WERSJA PREMIUM:


Tu jeste¶:


Menu:




Tabele stron

Teksty LG
Teksty Monastycznej LG
Teksty Liturgia Horarum



 

Internetowa Liturgia Godzin
Wesprzyj rozwój serwisu

 
Die 11 iunii A.D. 2021
SACRATISSIMI CORDIS IESU
Sollemnitas

Officium lectionis



V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.
Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper,
et in sæcula sæculórum. Amen. Allelúia.

Omnia supra dicta omittuntur, quando Invitatorium immediate præcedit.


Cor, arca legem cóntinens
non servitútis véteris,
sed grátiæ, sed véniæ,
sed et misericórdiæ;

Cor, sanctuárium novi
intemerátum fœderis,
templum vetústo sánctius
velúmque scisso utílius:

Te vulnerátum cáritas
ictu paténti vóluit,
amóris invisíbilis
ut venerémur vúlnera.

Hoc sub amóris sýmbolo
passus cruénta et mýstica,
utrúmque sacrifícium
Christus sacérdos óbtulit.

Quis non amántem rédamet?
quis non redémptus díligat
et caritáte iúgiter
hærére Christo géstiat?

Iesu, tibi sit glória,
qui corde fundis grátiam,
cum Patre et almo Spíritu,
in sempitérna sæcula. Amen.


Ant. 1 Apud te est fons vitæ; torrénte voluptátis tuæ potábis nos.

Psalmus 35
Malitia peccatoris, Domini bonitas
Qui sequitur me non ambulat in tenebris, sed habebit lumen vitæ (Io 8, 12)

Susúrrat iníquitas ad ímpium in médio cordis eius; *
non est timor Dei ante óculos eius.
Quóniam blandítur ipsi in conspéctu eius, *
ut non invéniat iniquitátem suam et óderit.
Verba oris eius iníquitas et dolus, *
désiit intellégere, ut bene ágeret.
Iniquitátem meditátus est in cubíli suo, †
ástitit omni viæ non bonæ, *
malítiam autem non odívit.
Dómine, in cælo misericórdia tua, *
et véritas tua usque ad nubes;
iustítia tua sicut montes Dei, †
iudícia tua abýssus multa: *
hómines et iuménta salvábis, Dómine.
Quam pretiósa misericórdia tua, Deus! *
Fílii autem hóminum in tégmine alárum tuárum sperábunt;
inebriabúntur ab ubertáte domus tuæ, *
et torrénte voluptátis tuæ potábis eos.
Quóniam apud te est fons vitæ, *
et in lúmine tuo vidébimus lumen.
Præténde misericórdiam tuam sciéntibus te, *
et iustítiam tuam his qui recto sunt corde.
Non véniat mihi pes supérbiæ, *
et manus peccatóris non móveat me.
Ibi cecidérunt qui operántur iniquitátem, *
expúlsi sunt, nec potuérunt stare.
Glória Patri, et Fílio, *
et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper, *
et in sæcula sæculórum. Amen.

Ant. Apud te est fons vitæ; torrénte voluptátis tuæ potábis nos.

Ant. 2 Dum anxiarétur cor meum, in petra exaltásti me.

Psalmus 60
Exsulis oratio
Oratio iusti æterna sperantis (S. Hilarius)

Exáudi, Deus, deprecatiónem meam, *
inténde oratióni meæ.
A fínibus terræ ad te clamávi; †
dum anxiarétur cor meum, *
in petram inaccéssam mihi deduc me.
Quia factus es spes mea, *
turris fortitúdinis a fácie inimíci.
Inhabitábo in tabernáculo tuo in sæcula, *
prótegar in velaménto alárum tuárum.
Quóniam tu, Deus meus, exaudísti vota mea, *
dedísti hereditátem timéntium nomen tuum.
Dies super dies regis adícies, *
annos eius usque in diem generatiónis et generatiónis.
Sédeat in ætérnum in conspéctu Dei; *
misericórdia et véritas servent eum.
Sic psalmum dicam nómini tuo in sæculum sæculi, *
ut reddam vota mea de die in diem.
Glória Patri, et Fílio, *
et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper, *
et in sæcula sæculórum. Amen.

Ant. Dum anxiarétur cor meum, in petra exaltásti me.

Ant. 3 Vidérunt omnes términi terræ salutáre Dei nostri.

