WERSJA PREMIUM:


Tu jeste¶:


Menu:




Tabele stron

Teksty LG
Teksty Monastycznej LG
Teksty Liturgia Horarum



 

Internetowa Liturgia Godzin
Wesprzyj rozwój serwisu

 
Die 15 aprilis A.D. 2019
Hebdomada sancta
Feria secunda

Completorium



V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.
Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper,
et in sæcula sæculórum. Amen.

Postea laudabiliter fit conscientiæ discussio, quæ in celebratione communi inseri potest in actum pænitentialem, iuxta formulas in Missa adhibitas.


Christe, qui, splendor et dies,
noctis tenébras détegis,
lucísque lumen créderis,
lumen beátis prædicans,

Precámur, sancte Dómine,
hac nocte nos custódias;
sit nobis in te réquies
quiétas horas tríbue.

Somno si dantur óculi,
cor semper ad te vígilet;
tuáque dextra prótegas
fidéles, qui te díligunt.

Defénsor noster, áspice,
insidiántes réprime,
gubérna tuos fámulos,
quos sánguine mercátus es.

Sit, Christe, rex piíssime,
tibi Patríque glória,
cum Spíritu Paráclito,
in sempitérna sæcula. Amen.


Ant. Tu, Dómine Deus, pátiens et multæ misericórdiæ.

Psalmus 85
Pauperis in rebus adversis oratio
Benedictus Deus, qui consolatur nos in omni tribulatione nostra (2 Cor 1, 3. 4)

Inclína, Dómine, aurem tuam et exáudi me, *
quóniam inops et pauper sum ego.
Custódi ánimam meam, quóniam sanctus sum; *
salvum fac servum tuum, Deus meus, sperántem in te.
Miserére mei, Dómine, *
quóniam ad te clamávi tota die.
Lætífica ánimam servi tui, *
quóniam ad te, Dómine, ánimam meam levávi.
Quóniam tu, Dómine, suávis et mitis, *
et multæ misericórdiæ ómnibus invocántibus te,
Auribus pércipe, Dómine, oratiónem meam, *
et inténde voci deprecatiónis meæ.
In die tribulatiónis meæ clamávi ad te, *
quia exáudies me.
Non est símilis tui in diis, Dómine, *
et nihil sicut ópera tua.
Omnes gentes quascúmque fecísti, vénient, †
et adorábunt coram te, Dómine; *
et glorificábunt nomen tuum,
quóniam magnus es tu, et fáciens mirabília: *
tu es Deus solus.
Doce me, Dómine, viam tuam, *
et ingrédiar in veritáte tua;
simplex fac cor meum, *
ut tímeat nomen tuum.
Confitébor tibi, Dómine Deus meus, in toto corde meo, *
et glorificábo nomen tuum in ætérnum,
quia misericórdia tua magna est super me, *
et eruísti ánimam meam ex inférno inferióri.
Deús, supérbi insurrexérunt super me, †
et synagóga poténtium quæsiérunt ánimam meam, *
et non proposuérunt te in conspéctu suo.
Et tu, Dómine, Deus miserátor et miséricors, *
pátiens et multæ misericórdiæ et veritátis.
Réspice in me et miserére mei; †
da fortitúdinem tuam púero tuo, *
et salvum fac fílium ancíllæ tuæ.
Fac mecum signum in bonum, †
ut vídeant qui odérunt me et confundántur, *
quóniam tu, Dómine, adiuvísti me et consolátus es me.
Glória Patri, et Fílio, *
et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper, *
et in sæcula sæculórum. Amen.

Ant. Tu, Dómine Deus, pátiens et multæ misericórdiæ.


1 Th 5, 9-10

Pósuit nos Deus in acquisitiónem salútis, per Dóminum nostrum Iesum Christum, qui mórtuus est pro nobis, ut, sive vigilémus sive dormiámus, simul cum illo vivámus.


RESPONSORIUM BREVE

R.   In manus tuas, Dómine, * Comméndo spíritum meum.
V.   In manus tuas, Dómine, / Comméndo spíritum meum.
R.   Redemísti nos, Dómine Deus veritátis.
V.   Comméndo spíritum meum.
R.   Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto.
V.   In manus tuas, Dómine, / Comméndo spíritum meum.


Lc 2, 29-32

Ant. Salva nos, Dómine, vigilántes, custódi nos dormiéntes, ut vigilémus cum Christo et requiescámus in pace.

Nunc dimíttis servum tuum, Dómine, *
secúndum verbum tuum in pace;
quia vidérunt óculi mei *
salutáre tuum,
quod parásti *
ante fáciem ómnium populórum:
lumen ad revelatiónem géntium *
et glóriam plebis tuæ Israel.
Glória Patri, et Fílio, *
et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper, *
et in sæcula sæculórum. Amen.

Ant. Salva nos, Dómine, vigilántes, custódi nos dormiéntes, ut vigilémus cum Christo et requiescámus in pace.


Oremus. Quiétem, Dómine, corpóribus nostris tríbue salutárem, et quæ fúdimus hódie sémina per labórem, fac ut messem gérminent sempitérnam. Per Christum, Dóminum nostrum. Amen.

Noctem quiétam et finem perféctum concédat nobis Dóminus omnípotens. R. Amen.


Ave, Regína cælórum,
ave, Dómina angelórum,
salve, radix, salve, porta,
ex qua mundo lux est orta.

Gaude, Virgo gloriósa,
super omnes speciósa;
vale, o valde decóra,
et pro nobis Christum exóra.


 Based on LITURGIA HORARUM IUXTA RITUM ROMANUM (editio typica)