WERSJA PREMIUM:


Tu jeste¶:


Menu:




Tabele stron

Teksty LG
Teksty Monastycznej LG
Teksty Liturgia Horarum



 

Internetowa Liturgia Godzin
Wesprzyj rozwój serwisu

 
Die 25 iulii A.D. 2019
S. IACOBI, APOSTOLI
Festum

Completorium



V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.
Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper,
et in sæcula sæculórum. Amen. Allelúia.

Postea laudabiliter fit conscientiæ discussio, quæ in celebratione communi inseri potest in actum pænitentialem, iuxta formulas in Missa adhibitas.


Christe, qui, splendor et dies,
noctis tenébras détegis,
lucísque lumen créderis,
lumen beátis prædicans,

Precámur, sancte Dómine,
hac nocte nos custódias;
sit nobis in te réquies
quiétas horas tríbue.

Somno si dantur óculi,
cor semper ad te vígilet;
tuáque dextra prótegas
fidéles, qui te díligunt.

Defénsor noster, áspice,
insidiántes réprime,
gubérna tuos fámulos,
quos sánguine mercátus es.

Sit, Christe, rex piíssime,
tibi Patríque glória,
cum Spíritu Paráclito,
in sempitérna sæcula. Amen.


Ant. Caro mea requiéscet in spe.

Psalmus 15
Dominus pars hereditatis meæ
Deus suscitavit Iesum, solutis doloribus inferni (Act 2, 24)

Consérva me, Deus, *
quóniam sperávi in te.
Dixi Dómino: "Dóminus meus es tu, *
bonum mihi non est sine te".
In sanctos qui sunt in terra, ínclitos viros, *
omnis volúntas mea in eos.
Multiplicántur dolóres eórum *
qui post deos aliénos acceleravérunt.
Non effúndam libatiónes eórum de sanguínibus, *
neque assúmam nómina eórum in lábiis meis.
Dóminus pars hereditátis meæ et cálicis mei: *
tu es qui détines sortem meam.
Funes cecidérunt mihi in præcláris; *
ínsuper et heréditas mea speciósa est mihi.
Benedícam Dóminum qui tríbuit mihi intelléctum; *
ínsuper et in nóctibus erudiérunt me renes mei.
Proponébam Dóminum in conspéctu meo semper, *
quóniam a dextris est mihi, non commovébor.
Propter hoc lætátum est cor meum, †
et exsultavérunt præcórdia mea; *
ínsuper et caro mea requiéscat in spe.
Quóniam non derelínques ánimam meam in inférno, *
nec dabis sanctum tuum vidére corruptiónem.
Notas mihi fácies vias vitæ, †
plenitúdinem lætítiæ cum vultu tuo, *
delectatiónes in déxtera tua usque in finem.
Glória Patri, et Fílio, *
et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper, *
et in sæcula sæculórum. Amen.

Ant. Caro mea requiéscet in spe.


1 Th 5, 23

Ipse Deus pacis sanctíficet vos per ómnia, ut ínteger spíritus vester et ánima et corpus sine quæréla in advéntu Dómini nostri Iesu Christi servétur.


RESPONSORIUM BREVE

R.   In manus tuas, Dómine, * Comméndo spíritum meum.
V.   In manus tuas, Dómine, / Comméndo spíritum meum.
R.   Redemísti nos, Dómine Deus veritátis.
V.   Comméndo spíritum meum.
R.   Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto.
V.   In manus tuas, Dómine, / Comméndo spíritum meum.


Lc 2, 29-32

Ant. Salva nos, Dómine, vigilántes, custódi nos dormiéntes, ut vigilémus cum Christo et requiescámus in pace.

Nunc dimíttis servum tuum, Dómine, *
secúndum verbum tuum in pace;
quia vidérunt óculi mei *
salutáre tuum,
quod parásti *
ante fáciem ómnium populórum:
lumen ad revelatiónem géntium *
et glóriam plebis tuæ Israel.
Glória Patri, et Fílio, *
et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper, *
et in sæcula sæculórum. Amen.

Ant. Salva nos, Dómine, vigilántes, custódi nos dormiéntes, ut vigilémus cum Christo et requiescámus in pace.


Oremus. Dómine Deus noster, diúrno labóre fatigátos, quiéto sopóre nos réfove, ut, tuo semper auxílio recreáti, tibi córpore simus et mente devóti. Per Christum, Dóminum nostrum. Amen.

Noctem quiétam et finem perféctum concédat nobis Dóminus omnípotens. R. Amen.


Sub tuum præsídium confúgimus,
sancta Dei Génetrix;
nostras deprecatiónes ne despícias in necessitátibus;
sed a perículis cunctis líbera nos semper,
Virgo gloriósa et benedícta.


 Based on LITURGIA HORARUM IUXTA RITUM ROMANUM (editio typica)