WERSJA PREMIUM:


Tu jeste¶:


Menu:




Tabele stron

Teksty LG
Teksty Monastycznej LG
Teksty Liturgia Horarum



 

Internetowa Liturgia Godzin

 
Die 14 septembris A.D. 2018
IN EXALTATIONE SANCTÆ CRUCIS
Festum

Vesperæ



V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.
Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper,
et in sæcula sæculórum. Amen. Allelúia.


Vexílla regis pródeunt,
fulget crucis mystérium,
quo carne carnis cónditor
suspénsus est patíbulo;

Quo, vulnerátus ínsuper
mucróne diro lánceæ,
ut nos laváret crímine,
manávit unda et sánguine.

Arbor decóra et fúlgida,
ornáta regis púrpura,
elécta digno stípite
tam sancta membra tángere!

Beáta, cuius brácchiis
sæcli pepéndit prétium;
statéra facta est córporis
prædam tulítque tártari.

Salve, ara, salve, víctima,
de passiónis glória,
qua Vita mortem pértulit
et morte vitam réddidit!

O crux, ave, spes única!
in hac triúmphi glória
piis adáuge grátiam
reísque dele crímina.

Te, fons salútis, Trínitas,
colláudet omnis spíritus;
quos per crucis mystérium
salvas, fove per sæcula. Amen.


Ant. 1 O magnum pietátis opus! Mors mórtua tunc est, quando hoc in ligno mórtua vita fuit.

Psalmus 110
Magna opera Domini
Magna et mirabilia sunt opera tua, Domine Deus omnipotens (Ap 15, 3)

Confitébor Dómino in toto corde meo, *
in consílio iustórum et congregatióne.
Magna ópera Dómini, *
exquirénda ómnibus qui cúpiunt ea.
Decor et magnificéntia opus eius, *
et iustítia eius manet in sæculum sæculi.
Memóriam fecit mirabílium suórum, *
miséricors et miserátor Dóminus.
Escam dedit timéntibus se; *
memor erit in sæculum testaménti sui.
Virtútem óperum suórum annuntiávit pópulo suo, †
ut det illis hereditátem géntium; *
ópera mánuum eius véritas et iudícium.
Fidélia ómnia mandáta eius, †
confirmáta in sæculum sæculi, *
facta in veritáte et æquitáte.
Redemptiónem misit pópulo suo, *
mandávit in ætérnum testaméntum suum.
Sanctum et terríbile nomen eius; *
inítium sapiéntiæ timor Dómini,
intelléctus bonus ómnibus faciéntibus eum; *
laudátio eius manet in sæculum sæculi.
Glória Patri, et Fílio, *
et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper, *
et in sæcula sæculórum. Amen.

Ant. O magnum pietátis opus! Mors mórtua tunc est, quando hoc in ligno mórtua vita fuit.

Ant. 2 Tuam crucem adorámus, Dómine, tuam gloriósam recólimus passiónem; miserére nostri, qui passus es pro nobis.

Psalmus 115 B
Gratiarum actio in templo
Per ipsum (Christum) offeramus hostiam laudis semper Deo (Hebr 13, 15)

Crédidi, étiam cum locútus sum: *
"Ego humiliátus sum nimis".
Ego dixi in trepidatióne mea: *
"Omnis homo mendax"
Quid retríbuam Dómino *
pro ómnibus quæ retríbuit mihi?
Cálicem salutáris accípiam, *
et nomen Dómini invocábo.
Vota mea Dómino reddam *
coram omni pópulo eius.
Pretiósa in conspéctu Dómini *
mors sanctórum eius.
O Dómine, ego servus tuus, *
ego servus tuus et fílius ancíllæ tuæ.
Dirupísti víncula mea: †
tibi sacrificábo hóstiam laudis, *
et nomen Dómini invocábo.
Vota mea Dómino reddam *
coram omni pópulo eius,
in átriis domus Dómini, *
in médio tui, Ierúsalem.
Glória Patri, et Fílio, *
et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper, *
et in sæcula sæculórum. Amen.

Ant. Tuam crucem adorámus, Dómine, tuam gloriósam recólimus passiónem; miserére nostri, qui passus es pro nobis.

Ant. 3 Adorámus te, Christe, et benedícimus tibi, quia per crucem tuam redemísti mundum.

