Localisation:


Menu:
Internetowa Liturgia Godzin

Hebdomada sancta
Feria quinta

Sexta



V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.
Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper,
et in sæcula sæculórum. Amen.


Celsæ salútis gáudia
mundus fidélis iúbilet:
Iesus, redémptor ómnium,
mortis perémit príncipem.

Palmæ et olívæ súrculos
cœtus viándo déferens,
"Hosánna David fílio"
claris frequéntat vócibus.

Nos ergo summo príncipi
currámus omnes óbviam;
melos canéntes glóriæ,
palmas gerámus gáudii.

Cursúsque nostros lúbricos
donis beátis súblevet,
grates ut omni témpore
ipsi ferámus débitas.

Deo Patri sit glória
eiúsque soli Fílio
cum Spíritu Paráclito,
in sempitérna sæcula. Amen.


Qui plures Horas dicit, in una Hora sumit psalmodiam currentem, in ceteris - complementarem.

Ant. Sicut novit me Pater, et ego agnósco Patrem, et ánimam meam pono pro óvibus meis.

Psalmus 118, 65-72
IX (Teth)

Bonitátem fécisti cum servo tuo, Dómine, *
secúndum verbum tuum.
Bonitátem et prudéntiam et sciéntiam doce me, *
quia præcéptis tuis crédidi.
Priúsquam humiliárer ego errávi; *
nunc autem elóquium tuum custódiam.
Bonus es tu et benefáciens, *
doce me iustiíicatiónes tuas.
Excogitavérunt contra me dolósa supérbi, *
ego autem in toto corde meo servábo mandáta tua.
Incrassátum est sicut adeps cor eórum, *
ego vero in lege tua delectátus sum.
Bonum mihi quia humiliátus sum, *
ut discam iustificatiónes tuas.
Bonum mihi lex oris tui, *
super mília auri et argénti.
Glória Patri, et Fílio, *
et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper, *
et in sæcula sæculórum. Amen.

Psalmus 55, 2-7b. 9-14
Fiducia in Domini verbo collocata
Christus in passione monstratur (S. Hieronymus)

Miserére mei, Deus, quóniam conculcávit me homo, *
tota die impúgnans oppréssit me.
Conculcavérunt me inimíci mei tota die, *
quóniam multi pugnant advérsum me, Altíssime.
In quacúmque die timébo, *
ego in te sperábo.
In Deo, cuius laudábo sermónem, †
in Deo sperávi; *
non timébo: quid fáciet mihi caro?
Tota die rem meam perturbábant, *
advérsum me omnes cogitatiónes eórum in malum.
Concitábant iúrgia, insidiabántur, *
ipsi calcáneum meum observábant.
Peregrinatiónes meas tu numerásti: †
pone lácrimas meas in utre tuo; *
nonne in supputatióne tua?
Tunc converténtur inimíci mei retrórsum, †
in quacúmque die invocávero: *
ecce cognóvi quóniam Deus meus es.
In Deo, cuius laudábo sermónem, *
in Dómino, cuius laudábo sermónem,
in Deo sperávi, *
non timébo: quid fáciet mihi homo?
Super me sunt, Deus, vota tua; *
reddam laudatiónes tibi;
ánimam meam de morte, †
et pedes meos de lapsu, *
ut ámbulem coram Deo in lúmine vivéntium.
Glória Patri, et Fílio, *
et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper, *
et in sæcula sæculórum. Amen.

Psalmus 56
In afflictione oratio matutina
Passionem Domini cantat iste psalmus (S. Augustinus)

Miserére mei, Deus, miserére mei, *
quóniam in te cónfugit ánima mea;
et in umbra alárum tuárum confúgiam, *
donec tránseant insídiæ.
Clamábo ad Deum altíssimum, *
Deum qui benefécit mihi.
Mittet de cælo, et liberábit me; †
dabit in oppróbrium conculcántes me. *
Mittet Deus misericórdiam suam et veritátem suam.
Anima mea recúmbit in médio catulórum leónum, *
devorántium fílios hóminum.
Dentes eórum arma et sagíttæ, *
et lingua eórum gládius acútus.
Exaltáre super cælos, Deus, *
super omnem terram glória tua.
Láqueum paravérunt pédibus meis, *
et incurvávit se ánima mea;
fodérunt ante fáciem meam fóveam, *
et ipsi incidérunt in eam.
Parátum cor meum, Deus, †
parátum cor meum; *
cantábo et psalmum dicam.
Exsúrge, glória mea, †
exsúrge, psaltérium et cíthara, *
excitábo auróram.
Confitébor tibi in pópulis, Dómine, *
et psalmum dicam tibi in natiónibus,
quóniam magnificáta est usque ad cælos misericórdia tua, *
et usque ad nubes véritas tua.
Exaltáre super cælos, Deus, *
super omnem terram glória tua.
Glória Patri, et Fílio, *
et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper, *
et in sæcula sæculórum. Amen.

Ant. Sicut novit me Pater, et ego agnósco Patrem, et ánimam meam pono pro óvibus meis.


Hebr 7, 26-27

Talis decébat ut nobis esset póntifex, sanctus, ínnocens, impollútus, segregátus a peccatóribus, et excélsior cælis factus; qui non habet necessitátem cotídie, quemádmodum pontífices, prius pro suis delíctis hóstias offérre, deínde pro pópuli: hoc enim fecit semel semetípsum offeréndo Iesus Christus Dóminus noster.

V. Vere languóres nostros ipse tulit.
R. Et iniquitátes nostras ipse portávit.



Orémus. Deus, quem dilígere et amáre iustítia est, ineffábilis grátiæ tuæ in nobis dona multíplica, et, qui fecísti nos in morte Fílii tui speráre quæ crédimus, fac nos, eódem resurgénte, perveníre quo téndimus. Qui vivit et regnat in sæcula sæculórum. Amen.


Saltem in celebratione communi, additur acclamatio:

V. Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.



 Based on LITURGIA HORARUM IUXTA RITUM ROMANUM (editio typica)