Localisation:


Menu:
Internetowa Liturgia Godzin

Die 14 maii
S. MATTHIÆ, APOSTOLI
Festum

Officium lectionis



V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.
Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper,
et in sæcula sæculórum. Amen. Allelúia.

Omnia supra dicta omittuntur, quando Invitatorium immediate præcedit.


Matthía, sacratíssimo
Apostolórum cœtui
quam miro tu consílio
ascríptus es divínitus!

Abscésserat discípulus,
tristi miser suspéndio
magni gradum fastígii
Christíque amórem dénegans.

En Christi te diléctio
ad eius transfert glóriam,
Petri movénte lábia
sortésque Sancto Spíritu.

Tanto dicátus múneri,
lucem revélas géntibus
ad mortem usque, strénuus
Iesum conféssus sánguine.

Da nos, beáte Apóstole,
lætis promptísque córdibus
almus quascúmque Spíritus
vias demónstrat, pérsequi.

Sit Trinitáti glória,
quæ nobis ad cæléstia
per te concédat scándere
hymnósque ætérnos dícere. Amen.


Ant. 1 In omnem terram exívit sonus eórum, et in fines orbis terræ verba eórum, allelúia.

Psalmus 18 A, 2-7
Laus Domini rerum conditoris
Visitavit nos Oriens ex alto... ad dirigendos pedes nostros in viam pacis (Lc 1, 78. 79)

Cæli enárrant glóriam Dei, *
et ópera mánuum eius annúntiat firmaméntum.
Dies diéi erúctat verbum, *
et nox nocti índicat sciéntiam.
Non sunt loquélæ neque sermónes, *
quorum non intellegántur voces.
In omnem terram exívit sonus eórum, *
et in fines orbis terræ verba eórum.
Soli pósuit tabernáculum in eis, †
et ipse tamquam sponsus procédens de thálamo suo, *
exsultávit ut gigas ad curréndam viam.
A fínibus cælórum egréssio eius, †
et occúrsus eius usque ad fines eórum, *
nec est quod se abscondat a calóre eius.
Glória Patri, et Fílio, *
et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper, *
et in sæcula sæculórum. Amen.

Ant. In omnem terram exívit sonus eórum, et in fines orbis terræ verba eórum, allelúia.

Ant. 2 Annuntiavérunt ópera Dei, et facta eius intellexérunt, allelúia.

Psalmus 63
Contra hostes oratio
Maxime Domino passio commendatur in hoc psalmo (S. Augustinus)

Exáudi, Deus, vocem meam in meditatióne mea; *
a timóre inimíci custódi ánimam meam.
Prótege me a convéntu malignántium, *
a multitúdine operántium iniquitátem.
Qui exacuérunt ut gládium linguas suas, †
intendérunt sagíttas suas, venéfica verba, *
ut sagíttent in occúltis immaculátum.
Súbito sagittábunt eum, et non timébunt, *
firmavérunt sibi consílium nequam.
Disputavérunt, ut abscónderent láqueos, *
dixérunt: "Quis vidébit eos?"
Excogitavérunt iníqua, †
perfecérunt excogitáta consília. *
Interióra hóminis et cor eius abýssus.
Et sagittávit illos Deus; †
súbito factæ sunt plagæ eórum, *
et infirmávit eos lingua eórum.
Caput movébunt omnes qui vidébunt eos, *
et timébit omnis homo;
et annuntiábunt ópera Dei, *
et facta eius intéllegent.
Lætábitur iustus in Dómino et sperábit in eo, *
et gloriabúntur omnes recti corde.
Glória Patri, et Fílio, *
et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper, *
et in sæcula sæculórum. Amen.

Ant. Annuntiavérunt ópera Dei, et facta eius intellexérunt, allelúia.

Ant. 3 Annuntiavérunt iustítiam eius, et vidérunt omnes pópuli glóriam eius, allelúia.

Psalmus 96
Gloria Domini in iudicio
Hic psalmus salutem mundi significat et fidem omnium gentium in ipsum (S. Athanasius)

Dóminus regnávit, exsúltet terra, *
læténtur ínsulæ multæ.
Nubes et calígo in circúitu eius, *
iustítia et iudícium firmaméntum sedis eius.
Ignis ante ipsum præcédet, *
et inflammábit in circúitu inimícos eius.
Illustrárunt fúlgura eius orbem terræ: *
vidit et contrémuit terra.
Montes sicut cera fluxérunt a fácie Dómini, *
a fácie Dómini omnis terra.
Annuntiavérunt cæli iustítiam eius, *
et vidérunt omnes pópuli glóriam eius.
Confundántur omnes qui adórant sculptília, †
et qui gloriántur in simulácris suis. *
Adóráte eum omnes ángeli eius.
Audívit et lætáta est Sion, †
et exsultavérunt fíliæ Iudæ *
propter iudícia tua, Dómine.
Quóniam tu Dóminus, Altíssimus super omnem terram, *
nimis exaltátus es super omnes deos.
Qui dilígitis Dóminum, odíte malum; †
custódit ipse ánimas sanctórum suórum, *
de manu peccatóris liberábit eos.
Lux orta est iusto, *
et rectis corde lætítia.
Lætámini, iusti, in Dómino, *
et confitémini memóriæ sanctitátis eius.
Glória Patri, et Fílio, *
et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper, *
et in sæcula sæculórum. Amen.

