WERSJA PREMIUM:


Tu jeste¶:


Menu:




Tabele stron

Teksty LG
Teksty Monastycznej LG
Teksty Liturgia Horarum



 

Internetowa Liturgia Godzin
Wesprzyj rozwój serwisu

 
Die 14 septembris A.D. 2018
IN EXALTATIONE SANCTÆ CRUCIS
Festum

Sexta



V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.
Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper,
et in sæcula sæculórum. Amen. Allelúia.


Rector potens, verax Deus,
qui témperas rerum vices,
splendóre mane ínstruis
et ígnibus merídiem,

Exstíngue flammas lítium,
aufer calórem nóxium,
confer salútem córporum
verámque pacem córdium.

Præsta, Pater piíssime,
Patríque compar Unice,
cum Spíritu Paráclito
regnans per omne sæculum. Amen.

Vel:

Dicámus laudes Dómino
fervénte prompti spíritu;
hora volúta séxies
nos ad orándum próvocat.

In hac enim fidélibus
veræ salútis glória,
beáti Agni hóstia,
crucis virtúte rédditur.

Cuius luce claríssima
tenébricat merídies;
sumámus toto péctore
tanti splendóris grátiam.

Deo Patri sit glória
eiúsque soli Fílio
cum Spíritu Paráclito,
in sempitérna sæcula. Amen.


Qui plures Horas dicit, in una Hora sumit psalmodiam currentem, in ceteris - complementarem.

Ant. Salvátor mundi, salva nos, qui per crucem et sánguinem redemísti nos; auxiliáre nobis, te deprecámur, Deus noster.

Psalmus 21
Afflictio iusti et exauditio
Clamavit Iesus voce magna: "Eli, Eli, lamma sabachtani?" (Mt 27, 46)

I

Deus, Deus meus, quare me dereliquísti? *
Longe a salúte mea verba rugítus mei.
Deus meus, clamo per diem, et non exáudis, *
et nocte, et non est réquies mihi.
Tu autem sanctus es, *
hábitans in láudibus Israel.
In te speravérunt patres nostri, *
speravérunt, et liberásti eos;
ad te clamavérunt, et salvi facti sunt, *
in te speravérunt, et non sunt confúsi.
Ego autem sum vermis et non homo, *
oppróbrium hóminum et abiéctio plebis.
Omnes vidéntes me derisérunt me; *
torquéntes lábia movérunt caput:
"Sperávit in Dómino, erípiat eum; *
salvum fáciat eum, quóniam vult eum".
Quóniam tu es qui extraxísti me de ventre, *
spes mea ad úbera matris meæ.
In te proiéctus sum ex útero, *
de ventre matris meæ Deus meus es tu.
Ne longe fias a me, †
quóniam tribulátio próxima est, *
quóniam non est qui ádiuvet.
Glória Patri, et Fílio, *
et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper, *
et in sæcula sæculórum. Amen.

II

Circumdedérunt me vítuli multi, *
tauri Basan obsedérunt me.
Aperuérunt super me os suum *
sicut leo rápiens et rúgiens.
Sicut aqua effúsus sum, *
et dissolúta sunt ómnia ossa mea.
Factum est cor meum tamquam cera *
liquéscens in médio ventris mei.
Aruit tamquam testa palátum meum, †
et lingua mea adhæsit fáucibus meis, *
et in púlverem mortis deduxísti me.
Quóniam circumdedérunt me canes multi, *
concílium malignántium obsédit me.
Fodérunt manus meas et pedes meos, *
et dinumerávi ómnia ossa mea.
Ipsi vero consideravérunt et inspexérunt me. †
Divisérunt sibi vestiménta mea, *
et super vestem meam misérunt sortem.
Tu autem, Dómine, ne elongáveris, *
fortitúdo mea, ad adiuvándum me festína.
Erue a frámea ánimam meam, *
et de manu canis únicam meam.
Salva me ex ore leónis, *
et a córnibus unicórnium humilitátem meam.
Narrábo nomen tuum frátribus meis, *
in médio ecclésiæ laudábo te.
Glória Patri, et Fílio, *
et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper, *
et in sæcula sæculórum. Amen.

III

Qui timétis Dóminum, laudáte eum, *
univérsum semen Iacob, glorificáte eum.
Métuat eum omne semen Israel, *
quóniam non sprevit neque despéxit afflictiónem páuperis,
nec avértit fáciem suam ab eo, *
et cum clamáret ad eum, exaudívit.
Apud te laus mea in ecclésia magna; *
vota mea reddam in conspéctu timéntium eum.
Edent páuperes et saturabúntur, †
et laudábunt Dóminum qui requírunt eum: *
"Vivant corda eórum in sæculum sæculi".
Reminiscéntur et converténtur ad Dóminum univérsi fines terræ, *
et adorábunt in conspéctu eius univérsæ famíliæ géntium.
Quóniam Dómini est regnum, *
et ipse dominábitur géntium.
Ipsum solum adorábunt omnes qui dórmiunt in terra; *
in conspéctu eius prócident omnes qui descéndunt in púlverem.
Anima autem mea illi vivet, *
et semen meum sérviet ipsi.
Narrábitur de Dómino generatióni ventúræ, †
et annuntiábunt iustítiam eius pópulo qui nascétur: *
"Hæc fecit Dóminus".
Glória Patri, et Fílio, *
et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper, *
et in sæcula sæculórum. Amen.

Ant. Salvátor mundi, salva nos, qui per crucem et sánguinem redemísti nos; auxiliáre nobis, te deprecámur, Deus noster.


Eph 1, 7-8

In Christo habémus redemptiónem per sánguinem eius, remissiónem peccatórum, secúndum divítias grátiæ eius, quæ superabundávit in nobis.

V. Omnis terra adóret te et psallat tibi.
R. Psalmum dicat nómini tuo, Dómine.



Orémus. Deus, qui Unigénitum tuum crucem subíre voluísti, ut salvum fáceret genus humánum, præsta, quæsumus, ut, cuius mystérium in terra cognóvimus, eius redemptiónis præmia in cælis cónsequi mereámur. Per Christum Dóminum nostrum. Amen.


Saltem in celebratione communi, additur acclamatio:

V. Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.



 Based on LITURGIA HORARUM IUXTA RITUM ROMANUM (editio typica)