Canticum (Ap 4, 11; 5, 9. 10. 12)
Hymnus redemptorum

Dignus es, Dómine Deus noster, *
accípere glóriam et honórem et virtútem;
quia tu creásti ómnia, *
et propter voluntátem tuam erant et creáta sunt.
Dignus es, Dómine, accípere librum *
et aperíre signácula eius,
quóniam occísus es †
et redemísti nos Deo in sánguine tuo *
ex omni tribu et lingua et pópulo et natióne,
et fecísti nos Deo nostro regnum et sacerdótes, *
et regnábimus super terram.
Dignus est Agnus, qui occísus est, †
accípere virtútem et divinitátem et sapiéntiam *
et fortitúdinem et honórem et glóriam et benedictiónem.
Glória Patri, et Fílio, *
et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper, *
et in sæcula sæculórum. Amen.

Ant. Adorámus te, Christe, et benedícimus tibi, quia per crucem tuam redemísti mundum.


1 Cor 1, 23-24

Prædicámus Christum crucifíxum, Iudæis quidem scándalum, Géntibus autem stultítiam; ipsis autem vocátis, Iudæis atque Græcis, Christum Dei virtútem et Dei sapiéntiam.



V.  O crux gloriósa, * In te triumphávit Rex angelórum.
R.  O crux gloriósa, / In te triumphávit Rex angelórum.
V.  Et cruóre suo vúlnera nostra lavit.
R.  In te triumphávit Rex angelórum.
V.  Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto.
R.  O crux gloriósa, / In te triumphávit Rex angelórum.


Lc 1, 46-55

Ant. O crucis victória et admirábile signum, in cælésti cúria fac nos captáre triúmphum.

Magníficat *
ánima mea Dóminum,
et exsultávit spíritus meus *
in Deo salvatóre meo;
quia respéxit humilitátem ancíllæ suæ, *
ecce enim ex hoc beátam me dicent omnes generatiónes.
Quia fecit mihi magna, qui potens est: *
et sanctum nomen eius,
et misericórdia eius in progénies et progénies *
timéntibus eum.
Fecit poténtiam in brácchio suo, *
dispérsit supérbos mente cordis sui,
depósuit poténtes de sede, *
et exaltávit húmiles,
esuriéntes implévit bonis, *
et dívites dimísit inánes.
Suscépit Israel, púerum suum, *
recordátus misericórdiæ,
sicut locútus est ad patres nostros, *
Abraham et sémini eius in sæcula.
Glória Patri, et Fílio, *
et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper, *
et in sæcula sæculórum. Amen.

Ant. O crucis victória et admirábile signum, in cælésti cúria fac nos captáre triúmphum.



Redemptórem nostrum, qui per crucem suam nos redémit, fidénter deprecémur:
Per crucem exálta nos ad regnum tuum.

Christe, qui teípsum exinanísti, formam servi accípiens, in similitúdinem hóminum factus,
- præsta ut membra Ecclésiæ imiténtur humilitátem tuam.
Per crucem exálta nos ad regnum tuum.

Christe, qui humiliásti teípsum, factus obœdiens usque ad mortem, mortem autem crucis,
- da servis tuis obœdiéntiam et patiéntiam.
Per crucem exálta nos ad regnum tuum.

Christe, qui exaltátus es a Deo et accepísti nomen super omne nomen,
- concéde fidélibus tuis perseverántiam usque ad finem.
Per crucem exálta nos ad regnum tuum.

Christe, cuius in nómine omne genu flectétur cæléstium, terréstrium et infernórum,
- infúnde caritátem homínibus, ut te adórent in pace.
Per crucem exálta nos ad regnum tuum.

Christe, quem omnis lingua confitébitur Dóminum in glóriam Dei Patris,
- áccipe fratres nostros defúnctos in regnum beatitúdinis perpétuæ.
Per crucem exálta nos ad regnum tuum.


Pater noster, qui es in cælis:
sanctificétur nomen tuum;
advéniat regnum tuum;
fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra.
Panem nostrum cotidiánum da nobis hódie;
et dimítte nobis débita nostra,
sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris;
et ne nos indúcas in tentatiónem;
sed líbera nos a malo.



Deus, qui Unigénitum tuum crucem subíre voluísti, ut salvum fáceret genus humánum, præsta, quæsumus, ut, cuius mystérium in terra cognóvimus, eius redemptiónis præmia in cælo cónsequi mereámur. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sæcula sæculórum. Amen.


Si præest sacerdos vel diaconus, populum dimittit, dicens:
V. Dóminus vobíscum.
R. Et cum spíritu tuo.
V. Benedícat vos omnípotens Deus, Pater, et Fílius, et Spíritus Sanctus.
R. Amen.

Et si fit dimissio, sequitur invitatio:
V. Ite in pace.
R. Deo grátias.

Absente sacerdote vel diacono, et in recitatione a solo, sic concluditur:
Dóminus nos benedícat, et ab omni malo deféndat, et ad vitam perdúcat ætérnam. R. Amen.



 Based on LITURGIA HORARUM IUXTA RITUM ROMANUM (editio typica)