WERSJA PREMIUM:


Tu jeste¶:


Menu:




Tabele stron

Teksty LG
Teksty Monastycznej LG
Teksty Liturgia Horarum



 

Internetowa Liturgia Godzin
Wesprzyj rozwój serwisu

 
Die 23 iunii A.D. 2022
IN NATIVITATE S. IOANNIS BAPTISTÆ
Sollemnitas

Nona



V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.
Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper,
et in sæcula sæculórum. Amen. Allelúia.


Rerum, Deus, tenax vigor,
immótus in te pérmanens,
lucis diúrnæ témpora
succéssibus detérminans,

Largíre clarum véspere,
quo vita numquam décidat,
sed præmium mortis sacræ
perénnis instet glória.

Præsta, Pater piíssime,
Patríque compar Unice,
cum Spíritu Paráclito
regnans per omne sæculum. Amen.

Vel:

Ternis horárum términis
volútis, dante Dómino,
trinum perfécte et únicum
ipsum devóti psállimus.

Sacrum Dei mystérium
puro tenéntes péctore,
Petri magístri régula
signo salútis pródita.

Et nos psallámus spíritu,
hæréntes sic apóstolis,
ut plantas adhuc débiles
Christi virtúte dírigant.

Deo Patri sit glória
eiúsque soli Fílio
cum Spíritu Paráclito,
in sempitérna sæcula. Amen.


Qui plures Horas dicit, in una Hora sumit psalmodiam currentem, in ceteris - complementarem.

Ant. Iste puer magnus coram Dómino, nam et manus eius cum ipso est.

Psalmus 125
Gaudium et spes in Deo
Sicut socii passionum estis, sic eritis et consolationis (2 Cor 1, 7)

In converténdo Dóminus captivitátem Sion, *
facti sumus quasi somniántes.
Tunc replétum est gáudio os nostrum, *
et lingua nostra exsultatióne.
Tunc dicébant inter gentes: *
"Magnificávit Dóminus fácere cum eis".
Magnificávit Dóminus fácere nobíscum; *
facti sumus lætántes.
Convérte, Dómine, captivitátem nostram, *
sicut torréntes in austro.
Qui séminant in lácrimis, *
in exsultatióne metent.
Eúntes ibant et flebant, *
semen spargéndum portántes;
veniéntes autem vénient in exsultatióne, *
portántes manípulos suos.
Glória Patri, et Fílio, *
et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper, *
et in sæcula sæculórum. Amen.

Psalmus 126
Vanus labor sine Domino
Dei œdificatio estis (1 Cor 3, 9)

Nisi Dóminus ædificáverit domum, *
in vanum labórant qui ædíficant eam.
Nisi Dóminus custodíerit civitátem, *
frustra vígilat qui custódit eam.
Vanum est vobis ante lucem súrgere, †
et sero quiéscere, et manducáre panem labóris. *
Verúmtamen dabit ipse diléctis suis duplícia.
Ecce heréditas Dómini, fílii, *
merces fructus ventris.
Sicut sagíttæ in manu poténtis, *
ita fílii iuventútis.
Beátus vir qui implévit pháretram suam ex ipsis; *
non confundétur, cum loquétur inimícis suis in porta.
Glória Patri, et Fílio, *
et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper, *
et in sæcula sæculórum. Amen.

Psalmus 127
Pax domestica in Domino
"Benedicat te Dominus ex Sion", id est: ex Ecclesia sua (Arnobius)

Beátus omnis qui timet Dóminum, *
qui ámbulat in viis eius.
Labóres mánuum tuárum manducábis, *
beátus es, et bene tibi erit.
Uxor tua sicut vitis fructífera *
in latéribus domus tuæ;
fílii tui sicut novéllæ olivárum *
in circúitu mensæ tuæ.
Ecce sic benedicétur homo, *
qui timet Dóminum.
Benedícat tibi Dóminus ex Sion, *
et vídeas bona Ierúsalem ómnibus diébus vitæ tuæ;
et vídeas fílios filiórum tuórum. *
Pax super Israel.
Glória Patri, et Fílio, *
et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper, *
et in sæcula sæculórum. Amen.

Ant. Iste puer magnus coram Dómino, nam et manus eius cum ipso est.


Is 49, 7b

Reges vidébunt et consúrgent príncipes, et adorábunt propter Dóminum quia fidélis est, et Sanctum Israel qui elégit te.

V. Ecce dedi verba mea in ore tuo.
R. Ecce constítui te super gentes et regna.



Orémus. Deus, qui beátum Ioánnem Baptístam suscitásti, ut perféctam plebem Christo Dómino præparáret, da pópulis tuis spiritálium grátiam gaudiórum, et ómnium fidélium mentes dírige in viam salútis et pacis. Per Christum Dóminum nostrum. Amen.


Saltem in celebratione communi, additur acclamatio:

V. Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.



 Based on LITURGIA HORARUM IUXTA RITUM ROMANUM (editio typica)