WERSJA PREMIUM:


Tu jeste¶:


Menu:




Tabele stron

Teksty LG
Teksty Monastycznej LG
Teksty Liturgia Horarum



 

Internetowa Liturgia Godzin
Wesprzyj rozwój serwisu

 
Die 14 septembris A.D. 2018
IN EXALTATIONE SANCTÆ CRUCIS
Festum

Completorium



V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.
Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper,
et in sæcula sæculórum. Amen. Allelúia.

Postea laudabiliter fit conscientiæ discussio, quæ in celebratione communi inseri potest in actum pænitentialem, iuxta formulas in Missa adhibitas.


Te lucis ante términum,
rerum creátor, póscimus,
ut sólita cleméntia
sis præsul ad custódiam.

Te corda nostra sómnient,
te per sopórem séntiant,
tuámque semper glóriam
vicína luce cóncinant.

Vitam salúbrem tríbue,
nostrum calórem réfice,
tætram noctis calíginem
tua collústret cláritas.

Præsta, Pater omnípotens,
per Iesum Christum Dóminum,
qui tecum in perpétuum
regnat cum Sancto Spíritu. Amen.


Ant. In die clamávi et nocte coram te, Dómine.

Psalmus 87
Hominis graviter ægrotantis oratio
Hæc est hora vestra et potestas tenebrarum (Lc 22, 53)

Dómine, Deus salútis meæ, *
in die clamávi et nocte coram te.
Intret in conspéctu tuo orátio mea, *
inclína aurem tuam ad precem meam.
Quia repléta est malis ánima mea, *
et vita mea inférno appropinquávit.
Æstimátus sum cum descendéntibus in lacum, *
factus sum sicut homo sine adiutório.
Inter mórtuos stratum meum, *
sicut vulneráti dormiéntes in sepúlcris;
quorum non es memor ámplius, *
et ipsi de manu tua abscíssi sunt.
Posuísti me in lacu inferióri, *
in tenebrósis et in umbra mortis.
Super me gravátus est furor tuus, *
et omnes fluctus tuos induxísti super me.
Longe fecísti notos meos a me, *
posuísti me abominatiónem eis;
conclúsus sum et non egrédiar; *
óculi mei languérunt præ afílictióne.
Clamávi ad te, Dómine, tota die, *
expándi ad te manus meas.
Numquid mórtuis fácies mirabília, *
aut surgent umbræ et confitebúntur tibi?
Numquid narrábit áliquis in sepúlcro misericórdiam tuam, *
et veritátem tuam in loco perditiónis?
Numquid cognoscéntur in ténebris mirabília tua, *
et iustítia tua in terra obliviónis?
Et ego ad te, Dómine, clamávi, *
et mane orátio mea prævéniet te.
Ut quid, Dómine, repéllis ánimam meam, *
abscóndis fáciem tuam a me?
Pauper sum ego et móriens a iuventúte mea; *
portávi pavóres tuos et conturbátus sum.
Super me transiérunt iræ tuæ, *
et terróres tui evertérunt me.
Circuiérunt me sicut aqua tota die, *
circumdedérunt me simul.
Elongásti a me amícum et próximum, *
et noti mei sunt ténebræ.
Glória Patri, et Fílio, *
et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper, *
et in sæcula sæculórum. Amen.

Ant. In die clamávi et nocte coram te, Dómine.


Ier 14, 9

Tu autem in nobis es, Dómine, et nomen sanctum tuum invocátum est super nos: ne derelínquas nos, Dómine Deus noster.


RESPONSORIUM BREVE

R.   In manus tuas, Dómine, * Comméndo spíritum meum.
V.   In manus tuas, Dómine, / Comméndo spíritum meum.
R.   Redemísti nos, Dómine Deus veritátis.
V.   Comméndo spíritum meum.
R.   Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto.
V.   In manus tuas, Dómine, / Comméndo spíritum meum.


Lc 2, 29-32

Ant. Salva nos, Dómine, vigilántes, custódi nos dormiéntes, ut vigilémus cum Christo et requiescámus in pace.

Nunc dimíttis servum tuum, Dómine, *
secúndum verbum tuum in pace;
quia vidérunt óculi mei *
salutáre tuum,
quod parásti *
ante fáciem ómnium populórum:
lumen ad revelatiónem géntium *
et glóriam plebis tuæ Israel.
Glória Patri, et Fílio, *
et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper, *
et in sæcula sæculórum. Amen.

Ant. Salva nos, Dómine, vigilántes, custódi nos dormiéntes, ut vigilémus cum Christo et requiescámus in pace.


Oremus. Concéde nos, omnípotens Deus, ita sepúlto Unigénito tuo fidéliter inhærére, ut cum ipso in novitáte vitæ resúrgere mereámur. Qui vivit et regnat in sæcula sæculórum. Amen.

Noctem quiétam et finem perféctum concédat nobis Dóminus omnípotens. R. Amen.


Salve, Regína, mater misericórdiæ;
vita, dulcédo et spes nostra, salve.
Ad te clamámus, éxsules fílii Evæ.
Ad te suspirámus, geméntes et flentes
in hac lacrimárum valle.

Eia ergo, advocáta nostra,
illos tuos misericórdes óculos ad nos convérte.
Et Iesum, benedíctum fructum ventris tui,
nobis post hoc exsílium osténde.
O clemens, o pia, o dulcis Virgo María.


 Based on LITURGIA HORARUM IUXTA RITUM ROMANUM (editio typica)