WERSJA PREMIUM:


Tu jeste¶:


Menu:




Tabele stron

Teksty LG
Teksty Monastycznej LG
Teksty Liturgia Horarum



 

Internetowa Liturgia Godzin

 
Die 23 iunii A.D. 2022
SACRATISSIMI CORDIS IESU
Sollemnitas

I Vesperæ



V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.
Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper,
et in sæcula sæculórum. Amen. Allelúia.


Auctor beáte sæculi,
Christe, Redémptor ómnium,
lumen Patris de lúmine
Deúsque verus de Deo:

Amor coégit te tuus
mortále corpus súmere,
ut, novus Adam, rédderes
quod vetus ille abstúlerat:

Ille amor, almus ártifex
terræ marísque et síderum,
erráta patrum míserans
et nostra rumpens víncula.

Non corde discédat tuo
vis illa amóris íncliti:
hoc fonte gentes háuriant
remissiónis grátiam.

Ad hoc acérbam lánceam
passúmque ad hoc est vúlnera,
ut nos laváret sórdibus
unda fluénte et sánguine.

Iesu, tibi sit glória,
qui corde fundis grátiam,
cum Patre et almo Spíritu
in sempitérna sæcula. Amen.


Ant. 1 In caritáte perpétua diléxit nos Deus; ídeo, exaltátus a terra, attráxit nos ad cor suum, míserans.

Psalmus 112
Laudabile nomen Domini
Deposuit potentes de sede, et exaltavit humiles (Lc 1, 52)

Laudáte púeri Dómini, *
laudáte nomen Dómini.
Sit nomen Dómini benedíctum *
ex hoc nunc et usque in sæculum.
A solis ortu usque ad occásum *
laudábile nomen Dómini.
Excélsus super omnes gentes Dóminus, *
super cælos glória eius.
Quis sicut Dóminus Deus noster, qui in altis hábitat, *
et humília réspicit in cælo et in terra?
Súscitans de terra ínopem, *
de stércore érigens páuperem,
ut cóllocet eum cum princípibus, *
cum princípibus pópuli sui.
Qui habitáre facit stérilem in domo, *
matrem filiórum lætántem.
Glória Patri, et Fílio, *
et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper, *
et in sæcula sæculórum. Amen.

Ant. In caritáte perpétua diléxit nos Deus; ídeo, exaltátus a terra, attráxit nos ad cor suum, míserans.

Ant. 2 Díscite a me, quia mitis sum et húmilis corde, et inveniétis réquiem animábus vestris.

Psalmus 145
Sperantium in Dominum beatitudo
Laudamus Dominus in vita nostra, id est in moribus nostris (Arnobius)

Lauda, ánima mea, Dóminum; †
laudábo Dóminum in vita mea, *
psallam Deo meo, quámdiu fúero.
Nolíte confídere in princípibus, *
in fíliis hóminum, in quibus non est salus.
Exíbit spíritus eius, et revertétur in terram suam; *
in illa die períbunt cogitatiónes eórum.
Beátus cuius Deus Iacob est adiútor, *
cuius spes in Dómino Deo suo.
Qui fecit cælum et terram, *
mare et ómnia quæ in eis sunt.
Qui custódit veritátem in sæculum, †
facit iudícium oppréssis, *
dat escam esuriéntibus.
Dóminus solvit compedítos, *
Dóminus illúminat cæcos.
Dóminus érigit depréssos, *
Dóminus díligit iustos,
Dóminus custódit ádvenas, †
pupíllum et víduam susténtat, *
et viam peccatórum dispérdit.
Regnábit Dóminus in sæcula, *
Deus tuus, Sion, in generatiónem et generatiónem.
Glória Patri, et Fílio, *
et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper, *
et in sæcula sæculórum. Amen.

Ant. Díscite a me, quia mitis sum et húmilis corde, et inveniétis réquiem animábus vestris.

Ant. 3 Ego sum pastor bonus, qui pasco oves meas, et pro óvibus meis pono ánimam meam.

Canticum (Ap 4, 11; 5, 9. 10. 12)
Hymnus redemptorum

Dignus es, Dómine Deus noster, *
accípere glóriam et honórem et virtútem;
quia tu creásti ómnia, *
et propter voluntátem tuam erant et creáta sunt.
Dignus es, Dómine, accípere librum *
et aperíre signácula eius,
quóniam occísus es †
et redemísti nos Deo in sánguine tuo *
ex omni tribu et lingua et pópulo et natióne,
et fecísti nos Deo nostro regnum et sacerdótes, *
et regnábimus super terram.
Dignus est Agnus, qui occísus est, †
accípere virtútem et divinitátem et sapiéntiam *
et fortitúdinem et honórem et glóriam et benedictiónem.
Glória Patri, et Fílio, *
et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper, *
et in sæcula sæculórum. Amen.

