WERSJA PREMIUM:


Tu jeste¶:


Menu:




Tabele stron

Teksty LG
Teksty Monastycznej LG
Teksty Liturgia Horarum



 

Internetowa Liturgia Godzin
Wesprzyj rozwój serwisu

 
Die 25 iulii A.D. 2019
S. IACOBI, APOSTOLI
Festum

Sexta



V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.
Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper,
et in sæcula sæculórum. Amen. Allelúia.


Rector potens, verax Deus,
qui témperas rerum vices,
splendóre mane ínstruis
et ígnibus merídiem,

Exstíngue flammas lítium,
aufer calórem nóxium,
confer salútem córporum
verámque pacem córdium.

Præsta, Pater piíssime,
Patríque compar Unice,
cum Spíritu Paráclito
regnans per omne sæculum. Amen.

Vel:

Dicámus laudes Dómino
fervénte prompti spíritu;
hora volúta séxies
nos ad orándum próvocat.

In hac enim fidélibus
veræ salútis glória,
beáti Agni hóstia,
crucis virtúte rédditur.

Cuius luce claríssima
tenébricat merídies;
sumámus toto péctore
tanti splendóris grátiam.

Deo Patri sit glória
eiúsque soli Fílio
cum Spíritu Paráclito,
in sempitérna sæcula. Amen.


Qui plures Horas dicit, in una Hora sumit psalmodiam currentem, in ceteris - complementarem.

Ant. 1 Si dilígitis me, mandáta mea serváte, dicit Dóminus.

Psalmus 118, 153-160
XX (Res)

Vide humiliatiónem meam, et éripe me, *
quia legem tuam non sum oblítus.
Iúdica causam meam, et rédime me; *
propter elóquium tuum vivífica me.
Longe a peccatóribus salus, *
quia iustificatiónes tuas non exquisiérunt.
Misericórdiæ tuæ multæ, Dómine; *
secúndum iudícia tua vivífica me.
Multi qui persequúntur me et tríbulant me; *
a testimóniis tuis non declinávi.
Vidi prævaricántes, et tæduit me, *
quia elóquia tua non custodiérunt.
Vide quóniam mandáta tua diléxi, Dómine; *
secúndum misericórdiam tuam vivífica me.
Princípium verbórum tuórum véritas, *
in ætérnum ómnia iudícia iustítiæ tuæ.
Glória Patri, et Fílio, *
et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper, *
et in sæcula sæculórum. Amen.

Ant. Si dilígitis me, mandáta mea serváte, dicit Dóminus.

Ant. 2 Benedícat tibi Dóminus, et vídeas pacem ómnibus diébus vitæ tuæ.

Psalmus 127
Pax domestica in Domino
"Benedicat te Dominus ex Sion", id est: ex Ecclesia sua (Arnobius)

Beátus omnis qui timet Dóminum, *
qui ámbulat in viis eius.
Labóres mánuum tuárum manducábis, *
beátus es, et bene tibi erit.
Uxor tua sicut vitis fructífera *
in latéribus domus tuæ;
fílii tui sicut novéllæ olivárum *
in circúitu mensæ tuæ.
Ecce sic benedicétur homo, *
qui timet Dóminum.
Benedícat tibi Dóminus ex Sion, *
et vídeas bona Ierúsalem ómnibus diébus vitæ tuæ;
et vídeas fílios filiórum tuórum. *
Pax super Israel.
Glória Patri, et Fílio, *
et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper, *
et in sæcula sæculórum. Amen.

Ant. Benedícat tibi Dóminus, et vídeas pacem ómnibus diébus vitæ tuæ.

Ant. 3 Deus expugnávit pro te inimícos tuos.

Psalmus 128
Populi afflicti renovata fiducia
Ecclesia loquitur de iis quœ tolerat (S. Augustinus)

Sæpe expugnavérunt me a iuventúte mea, *
dicat nunc Israel:
Sæpe expugnavérunt me a iuventúte mea, *
étenim non potuérunt advérsum me.
Supra dorsum meum aravérunt aratóres, *
prolongavérunt sulcos suos.
Dóminus autem iustus *
concídit cervíces peccatórum.
Confundántur et convertántur retrósum *
omnes qui odérunt Sion.
Fiant sicut fenum tectórum, *
quod priúsquam evellátur, exáruit;
de quo non implévit manum suam qui metit, *
et sinum suum qui manípulos cólligit.
Et non dixérunt qui præteríbant: †
"Benedíctio Dómini super vos, *
benedícimus vobis in nómine Dómini".
Glória Patri, et Fílio, *
et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper, *
et in sæcula sæculórum. Amen.

Ant. Deus expugnávit pro te inimícos tuos.


Act 5, 12a. 14

Per manus Apostolórum fiébant signa et prodígia multa in plebe. Magis autem addebántur credéntes Dómino, multitúdines virórum ac mulíerum.

V. Custodiébant testimónia Dei.
R. Et præcépta eius.



Orémus. Omnípotens sempitérne Deus, qui Apostolórum tuórum primítias beáti Iacóbi sánguine dedicásti, da, quæsumus, Ecclésiæ tuæ ipsíus confessióne firmári, et iúgiter patrocíniis confovéri. Per Christum Dóminum nostrum. Amen.


Saltem in celebratione communi, additur acclamatio:

V. Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.



 Based on LITURGIA HORARUM IUXTA RITUM ROMANUM (editio typica)