Localisation:


Menu:
Internetowa Liturgia Godzin

Feria sexta, hebdomada VI temporis paschalis
vel Dominica VII Paschæ
IN ASCENSIONE DOMINI
SOLLEMNITAS

Tertia



V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.
Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper,
et in sæcula sæculórum. Amen. Allelúia.


Iam surgit hora tértia,
qua Christus ascéndit crucem;
nil ínsolens mens cógitet,
inténdat afféctum precis.

Qui corde Christum súscipit,
innóxium sensum gerit
votísque præstat sédulis
Sanctum meréri Spíritum.

Hæc hora, quæ finem dedit
diri vetérno críminis;
hinc iam beáta témpora
cœpére Christi grátia.

Iesu, tibi sit glória,
qui morte victa prænites,
cum Patre et almo Spíritu
in sempitérna sæcula. Amen.


Ant. Eleváta est magnificéntia tua super cælos, Deus, allelúia.

Psalmus 8
Maiestas Domini et dignitas hominis
Omnia subiecit sub pedibus eius, et ipsum dedit caput supra omnem Ecclesiam (Eph 1, 22)

Dómine, Dóminus noster, *
quam admirábile est nomen tuum in univérsa terra;
quóniam eleváta est magnificéntia tua *
super cælos.
Ex ore infántium et lacténtium †
perfecísti laudem propter inimícos tuos, *
ut déstruas inimícum et ultórem.
Quando vídeo cælos tuos, ópera digitórum tuórum, *
lunam et stellas quæ tu fundásti:
quid est homo, quod memor es eius? *
aut fílius hóminis, quóniam vísitas eum?
Minuísti eum paulo minus ab ángelis, †
glória et honóre coronásti eum; *
et constituísti eum super ópera mánuum tuárum.
Omnia subiecísti sub pédibus eius, †
oves et boves univérsas, *
ínsuper et pécora campi,
vólucres cæli et pisces maris, *
quæcúmque perámbulant sémitas maris.
Dómine, Dóminus noster, *
quam admirábile est nomen tuum in univérsa terra!
Glória Patri, et Fílio, *
et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper, *
et in sæcula sæculórum. Amen.

Psalmus 18 A, 2-7
Laus Domini rerum conditoris
Visitavit nos Oriens ex alto... ad dirigendos pedes nostros in viam pacis (Lc 1, 78. 79)

Cæli enárrant glóriam Dei, *
et ópera mánuum eius annúntiat firmaméntum.
Dies diéi erúctat verbum, *
et nox nocti índicat sciéntiam.
Non sunt loquélæ neque sermónes, *
quorum non intellegántur voces.
In omnem terram exívit sonus eórum, *
et in fines orbis terræ verba eórum.
Soli pósuit tabernáculum in eis, †
et ipse tamquam sponsus procédens de thálamo suo, *
exsultávit ut gigas ad curréndam viam.
A fínibus cælórum egréssio eius, †
et occúrsus eius usque ad fines eórum, *
nec est quod se abscondat a calóre eius.
Glória Patri, et Fílio, *
et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper, *
et in sæcula sæculórum. Amen.

Psalmus 18 B
Laus Deo, legis Domino
Estote vos perfecti, sicut et Pater vester cælestis perfectus est (Mt 5, 48)

Lex Dómini immaculáta, refíciens ánimam, *
testimónium Dómini fidéle, sapiéntiam præstans párvulis.
Iustítiæ Dómini rectæ, lætificántes corda, *
præcéptum Dómini lúcidum, illúminans óculos.
Timor Dómini mundus, pérmanens in sæculum sæculi, *
iudícia Dómini vera, iusta ómnia simul,
desiderabília super aurum et lápidem pretiósum multum, *
et dulcióra super mel et favum stillántem.
Etenim servus tuus erudítur in eis, *
in custodiéndis illis retribútio multa.
Erróres quis intéllegit? †
Ab occúltis munda me, *
et a supérbia custódi servum tuum, ne dominétur mei.
Tunc immaculátus ero, *
et emundábor a delícto máximo.
Sint, ut compláceant elóquia oris mei, *
et meditátio cordis mei in conspéctu tuo.
Dómine, adiútor meus *
et redémptor meus.
Glória Patri, et Fílio, *
et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper, *
et in sæcula sæculórum. Amen.

Ant. Eleváta est magnificéntia tua super cælos, Deus, allelúia.


Ap 1, 17c-18

Vidi Fílium hóminis, qui dixit mihi: Ego sum primus et novíssimus, et vivus et fui mórtuus, et ecce sum vivens in sæcula sæculórum, et hábeo claves mortis et inférni.

V. Non turbétur cor vestrum, allelúia.
R. Ego vado ad Patrem, allelúia.



Orémus. Fac nos, omnípotens Deus, sanctis exsultáre gáudiis et pia gratiárum actióne lætári, quia Christi Fílii tui ascénsio est nostra provéctio, et, quo procéssit glória cápitis, eo spes vocátur et córporis. Per Christum Dóminum nostrum. Amen.


Saltem in celebratione communi, additur acclamatio:

V. Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.



 Based on LITURGIA HORARUM IUXTA RITUM ROMANUM (editio typica)