Ant. Ego sum pastor bonus, qui pasco oves meas, et pro óvibus meis pono ánimam meam.


Eph 5, 25b-27

Christus diléxit Ecclésiam et seípsum trádidit pro ea, ut illam sanctificáret, mundans lavácro aquæ in verbo vitæ, ut exhibéret ipse sibi gloriósam Ecclésiam, non habéntem máculam aut rugam, aut áliquid huiúsmodi, sed ut sit sancta et immaculáta.



V.  Christus diléxit nos et lavit nos * In sánguine suo.
R.  Christus diléxit nos et lavit nos / In sánguine suo.
V.  Et fecit nos regnum et sacerdótes Deo et Patri.
R.  In sánguine suo.
V.  Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto.
R.  Christus diléxit nos et lavit nos / In sánguine suo.


Lc 1, 46-55

Ant. Ignem veni míttere in terram, et quid volo nisi ut accendátur?

Magníficat *
ánima mea Dóminum,
et exsultávit spíritus meus *
in Deo salvatóre meo;
quia respéxit humilitátem ancíllæ suæ, *
ecce enim ex hoc beátam me dicent omnes generatiónes.
Quia fecit mihi magna, qui potens est: *
et sanctum nomen eius,
et misericórdia eius in progénies et progénies *
timéntibus eum.
Fecit poténtiam in brácchio suo, *
dispérsit supérbos mente cordis sui,
depósuit poténtes de sede, *
et exaltávit húmiles,
esuriéntes implévit bonis, *
et dívites dimísit inánes.
Suscépit Israel, púerum suum, *
recordátus misericórdiæ,
sicut locútus est ad patres nostros, *
Abraham et sémini eius in sæcula.
Glória Patri, et Fílio, *
et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper, *
et in sæcula sæculórum. Amen.

Ant. Ignem veni míttere in terram, et quid volo nisi ut accendátur?



Iesum, réquiem animárum, deprecémur, fratres, et ab eo postulémus:
Rex amantíssime, miserére.

Iesu, cuius cor láncea est perforátum, sánguinem et aquam effúndens, ut sponsa tibi nascerétur Ecclésia,
- eam sanctam fac et immaculátam.
Rex amantíssime, miserére.

Iesu, templum Dei sanctum, ab homínibus solútum et a Patre íterum excitátum,
- Ecclésiam fac tabernáculum Altíssimi.
Rex amantíssime, miserére.

Iesu, rex et centrum ómnium córdium, in caritáte perpétua nos díligens et áttrahens míserans,
- fœdus novum cum ómnibus rénova.
Rex amantíssime, miserére.

Iesu, pax et reconciliátio nostra, in unum novum hóminem omnes pace compónens, et per crucem interfíciens inimicítias,
- accéssum tríbue ad Patrem.
Rex amantíssime, miserére.

Iesu, vita et resurréctio nostra, oneratórum reféctio et réquies animárum,
- peccatóres ad te áttrahe.
Rex amantíssime, miserére.

Iesu, factus obœdiens usque ad mortem crucis propter nímiam tuam caritátem,
- omnes in tua pace dormiéntes resúscita.
Rex amantíssime, miserére.


Pater noster, qui es in cælis:
sanctificétur nomen tuum;
advéniat regnum tuum;
fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra.
Panem nostrum cotidiánum da nobis hódie;
et dimítte nobis débita nostra,
sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris;
et ne nos indúcas in tentatiónem;
sed líbera nos a malo.



Concéde, quæsumus, omnípotens Deus, ut qui, dilécti Fílii tui corde gloriántes, eius præcípua in nos benefícia recólimus caritátis, de illo donórum fonte cælésti supereffluéntem grátiam mereámur accípere. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sæcula sæculórum. Amen.


Si præest sacerdos vel diaconus, populum dimittit, dicens:
V. Dóminus vobíscum.
R. Et cum spíritu tuo.
V. Benedícat vos omnípotens Deus, Pater, et Fílius, et Spíritus Sanctus.
R. Amen.

Et si fit dimissio, sequitur invitatio:
V. Ite in pace.
R. Deo grátias.

Absente sacerdote vel diacono, et in recitatione a solo, sic concluditur:
Dóminus nos benedícat, et ab omni malo deféndat, et ad vitam perdúcat ætérnam. R. Amen.



 Based on LITURGIA HORARUM IUXTA RITUM ROMANUM (editio typica)