Ant. Annuntiavérunt iustítiam eius, et vidérunt omnes pópuli glóriam eius, allelúia.

V. Narravérunt laudes Dómini et virtútes eius, allelúia.
R. Et mirabília eius quæ fecit, allelúia.



De Actibus Apostolórum
5, 12-32

Apostoli in Ecclesia primæva

In diébus illis: Per manus Apostolórum fiébant signa et prodígia multa in plebe; et erant unanímiter omnes in pórticu Salomónis. Ceterórum autem nemo audébat se coniúngere illis, sed magnificábat eos pópulus. Magis autem augebátur credéntium in Dómino multitúdo virórum ac mulíerum, ita ut in platéas eícerent infírmos, et pónerent in léctulis ac grabátis, ut veniénte Petro, saltem umbra illíus obumbráret quemquam illórum, et liberaréntur ab infirmitátibus suis. Concurrébat autem et multitúdo vicinárum civitátum Ierúsalem, afferéntes ægros et vexátos a spirítibus immúndis; qui curabántur omnes.
Exsúrgens autem princeps sacerdótum et omnes qui cum illo erant (quæ est hæresis Sadducæórum), repléti sunt zelo, et iniecérunt manus in Apóstolos, et posuérunt eos in custódia pública. Angelus autem Dómini per noctem apériens iánuas cárceris et edúcens eos, dixit: "Ite, et stantes loquímini in templo plebi ómnia verba vitæ huius".
Qui cum audíssent, intravérunt dilúculo in templum, et docébant. Advéniens autem princeps sacerdótum, et qui cum eo erant, convocavérunt concílium et omnes senióres filiórum Israel; et misérunt ad cárcerem ut adduceréntur. Cum autem veníssent minístri, et apérto cárcere non inveníssent illos, revérsi nuntiavérunt dicéntes: "Cárcerem quidem invénimus clausum cum omni diligéntia, et custódes stantes ante iánuas; aperiéntes autem néminem intus invénimus".
Ut autem audiérunt hos sermónes, magistrátus templi et príncipes sacerdótum ambigébant de illis quidnam fíeret. Advéniens autem quidam, nuntiávit eis: "Quia ecce viri quos posuístis in cárcerem sunt in templo stantes, et docéntes pópulum". Tunc ábiit magistrátus cum minístris, et addúxit illos sine vi; timébant enim pópulum, ne lapidaréntur.
Et cum adduxíssent illos, statuérunt in concílio, et interrogávit eos princeps sacerdótum dicens: "Præcipiéndo præcépimus vobis ne docerétis in nómine isto; et ecce repléstis Ierúsalem doctrína vestra, et vultis indúcere super nos sánguinem hóminis istíus". Respóndens autem Petrus et Apóstoli dixérunt: "Obœdíre opórtet Deo magis quam homínibus. Deus patrum nostrórum suscitávit Iesum, quem vos interemístis suspendéntes in ligno. Hunc príncipem et salvatórem Deus exaltávit déxtera sua, ad dandam pæniténtiam Israéli et remissiónem peccatórum. Et nos sumus testes horum verbórum, et Spíritus Sanctus quem dedit Deus ómnibus obœdiéntibus sibi".


Act 4, 33. 31

R. Virtúte magna reddébant Apóstoli testimónium resurrectiónis Iesu Christi, * Et grátia magna erat in ómnibus illis, allelúia.
V. Repléti quidem Spíritu Sancto, loquebántur cum fidúcia verbum Dei. R. Et grátia magna erat in ómnibus illis, allelúia.



Ex Homilíis sancti Ioánnis Chrysóstomi epíscopi in Acta Apostolórum
(Hom. 3, 1. 2. 3: PG 60, 33-36. 38)

