fília tu a Dómino, quia per te fructum vitæ communicávimus.

Canticum (Eph 1, 3-10)
De Deo salvatore

Benedíctus Deus et Pater Dómini nostri Iesu Christi, *
qui benedíxit nos in omni benedictióne spiritáli in cæléstibus in Christo;
sicut elégit nos in ipso ante mundi constitutiónem, †
ut essémus sancti et immaculáti *
in conspéctu eius in caritáte,
qui prædestinávit nos in adoptiónem filiórum †
per Iesum Christum in ipsum, *
secúndum beneplácitum voluntátis suæ,
in laudem glóriæ grátiæ suæ, *
in qua gratificávit nos in Dilécto,
in quo habémus redemptiónem per sánguinem eius, *
remmisiónem peccatórum.
Secúndum divítias grátiæ eius, †
quæ superabundávit in nobis *
in omni sapiéntia et prudéntia;
notum fáciens nobis mystérium voluntátis suæ *
secúndum beneplácitum eius,
quod propósuit in eo, *
in dispensatiónem plenitúdinis témporum,
instauráre ómnia in Christo, *
quæ in cælis et quæ in terra.
Glória Patri, et Fílio, *
et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper, *
et in sæcula sæculórum. Amen.

Ant. Benedícta fília tu a Dómino, quia per te fructum vitæ communicávimus.


1 Cor 15, 22-23

Sicut in Adam omnes moriúntur, ita et in Christo omnes vivificabúntur, unusquísque autem in suo órdine: primítiæ Christus, deínde ii qui sunt Christi.



V.  María Virgo exaltáta est * Super choros angelórum.
R.  María Virgo exaltáta est / Super choros angelórum.
V.  Benedíctus Dórninus, qui exaltávit eam.
R.  Super choros angelórum.
V.  Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto.
R.  María Virgo exaltáta est / Super choros angelórum.


Lc 1, 46-55

Ant. Hódie María Vírgo cælos ascéndit; gaudéte, quia cum Christo regnat in ætérnum.

Magníficat *
ánima mea Dóminum,
et exsultávit spíritus meus *
in Deo salvatóre meo;
quia respéxit humilitátem ancíllæ suæ, *
ecce enim ex hoc beátam me dicent omnes generatiónes.
Quia fecit mihi magna, qui potens est: *
et sanctum nomen eius,
et misericórdia eius in progénies et progénies *
timéntibus eum.
Fecit poténtiam in brácchio suo, *
dispérsit supérbos mente cordis sui,
depósuit poténtes de sede, *
et exaltávit húmiles,
esuriéntes implévit bonis, *
et dívites dimísit inánes.
Suscépit Israel, púerum suum, *
recordátus misericórdiæ,
sicut locútus est ad patres nostros, *
Abraham et sémini eius in sæcula.
Glória Patri, et Fílio, *
et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper, *
et in sæcula sæculórum. Amen.

Ant. Hódie María Vírgo cælos ascéndit; gaudéte, quia cum Christo regnat in ætérnum.



Deum Patrem omnipoténtem magnis láudibus extollámus, qui Maríam matrem Fílii sui ab ómnibus generatiónibus celebrári vóluit, et ab eo súpplices petámus:
Plenam grátia intuére, et exáudi nos.

Deus, mirabílium patrátor, qui immaculátam Vírginem Maríam córpore et ánima cæléstis glóriæ Christi fecísti consórtem,
- filiórum tuórum corda ad eándem glóriam dírige.
Plenam grátia intuére, et exáudi nos.

Qui Maríam dedísti nobis matrem, ipsa intercedénte, concéde medélam lánguidis, solámen mæréntibus, véniam peccatóribus,
- et ómnibus salútem et pacem.
Plenam grátia intuére, et exáudi nos.

Qui Maríam plenam grátia fecísti,
- lætam grátiæ tuæ cópiam ómnibus concéde.
Plenam grátia intuére, et exáudi nos.

Ecclésia tua sit cor unum et ánima una in caritáte,
- et fidéles persevérent unánimes in oratióne cum María, matre Iesu.
Plenam grátia intuére, et exáudi nos.

Qui Maríam cæli coronásti regínam,
- fac ut defúncti in regno tuo cum sanctórum ágmine gáudeant in ætérnum.
Plenam grátia intuére, et exáudi nos.


Pater noster, qui es in cælis:
sanctificétur nomen tuum;
advéniat regnum tuum;
fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra.
Panem nostrum cotidiánum da nobis hódie;
et dimítte nobis débita nostra,
sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris;
et ne nos indúcas in tentatiónem;
sed líbera nos a malo.



Omnípotens sempitérne Deus, qui immaculátam Vírginem Maríam, Fílii tui Genetrícem, córpore et ánima ad cæléstem glóriam assumpsísti, concéde, quæsumus, ut, ad supérna semper inténti, ipsíus glóriæ mereámur esse consórtes. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sæcula sæculórum. Amen.


Si præest sacerdos vel diaconus, populum dimittit, dicens:
V. Dóminus vobíscum.
R. Et cum spíritu tuo.
V. Benedícat vos omnípotens Deus, Pater, et Fílius, et Spíritus Sanctus.
R. Amen.

Et si fit dimissio, sequitur invitatio:
V. Ite in pace.
R. Deo grátias.

Absente sacerdote vel diacono, et in recitatione a solo, sic concluditur:
Dóminus nos benedícat, et ab omni malo deféndat, et ad vitam perdúcat ætérnam. R. Amen.



 Based on LITURGIA HORARUM IUXTA RITUM ROMANUM (editio typica)