WERSJA PREMIUM:


Tu jeste¶:


Menu:
 

Internetowa Liturgia Godzin
Wesprzyj rozwój serwisu

 
Die 13 iulii A.D. 2019
Hebdomada III psalterii
DOMINICA XV PER ANNUM

Completorium



V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.
Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper,
et in sæcula sæculórum. Amen. Allelúia.

Postea laudabiliter fit conscientiæ discussio, quæ in celebratione communi inseri potest in actum pænitentialem, iuxta formulas in Missa adhibitas.


Te lucis ante términum,
rerum creátor, póscimus,
ut sólita cleméntia
sis præsul ad custódiam.

Te corda nostra sómnient,
te per sopórem séntiant,
tuámque semper glóriam
vicína luce cóncinant.

Vitam salúbrem tríbue,
nostrum calórem réfice,
tætram noctis calíginem
tua collústret cláritas.

Præsta, Pater omnípotens,
per Iesum Christum Dóminum,
qui tecum in perpétuum
regnat cum Sancto Spíritu. Amen.


Ant. 1 Miserére mei, Dómine, et exáudi oratiónem meam.

Psalmus 4
Gratiarum actio
Admirabilem fecit Dominus, quem suscitavit a mortuis (S. Augustinus)

Cum invocárem, exaudívit me Deus iustítiæ meæ; *
in tribulatióne dilatásti mihi;
miserére mei *
et exáudi oratiónem meam.
Fílii hóminum, úsquequo gravi corde? *
ut quid dilígitis vanitátem et quæritis mendácium?
Et scitóte quóniam mirificávit Dóminus sanctum suum; *
Dóminus exáudiet, cum clamávero ad eum.
Irascímini et nolíte peccáre; †
loquímini in córdibus vestris, *
in cubílibus vestris et conquiéscite.
Sacrificáte sacrifícium iustítiæ *
et speráte in Dómino.
Multi dicunt: "Quis osténdit nobis bona?" *
Leva in signum super nos lumen vultus tui, Dómine.
Maiórem dedísti lætítiam in corde meo, *
quam cum multiplicántur fruméntum et vinum eórum.
In pace in idípsum dórmiam et requiéscam, *
quóniam tu, Dómine, singuláriter in spe constituísti me.
Glória Patri, et Fílio, *
et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper, *
et in sæcula sæculórum. Amen.

Ant. Miserére mei, Dómine, et exáudi oratiónem meam.

Ant. 2 In nóctibus benedícite Dóminum.

Psalmus 133
Vespertina oratio in templo
Laudem dicite Deo nostro, omnes servi eius et qui timetis eum, pusilli et magni (Ap 19, 5)

Ecce benedícite Dóminum, omnes servi Dómini; *
qui statis in domo Dómini per noctes.
Extóllite manus vestras ad sanctuárium, *
et benedícite Dóminum.
Benedícat te Dóminus ex Sion, *
qui fecit cælum et terram.
Glória Patri, et Fílio, *
et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper, *
et in sæcula sæculórum. Amen.

Ant. In nóctibus benedícite Dóminum.


Deut 6, 4-7

Audi, Israel: Dóminus Deus noster Dóminus unus est. Díliges Dóminum Deum tuum ex toto corde tuo et ex tota ánima tua et ex tota fortitúdine tua. Erúntque verba hæc quæ ego præcípio tibi hódie in corde tuo, et inculcábis ea fíliis tuis, et meditáberis loquéris ea sedens in domo tua et ámbulans in itínere, decúmbens atque consúrgens.


RESPONSORIUM BREVE

R.   In manus tuas, Dómine, * Comméndo spíritum meum.
V.   In manus tuas, Dómine, / Comméndo spíritum meum.
R.   Redemísti nos, Dómine Deus veritátis.
V.   Comméndo spíritum meum.
R.   Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto.
V.   In manus tuas, Dómine, / Comméndo spíritum meum.


Lc 2, 29-32

Ant. Salva nos, Dómine, vigilántes, custódi nos dormiéntes, ut vigilémus cum Christo et requiescámus in pace.

Nunc dimíttis servum tuum, Dómine, *
secúndum verbum tuum in pace;
quia vidérunt óculi mei *
salutáre tuum,
quod parásti *
ante fáciem ómnium populórum:
lumen ad revelatiónem géntium *
et glóriam plebis tuæ Israel.
Glória Patri, et Fílio, *
et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper, *
et in sæcula sæculórum. Amen.

Ant. Salva nos, Dómine, vigilántes, custódi nos dormiéntes, ut vigilémus cum Christo et requiescámus in pace.


Oremus. Vísita nos, quæsumus, Dómine, hac nocte præsénti, ut, dilúculo tua virtúte surgéntes, de resurrectióne Christi tui gaudére valeámus. Qui vivit et regnat in sæcula sæculórum. Amen.

Noctem quiétam et finem perféctum concédat nobis Dóminus omnípotens. R. Amen.


Salve, Regína, mater misericórdiæ;
vita, dulcédo et spes nostra, salve.
Ad te clamámus, éxsules fílii Evæ.
Ad te suspirámus, geméntes et flentes
in hac lacrimárum valle.

Eia ergo, advocáta nostra,
illos tuos misericórdes óculos ad nos convérte.
Et Iesum, benedíctum fructum ventris tui,
nobis post hoc exsílium osténde.
O clemens, o pia, o dulcis Virgo María.


 Based on LITURGIA HORARUM IUXTA RITUM ROMANUM (editio typica)