WERSJA PREMIUM:


Tu jeste¶:


Menu:




Tabele stron

Teksty LG
Teksty Monastycznej LG
Teksty Liturgia Horarum



 

Internetowa Liturgia Godzin
Wesprzyj rozwój serwisu

 
Die 14 septembris A.D. 2018
IN EXALTATIONE SANCTÆ CRUCIS
Festum

Laudes matutinæ



V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.
Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper,
et in sæcula sæculórum. Amen. Allelúia.

Quæ omnia omittuntur, quando Invitatorium immediate præcedit.


Signum crucis mirábile
totum per orbem prænitet,
in qua pepéndit ínnocens
Christus, redémptor ómnium.

Hæc arbor est sublímior
cedris, habet quas Líbanus,
quæ poma nescit nóxia,
sed ferre vitæ præmia.

Te, Christe, rex piíssime,
huius crucis signáculo
horis, moméntis ómnibus
muníre nos non ábnuas,

Ut ore tibi cónsono
et corde devotíssimo
possímus omni témpore
laudes reférre débitas.

Patri, tibi, Paráclito
sit æqua, Iesu, glória,
qui nos crucis victória
concédis usque pérfrui. Amen.


Ant. 1 Crucem sanctam súbiit, qui inférnum confrégit; accínctus est poténtia, surréxit die tértia.

Psalmus 62, 2-9
Anima Dominum sitiens
Ad Deum vigilat, qui opera noctis reicit

Deus, Deus meus es tu; *
ad te de luce vígilo.
Sitívit in te ánima mea, *
te desiderávit caro mea.
In terra desérta et árida et inaquósa, †
sic in sancto appárui tibi, *
ut vidérem virtútem tuam et glóriam tuam.
Quóniam mélior est misericórdia tua super vitas, *
lábia mea laudábunt te.
Sic benedícam te in vita mea, *
et in nómine tuo levábo manus meas.
Sicut ádipe et pinguédine repleátur ánima mea, *
et lábiis exsultatiónis laudábit os meum.
Cum memor ero tui super stratum meum, *
in matutínis meditábor de te,
quia fuísti adiútor meus, *
et in velaménto alárum tuárum exsultábo.
Adhæsit ánima mea post te, *
me suscépit déxtera tua.
Glória Patri, et Fílio, *
et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper, *
et in sæcula sæculórum. Amen.

Ant. Crucem sanctam súbiit, qui inférnum confrégit; accínctus est poténtia, surréxit die tértia.

Ant. 2 Crux benedícta nitet, Dóminus qua carne pepéndit atque cruóre suo vúlnera nostra lavit.

Canticum (Dan 3, 57-88. 56)
Omnis creatura laudet Dominum
Laudem dicite Deo nostro, omnes servi eius (Ap 19, 5)

Benedícite, ómnia ópera Dómini, Dómino; *
laudáte et superexaltáte eum in sæcula.
Benedícite, cæli, Dómino; *
benedícite, ángeli Dómini, Dómino.
Benedícite, aquæ omnes quæ super cælos sunt, Dómino; *
benedícite, omnes virtu Dómino.
Benedícite, sol et luna, Dómino; *
benedícite, stellæ cæli, Dómino.
Benedícite, omnis imber et ros, Dómino; *
benedícite, omnes venti, Dómino.
Benedícite, ignis et æstus, Dómino; *
benedícite, frigus et æstus, Dómino.
Benedícite, rores et pruína, Dómino; *
benedícite, gelu et frigus, Dómino.
Benedícite, glácies et nives, Dómino; *
benedícite, noctes et dies, Dómino.
Benedícite, lux et ténebræ, Dómino; *
benedícite, fúlgura et nubes, Dómino.
Benedícat terra Dóminum; *
laudet et superexáltet eum in sæcula.
Benedícite, montes et colles, Dómino;*
benedícite, univérsa germinántia in terra, Dómino.
Benedícite, mária et flúmina, Dómino; *
benedícite, fontes, Dómino.
Benedícite, cete et ómnia quæ movéntur in aquis, Dómino; *
benedícite, omnes vólucres cæli, Dómino.
Benedícite, omnes béstiæ et pécora, Dómino; *
benedícite, fílii hóminum, Dómino.
Benedícat Israel Dómino; *
laudáte et superexaltáte eum in sæcula.
Benedícite, sacerdótes Dómini, Dómino; *
benedícite, servi Dómini, Dómino.
Benedícite, spíritus et ánimæ iustórum, Dómino; *
benedícite, sancti et húmiles corde, Dómino.
Benedícite, Ananía, Azaría, Mísael, Dómino; *
laudáte et superexaltáte eum in sæcula.
Benedicámus Patrem et Fílium cum Sancto Spíritu; *
laudémus et superexaltémus eum in sæcula.
Benedíctus es in firmaménto cæli *
et laudábilis et gloriósus in sæcula.

In fine huius cantici non dicitur Glória Patri.

Ant. Crux benedícta nitet, Dóminus qua carne pepéndit atque cruóre suo vúlnera nostra lavit.

Ant. 3 Crux alma fulget, per quam salus réddita est mundo: crux vincit, crux regnat, crux repéllit omne crimen, allelúia.