Psalmus 97
Dominus victor in iudicio
Hic psalmus priorem Domini adventum significat et fidem omnium gentium (S. Athanasius)

Cantáte Dómino cánticum novum, *
quia mirabília fecit.
Salvávit sibi déxtera eius, *
et brácchium sanctum eius.
Notum fecit Dóminus salutáre suum, *
in conspéctu géntium revelávit iustítiam suam.
Recordátus est misericórdiæ suæ *
et veritátis suæ dómui Israel.
Vidérunt omnes términi terræ *
salutáre Dei nostri.
Iubiláte Deo, omnis terra, *
erúmpite, exsultáte et psállite.
Psállite Dómino in cíthara, *
in cíthara et voce psalmi;
in tubis ductílibus et voce tubæ córneæ, *
iubiláte in conspéctu regis Dómini.
Sonet mare et plenitúdo eius, *
orbis terrárum et qui hábitant in eo.
Flúmina plaudent manu, †
simul montes exsultábunt a conspéctu Dómini, *
quóniam venit iudicáre terram.
Iudicábit orbem terrárum in iustítia *
et pópulos in æquitáte.
Glória Patri, et Fílio, *
et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper, *
et in sæcula sæculórum. Amen.

Ant. Vidérunt omnes términi terræ salutáre Dei nostri.

V. Memor ero óperum Dómini.
R. Memor ero ab inítio mirabílium suórum.



De Epístola
beáti Pauli apóstoli ad Romános
8, 28-39

Caritas Dei in Christo manifestatur

Fratres: Scimus quóniam diligéntibus Deum, ómnia cooperántur in bonum, iis qui secúndum propósitum vocáti sunt sancti. Nam quos præscívit, et prædestinávit confórmes fíeri imáginis Fílii sui, ut sit ipse primogénitus in multis frátribus. Quos autem prædestinávit, hos et vocávit; et quos vocávit, hos et iustificávit; quos autem iustificávit, illos et glorificávit.
Quid ergo dicémus ad hæc? Si Deus pro nobis, quis contra nos? Qui étiam próprio Fílio suo non pepércit, sed pro nobis ómnibus trádidit illum, quómodo non étiam cum illo ómnia nobis donávit? Quis accusábit advérsus eléctos Dei? Deus qui iustíficat? Quis est qui condémnet? Christus Iesus qui mórtuus est, immo qui et resurréxit, qui est ad déxteram Dei, qui étiam interpéllat pro nobis?
Quis ergo nos separábit a caritáte Christi? tribulátio, an angústia, an fames, an núditas, an perículum, an persecútio, an gládius? (sicut scriptum est: Quia propter te mortificámur tota die; æstimáti sumus sicut oves occisiónis). Sed in his ómnibus superámus propter eum qui diléxit nos.
Certus sum enim quia neque mors, neque vita, neque ángeli, neque principátus, neque virtútes, neque instántia, neque futúra, neque fortitúdo, neque altitúdo, neque profúndum, neque creatúra ália potérit nos separáre a caritáte Dei, quæ est in Christo Iesu Dómino nostro.


Eph 2, 5. 4. 7

R. Cum essémus mórtui peccátis, convivificávit nos Deus in Christo, * Propter nímiam caritátem suam qua diléxit nos.
V. Ut osténderet in sæculis superveniéntibus abundántes divítias grátiæ suæ. R. Propter nímiam caritátem suam qua diléxit nos.



Ex Opéribus sancti Bonaventúræ epíscopi
(Opusculum 3, Lignum vitæ, 29-30. 47: Opera omnia 8, 79)

