Localisation:


Menu:
Internetowa Liturgia Godzin

Die 23 decembris

Laudes matutinæ



V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.
Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper,
et in sæcula sæculórum. Amen. Allelúia.

Quæ omnia omittuntur, quando Invitatorium immediate præcedit.


Magnis prophétæ vócibus
veníre Christum núntiant,
lætæ salútis prævia,
qua nos redémit, grátia.

Hinc mane nostrum prómicat
et corda læta exæstuant,
cum vox fidélis pérsonat
prænuntiátrix glóriæ.

Advéntus hic primus fuit,
puníre quo non sæculum
venit, sed ulcus térgere,
salvándo quod períerat.

At nos secúndus præmonet
adésse Christum iánuis,
sanctis corónas réddere
cælíque regna pándere.

Ætérna lux promíttitur
sidúsque salvans prómitur;
iam nos iubar præfúlgidum
ad ius vocat cæléstium.

Te, Christe, solum quærimus
vidére, sicut es Deus,
ut perpes hæc sit vísio
perénne laudis cánticum. Amen.


Antiphonæ et psalmi de die currente


Ier 30, 21a. 22

Hæc dicit Dóminus: Erit dux eius ex Iacob, et princeps de médio eius procédet; et applicábo eum, et accédet ad me. Et éritis mihi in pópulum, et ego ero vobis in Deum.



V.  Super te, Ierúsalem, * Oriétur Dóminus.
R.  Super te, Ierúsalem, / Oriétur Dóminus.
V.  Et glória eius in te vidébitur.
R.  Oriétur Dóminus.
V.  Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto.
R.  Super te, Ierúsalem, / Oriétur Dóminus.


Lc 1, 68-79

Ant. Ecce compléta sunt ómnia, quæ dicta sunt per Angelum de Vírgine María.

Benedíctus Dóminus Deus Israel, *
quia visitávit et fecit redemptiónem plebis suæ;
et eréxit cornu salútis nobis, *
in domo David, púeri sui:
sicut lócutus est per os sanctórum, *
qui a sæculo sunt, prophetárum eius;
salútem ex inimícis nostris, *
et de manu ómnium, qui odérunt nos:
ad faciéndam misericórdiam cum pátribus nostris, *
et memorári testaménti sui sancti;
iusiurándum, quod iurávit ad Abraham, patrem nostrum, *
datúrum se nobis,
ut sine timóre, de manu inimicórum nostrórum liberáti, *
serviámus illi,
in sanctitáte et iustítia coram ipso, *
ómnibus diébus nostris.
Et tu, puer, prophéta Altíssimi vocáberis: *
præíbis enim ante fáciem Dómini paráre vias eius,
ad dandam sciéntiam salútis plebi eius, *
in remissiónem peccatórum eórum,
per víscera misericórdiæ Dei nostri, *
in quibus visitábit nos Oriens ex alto:
illumináre his, qui in ténebris et in umbra mortis sedent, *
ad dirigéndos pedes nostros in viam pacis.
Glória Patri, et Fílio, *
et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper, *
et in sæcula sæculórum. Amen.

Ant. Ecce compléta sunt ómnia, quæ dicta sunt per Angelum de Vírgine María.



Deum Patrem, fratres caríssimi, implorántes, qui misit Fílium suum ad salvándos hómines, súpplices acclamémus:
Osténde nobis, Dómine, misericórdiam tuam.

Christum tuum, Pater clementíssime, quem plena fide os nostrum annúntiat,
- conversátio nostra ópere ne despíciat.
Osténde nobis, Dómine, misericórdiam tuam.

Qui Fílium tuum misísti ad salútem,
- univérsum aufer a fácie terræ et a civitáte ista dolórem.
Osténde nobis, Dómine, misericórdiam tuam.

Terra nostra advéntu Fílii tui iucunditáte perfúsa,
- tuæ plenitúdinis gáudium ubérius experiátur.
Osténde nobis, Dómine, misericórdiam tuam.

Per misericórdiam tuam, fac ut nos pie et sóbrie in hoc sæculo vivámus,
- exspectántes beátam spem et advéntum glóriæ Christi.
Osténde nobis, Dómine, misericórdiam tuam.


Pater noster, qui es in cælis:
sanctificétur nomen tuum;
advéniat regnum tuum;
fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra.
Panem nostrum cotidiánum da nobis hódie;
et dimítte nobis débita nostra,
sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris;
et ne nos indúcas in tentatiónem;
sed líbera nos a malo.



Omnípotens sempitérne Deus, nativitátem Fílii tui secúndum carnem propinquáre cernéntes, quæsumus, ut nobis indígnis fámulis tuis misericórdiam præstet Verbum, quod ex Vírgine María dignátum est caro fíeri, et habitáre in nobis. Qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sæcula sæculórum. Amen.


Si præest sacerdos vel diaconus, populum dimittit, dicens:
V. Dóminus vobíscum.
R. Et cum spíritu tuo.
V. Benedícat vos omnípotens Deus, Pater, et Fílius, et Spíritus Sanctus.
R. Amen.

Et si fit dimissio, sequitur invitatio:
V. Ite in pace.
R. Deo grátias.

Absente sacerdote vel diacono, et in recitatione a solo, sic concluditur:
Dóminus nos benedícat, et ab omni malo deféndat, et ad vitam perdúcat ætérnam. R. Amen.



 Based on LITURGIA HORARUM IUXTA RITUM ROMANUM (editio typica)