Ostende, Domine, quem elegeris

In diébus illis, surgens Petrus in médio discipulórum dixit. Utpote fervens, cui grex a Christo concréditus erat, atque ut primus in choro, primus semper sermónem ordítur: Viri fratres, opórtet elígere ex nobis. Multitúdini permíttit iudícium, simul eos, qui eligebántur, venerándos reddens, seque líberans ab invídia, quæ suboríri póterat. Nam hæc magna sæpe solent párere mala.
Quid ergo? an Petrum ipsum elígere non licébat? Licébat útique; sed ne viderétur ad grátiam fácere, ábstinet. Alióquin vero nondum Spíritus párticeps erat. Et statuérunt, inquit, duos, Ioseph, qui vocabátur Bársabas, qui cognominátus est Iustus, et Matthíam. Non ipse illos státuit, sed omnes. Consílium vero ipse prótulit, osténdens non suum esse, sed iam olim in prophetía efférri. Itaque intérpres fuit, non præcéptor.
Opórtet ígitur, inquit, ex his viris qui nobíscum sunt congregáti. Vide, quómodo vult illos testes oculátos fuísse, etiámsi adventúrus esset Spíritus; áttamen magnam huius rei curam habébat.
Ex viris, inquit, qui nobíscum sunt congregáti, in omni témpore quo intrávit et exívit inter nos Dóminus Iesus. Signíficat ipsos habitásse cum illo, nec simplíciter fuísse discípulos. Nimírum a princípio multi sequebántur eum. Vide ígitur quómodo dicat: Erat unus ex duóbus qui audíerant a Ioánne, et secúti sunt Iesum.
In omni témpore, inquit, quo intrávit et exívit inter nos Dóminus Iesus, incípiens a baptísmate Ioánnis. Recte étenim, quæ prius gesta fúerant, nemo nóverat edóctus, sed a Spíritu didicérunt.
Usque in diem, inquit, qua assúmptus est a nobis, testem resurrectiónis eius nobíscum fíeri unum ex istis. Non dixit, Ceterórum testem; sed: Testem resurrectiónis, tantum. Nam fide dígnior erat is, qui dícere póterat: Qui edébat, bibébat et crucifíxus est, is ipse resurréxit. Itaque neque prætériti, neque sequéntis témporis, neque signórum testem esse oportébat, sed resurrectiónis tantum. Illa namque manifésta et in confésso erant; resurréctio autem clam facta fúerat, hisque solis nota erat.
Et simul omnes precántur, dicéntes, Tu, Dómine, qui corda nosti ómnium, osténde. Tu, non nos. Opportúne córdium cognitórem vocant: ab illo enim eléctio faciénda erat, non ab áliis. Sic confidénter loquebántur, quia oportébat omníno unum éligi. Neque dixérunt: Elige, sed osténde eléctum, - quem elégeris, inquit, - sciéntes ómnia a Deo prædefiníta esse. Et dedérunt sortes eis. Nondum enim se dignos esse putábant, qui ex sese ipsi fácerent electiónem, ídeo cúpiunt áliquo signo edocéri.


Act 1, 24. 25

R. Tu, Dómine, qui corda nosti ómnium, * Osténde quem elégeris accípere locum ministérii huius et apostolátus, allelúia.
V. Dedérunt sortes eis, et cécidit sors super Matthíam, et annumerátus est cum úndecim Apóstolis. R. Osténde quem elégeris accípere locum ministérii huius et apostolátus, allelúia.



Te Deum laudámus: *
te Dóminum confitémur.
Te ætérnum Patrem, *
omnis terra venerátur.
Tibi omnes ángeli, *
tibi cæli et univérsæ potestátes:
tibi chérubim et séraphim *
incessábili voce proclámant:
Sanctus, Sanctus, Sanctus *
Dóminus Deus Sábaoth.
Pleni sunt cæli et terra *
maiestátis glóriæ tuæ.
Te gloriósus *
Apostolórum chorus,
te prophetárum *
laudábilis númerus,
te mártyrum candidátus *
laudat exércitus.
Te per orbem terrárum *
sancta confitétur Ecclésia,
Patrem *
imménsæ maiestátis;
venerándum tuum verum *
et únicum Fílium;
Sanctum quoque *
Paráclitum Spíritum.
Tu rex glóriæ, *
Christe.
Tu Patris *
sempitérnus es Fílius.
Tu, ad liberándum susceptúrus hóminem, *
non horruísti Vírginis úterum.
Tu, devícto mortis acúleo, *
aperuísti credéntibus regna cælórum.
Tu ad déxteram Dei sedes, *
in glória Patris.
Iudex créderis *
esse ventúrus.
Te ergo quæsumus, tuis fámulis súbveni, *
quos pretióso sánguine redemísti.
Ætérna fac cum sanctis tuis *
in glória numerári.

Hæc ultima pars hymni ad libitum omitti potest:

Salvum fac pópulum tuum, Dómine, *
et bénedic hereditáti tuæ.
Et rege eos, *
et extólle illos usque in ætérnum.
Per síngulos dies *
benedícimus te;
et laudámus nomen tuum in sæculum, *
et in sæculum sæculi.
Dignáre, Dómine, die isto *
sine peccáto nos custodíre.
Miserére nostri, Dómine, *
miserére nostri.
Fiat misericórdia tua, Dómine, super nos, *
quemádmodum sperávimus in te.
In te, Dómine, sperávi: *
non confúndar in ætérnum.



Orémus. Deus, qui beátum Matthíam Apostolórum collégio sociásti, eius nobis interventióne concéde, ut, dilectiónis tuæ sorte gaudéntes, cum eléctis numerári mereámur. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sæcula sæculórum. Amen.


Saltem in celebratione communi, additur acclamatio:

V. Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.



 Based on LITURGIA HORARUM IUXTA RITUM ROMANUM (editio typica)