Apud te est fons vitæ

Consídera et tu, homo redémpte, quis, quantus et qualis est hic, qui pro te pendet in cruce, cuius mors vivíficat mórtuos, cuiúsque tránsitum et cælum luget et terra, et lápides duri scindúntur.
Porro ut de látere Christi dormiéntis in cruce formarétur Ecclésia, et Scriptúra implerétur quæ dicit: Vidébunt in quem transfixérunt, divína est ordinatióne indúltum, ut unus mílitum láncea latus sacrum illud aperiéndo perfóderet, quátenus sánguine cum aqua manánte, prétium effunderétur nostræ salútis, quod a fonte, scílicet cordis arcáno, profúsum, vim daret sacraméntis Ecclésiæ ad vitam grátiæ conferéndam, essétque iam in Christo vivéntibus póculum fontis vivi saliéntis in vitam ætérnam.
Surge ígitur, ámica Christi, esto sicut colúmba nidíficans in summo ore foráminis, ibi ut passer invéniens domum, vigiláre non cesses, ibi tamquam turtur casti amóris pullos abscónde, ibi os appóne, ut háurias aquas de fóntibus Salvatóris. Hic enim est fons egrédiens de médio paradísi, qui in quáttuor divísus cápita et in corda devóta diffúsus, fecúndat et írrigat univérsam terram.
Ad hunc fontem vitæ et lúminis curre, cum desidério vivo, quæcúmque es, ánima Deo devóta, et cordis íntima vi ad eum clama: "O ineffábilis decor Dei excélsi et puríssima cláritas lucis ætérnæ, vita omnem vitam vivíficans, lux omne lumen illúminans et consérvans in splendóre perpétuo multifórmia lúmina fulgéntia, ante thronum divinitátis tuæ a primævo dilúculo!
O ætérnum et inaccessíbile, clarum et dulce proflúvium fontis abscónditi ab óculis ómnium mortálium, cuius profúndum sine fundo, cuius altum sine término, cuius amplitúdo incircumscriptíbilis, et cuius púritas imperturbábilis.
Ex quo flúvius procédit, qui lætíficat civitátem Dei, ut in voce exsultatiónis et confessiónis decantémus tibi cántica laudis, experiéntia teste probántes, quóniam apud te est fons vitæ, et in lúmine tuo vidébimus lumen".


Ps 102, 2. 4; 33, 9

R. Bénedic, ánima mea, Dómino, et noli oblivísci omnes retributiónes eius, * Qui rédimit de intéritu vitam tuam, qui corónat te in misericórdia et miseratiónibus.
V. Gustáte et vidéte quóniam suávis est Dóminus. R. Qui rédimit de intéritu vitam tuam, qui corónat te in misericórdia et miseratiónibus.



Te Deum laudámus: *
te Dóminum confitémur.
Te ætérnum Patrem, *
omnis terra venerátur.
Tibi omnes ángeli, *
tibi cæli et univérsæ potestátes:
tibi chérubim et séraphim *
incessábili voce proclámant:
Sanctus, Sanctus, Sanctus *
Dóminus Deus Sábaoth.
Pleni sunt cæli et terra *
maiestátis glóriæ tuæ.
Te gloriósus *
Apostolórum chorus,
te prophetárum *
laudábilis númerus,
te mártyrum candidátus *
laudat exércitus.
Te per orbem terrárum *
sancta confitétur Ecclésia,
Patrem *
imménsæ maiestátis;
venerándum tuum verum *
et únicum Fílium;
Sanctum quoque *
Paráclitum Spíritum.
Tu rex glóriæ, *
Christe.
Tu Patris *
sempitérnus es Fílius.
Tu, ad liberándum susceptúrus hóminem, *
non horruísti Vírginis úterum.
Tu, devícto mortis acúleo, *
aperuísti credéntibus regna cælórum.
Tu ad déxteram Dei sedes, *
in glória Patris.
Iudex créderis *
esse ventúrus.
Te ergo quæsumus, tuis fámulis súbveni, *
quos pretióso sánguine redemísti.
Ætérna fac cum sanctis tuis *
in glória numerári.

Hæc ultima pars hymni ad libitum omitti potest:

Salvum fac pópulum tuum, Dómine, *
et bénedic hereditáti tuæ.
Et rege eos, *
et extólle illos usque in ætérnum.
Per síngulos dies *
benedícimus te;
et laudámus nomen tuum in sæculum, *
et in sæculum sæculi.
Dignáre, Dómine, die isto *
sine peccáto nos custodíre.
Miserére nostri, Dómine, *
miserére nostri.
Fiat misericórdia tua, Dómine, super nos, *
quemádmodum sperávimus in te.
In te, Dómine, sperávi: *
non confúndar in ætérnum.



Orémus. Concéde, quæsumus, omnípotens Deus, ut qui, dilécti Fílii tui corde gloriántes, eius præcípua in nos benefícia recólimus caritátis, de illo donórum fonte cælésti supereffluéntem grátiam mereámur accípere. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sæcula sæculórum. Amen.


Saltem in celebratione communi, additur acclamatio:

V. Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.



 Based on LITURGIA HORARUM IUXTA RITUM ROMANUM (editio typica)