Psalmus 149
Exsultatio sanctorum
Filii Ecclesiœ, filii novi populi exsultent in rege suo: in Christo (Hesychius)

Cantáte Dómino cánticum novum; *
laus eius in ecclésia sanctórum.
Lætétur Israel in eo qui fecit eum, *
et fílii Sion exsúltent in rege suo.
Laudent nomen eius in choro, *
in týmpano et cíthara psallant ei.
Quia beneplácitum est Dómino in pópulo suo, *
et honorábit mansuétos in salúte.
Iúbilent sancti in glória, *
læténtur in cubílibus suis.
Exaltatiónes Dei in gútture eórum, *
et gládii ancípites in mánibus eórum,
ad faciéndam vindíctam in natiónibus, *
castigatiónes in pópulis,
ad alligándos reges eórum in compédibus, *
et nóbiles eórum in mánicis férreis,
ad faciéndum in eis iudícium conscríptum: *
glória hæc est ómnibus sanctis eius.
Glória Patri, et Fílio, *
et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper, *
et in sæcula sæculórum. Amen.

Ant. Crux alma fulget, per quam salus réddita est mundo: crux vincit, crux regnat, crux repéllit omne crimen, allelúia.


Hebr 2, 9-10

Vidémus Iesum propter passiónem mortis glória et honóre coronátum, ut grátia Dei pro ómnibus gustáret mortem. Decébat enim eum, propter quem ómnia et per quem ómnia, qui multos fílios in glóriam addúxerat, auctórem salútis eórum per passiónem consummáre.



V.  Adorámus te, Christe, * Et benedícimus tibi.
R.  Adorámus te, Christe, / Et benedícimus tibi.
V.  Quia per crucem tuam redemísti mundum.
R.  Et benedícimus tibi.
V.  Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto.
R.  Adorámus te, Christe, / Et benedícimus tibi.


Lc 1, 68-79

Ant. Crucem tuam adorámus, Dómine, et sanctam resurrectiónem tuam laudámus et glorificámus: ecce enim propter lignum venit gáudium in univérso mundo.

Benedíctus Dóminus Deus Israel, *
quia visitávit et fecit redemptiónem plebis suæ;
et eréxit cornu salútis nobis, *
in domo David, púeri sui:
sicut lócutus est per os sanctórum, *
qui a sæculo sunt, prophetárum eius;
salútem ex inimícis nostris, *
et de manu ómnium, qui odérunt nos:
ad faciéndam misericórdiam cum pátribus nostris, *
et memorári testaménti sui sancti;
iusiurándum, quod iurávit ad Abraham, patrem nostrum, *
datúrum se nobis,
ut sine timóre, de manu inimicórum nostrórum liberáti, *
serviámus illi,
in sanctitáte et iustítia coram ipso, *
ómnibus diébus nostris.
Et tu, puer, prophéta Altíssimi vocáberis: *
præíbis enim ante fáciem Dómini paráre vias eius,
ad dandam sciéntiam salútis plebi eius, *
in remissiónem peccatórum eórum,
per víscera misericórdiæ Dei nostri, *
in quibus visitábit nos Oriens ex alto:
illumináre his, qui in ténebris et in umbra mortis sedent, *
ad dirigéndos pedes nostros in viam pacis.
Glória Patri, et Fílio, *
et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper, *
et in sæcula sæculórum. Amen.

Ant. Crucem tuam adorámus, Dómine, et sanctam resurrectiónem tuam laudámus et glorificámus: ecce enim propter lignum venit gáudium in univérso mundo.



Redemptórem nostrum, qui per crucem suam nos redémit, fidénter deprecémur:
Per crucem tuam salva nos, Dómine.

Fili Dei, qui per signum serpéntis ænei sanásti pópulum Israel,
- prótege nos hódie a morsu peccáti.
Per crucem tuam salva nos, Dómine.

Fili hóminis, qui exaltátus es in cruce sicut a Móyse serpens in desérto,
- exálta nos ad gáudia regni tui.
Per crucem tuam salva nos, Dómine.

Fili unigénite Patris, qui datus es mundo, ut omnis qui credit in te, non péreat,
- concéde vitam ætérnam quæréntibus fáciem tuam.
Per crucem tuam salva nos, Dómine.

Fili dilécte Patris, qui non missus es in mundum ut iúdices mundum, sed ut per te salvétur mundus,
- da fidem propínquis nostris, ne péreant.
Per crucem tuam salva nos, Dómine.

Fili ætérne Patris, qui ignem venísti míttere in terram et voluísti ut accendátur,
- præsta, ut faciámus veritátem et veniámus ad lucem.
Per crucem tuam salva nos, Dómine.


Pater noster, qui es in cælis:
sanctificétur nomen tuum;
advéniat regnum tuum;
fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra.
Panem nostrum cotidiánum da nobis hódie;
et dimítte nobis débita nostra,
sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris;
et ne nos indúcas in tentatiónem;
sed líbera nos a malo.



Deus, qui Unigénitum tuum crucem subíre voluísti, ut salvum fáceret genus humánum, præsta, quæsumus, ut, cuius mystérium in terra cognóvimus, eius redemptiónis præmia in cælis cónsequi mereámur. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sæcula sæculórum. Amen.


Si præest sacerdos vel diaconus, populum dimittit, dicens:
V. Dóminus vobíscum.
R. Et cum spíritu tuo.
V. Benedícat vos omnípotens Deus, Pater, et Fílius, et Spíritus Sanctus.
R. Amen.

Et si fit dimissio, sequitur invitatio:
V. Ite in pace.
R. Deo grátias.

Absente sacerdote vel diacono, et in recitatione a solo, sic concluditur:
Dóminus nos benedícat, et ab omni malo deféndat, et ad vitam perdúcat ætérnam. R. Amen.



 Based on LITURGIA HORARUM IUXTA RITUM ROMANUM (editio typica)